Rex dilectis et fidelibus suis Stephano de Pentecester, Waltero de
Heylin, et Johanni de Cobham, justiciariis ad placita transgressionis
monetæ audienda, Salutem. Quia omnes Judæi nuper rectati, et per certam
suspicionem indictati de retonsione monetæ nostræ, et inde convicti
cum ultimo supplicio puniuntur; et quidam eorum, eadem occasione omnia
bona et catalla sua forisfecerunt, et in prisonam nostram liberantur,
in eadem, ad voluntatem nostram detinendi. Et cum accepimus quod plures
Christiani, ob odium Judæorum, propter discrepantiam fidei Christianæ,
et ritus Judæorum, et diversa gravamina per ipsos Judæos Christianis
hactenus illata, quosdam Judæos nondum rectatos, nec indictatos, de
transgressione monetæ, per leves et voluntarias accusationes, accusare
et indictare, de die in diem, nituntur, et proponunt; imponentes eis, ad
terrorem ipsorum, quod de hujusmodi transgressione culpabiles existunt,
et sic per minas hujusmodi accusationis ipsis Judæis metum incutiunt, ut
pecuniam extorqueant ab iisdem: ita quod ipsi Judæi super hoc ad legem
suam sæpe ponuntur, in vitæ suæ periculum manifestum. Volumus quod omnes
Judæi qui ante primum diem Maii, prox præteritum indictati, vel per
certam suspicionem rectati non fuerunt de transgressione monetæ prædictæ,
et qui facere voluerunt finem, juxta discretionem vestram, ad opus
nostrum, pro sic quod non occasionentur de hujusmodi transgressionibus
factis ante primum diem Maii, propter novas accusationes Christianorum
post eundum diem inde factas non molestentur, sed pacem inde habeant
in futurum. Proviso, quod Judæi indictati, vel per certam suspicionem
rectati de hujusmodi transgressionibus ante prædictum diem Maii,
judicium subeant coram vobis, juxta formam prius inde ordinatam, et
provisam. Et ideo vobis mandamus, quod fines hujusmodi capiatis, et
præmissa fieri, et observari faciatis, in forma prædicta.――Teste Rege
apud Cantuar. 8 die Maii.――_Claus._ 7. E. 1, m. 7.