Rex Vic. Northampt. Salutem. Præcipimus tibi, quod sicut teipsum et
omnia tua diligis, et sicut vis quod ad te non gravissime capiamus,
venire facias coram nobis apud Wigorn. die Dominica prima ante cineres,
sex de ditioribus, et potentioribus Judæis nostris Northampt. et de
singulis villis comitat. tui, in quibus Judæi manent, vel duos Judæos,
secundum numerum eorum. Ad tractandum nobiscum, tam de nostra quam sua
utilitate. Sciturus quod nisi illuc ad terminum præfatum venerint, ita
manum nostram tam erga corpus, quam catalla tua aggravabimus, quod tu
perpetuo te senties non mediocriter prægravari.
Teste Rege apud Marleberg. 24 die Januar.――_Claus._ 25, H. 3, dors. 19.