L.

Rex Vicecomiti Norff. salutem. Licet de consuetudine longeva

dicatur obtentum in regno nostro, quod nos in domibus et aliis quas

acquisiverint Judæi in regno nostro succedere debeamus ipsis Judæis;

aures tamen nostras precibus Edmundi Kake de Norwic. Capellani

misericorditer inclinantes, conprimus eidem Edmundo, de gratia nostra,

quod non obstante consuetudine prædicta, habeat messuagium illud in

Norwic: de quo nuper seisinam fieri fecimus Magistro Benedicto, et quod

Seigumet Judæus ut lagatus tenuit de prædicto Edmundo in eadem villa

de Norwic. Et ideo tibi præcipimus, quod eidem Edmundo de prædicto

messuagio, sine dilatione plenam seisinam habere facias.

T. R. apud Clarendon 13 die Decembris.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 99 / 138 题