A.

THIS is the record respecting that infamous affair, transmitted unto us

in bad Latin as well as in bad French. The perusal of the original may

interest some.

“Placitum loquelæ de Judæis Norwich qui sunt in prisona apud London.

“Benedictus physicus appellat Jacobum de Norwich, Judæum, quod cum

Edoardus, filius suus, puer ætatis 5 annorum, ivit ludendo in via villæ

Norwich, vigilia sancti Ægidii 4 annis elapsis; venit idem Jacobus,

Judæus, et cepit eundem Eodardum, et eum portavit usque ad domum suam,

et circumcidit eum in membro suo, et voluit ipsum facere Judæum, et eum

retinuit per unam diem et unam noctem in domo sua, quousque per clamorem

vicinorum Benedictus venit ad domum, et illum invenit in manibus

ipsius Jacobi, et sic ipsum puerum circumcisum monstravit officiali

archidiaconi, et coronatoribus, ipso die; qui praesentes simul; et hoc

idem testantur. Qui dicunt, quod viderunt prædictum puerum circumcisum,

et quod habuit membrum suum grossum, et valde inflatum, et ita aturnatum,

sicut prædictum est. Et quod hoc nequitur fecit, et in felonia, et in

despectu crucifixi, et Christianitatis, et in pacem domini regis; et

quod ipse non potuit habere eum nisi per forciam Christianorum, offert

disrationare sicut curia consideraverit. Et postquam circumciderat eum

vocavit eum Jurnepin. Et puer visus est coram justiciariis, et liquidum

est quod circumcisus erat.

“Idem appellat de forcia, et consilio, Leonem, filium Margeriæ senioris,

et filium Josce Bodon, et plures alios Judæos; qui omnes venerunt præter

Dedone Joppe, Benedictum Moses, et Isaac; et hi totum defendunt, sicut

Judæi versus Christianum.

“Postea, prædictus puer, qui tunc fuit ætatis 5 annorum, et nunc est

ætatis 9 annorum, requisitus quomodo circumciderunt eum? dicit, quod

ceperunt eum, et adduxerunt eum, usque ad domum ipsius Jacobi; et

unus illorum tenuit eum, et cooperuit oculos suos; et quidam alius

circumcidit eum, quodam cultello, et postea ceperunt peciam illam quam

scinderant de membro suo, et posuerunt in quodam vacyno cum sabelone, et

quæ siverunt peciam illam cum parvis sufflatis, quousque quidam Judæus

qui vocabatur Jurnepin invenit eum primo; tunc vocaverunt eum Jurnepin.

“Et officialis archidiaconi venit coram justiciariis, cum magna secta

sacerdotum, qui omnes dixerunt in verbo Dei, quod prædictus puer ita

circumcisus fuit sicut prædictum est, et per prædictos Judæos, et quod

viderunt prædictum puerum recenter circumcisum, habentem membrum suum

grossum, et valde inflatum et sanguinolentum.

“Et coronatores de comitatu, et coronatores de civitate Norwici, et 36

homines de villata de Norwic; jurati venerunt, et trove (inveniunt) ut

fuit circumcisus &c. Et quod juxta ripam Norwic. il fuit trove (fuit

inventus) ululans, et plorans, per unam Maude de Barneham, et sa file,

et que ils luy amesniont a lour maison; et que tout esteaut les Jewes

veigne, et dioit que il fuit Judæum suum, et vocaverunt eum Jurnepin,

&c. Et quando Judæi non potuerunt eum habere propter Christianos,

prohibuerunt eidem Matildæ, ne daret ei carnem porcinam ad manducandam;

quia dixerunt ipsum esse Judæum. Ita quod per vim venerunt Christiani,

et abstulerunt puerum prædictum, a manibus Judæorum.

“Et Maude exmyne confesse ceo tout &c. Et omnes Judæi sunt in prisona

apud Norwich, præter illos qui fuerunt apud London, quando hæc

inquisitio facta fuit. Et omnes juratores requisiti, qui interfuerunt

ad circumcisionem illam? Dicunt quod omnes prædicti Judæi fuerunt

consentientes facto illo, præter Mossi filius Saloni. Hæc autem

omnia facta fuerunt in curia Domini Regis apud Norwic. Fratribus

prædicatoribus, et fratribus minoribus, et pluribus aliis tam clericis,

quam laicis, præsentibus. Et tout ceo fuit testify per Ric. de

Tresingfield constable de Norwich, et auters.

“Postea coram Domino Rege, et Domino Cantuar. et majori parte

episcoporum, et baronum Angliæ, quia casus iste nunquam prius accidit in

curia Domini Regis, et præterea quia factum illud primo tangit Deum, et

sanctam ecclesiam, eo quod circumcisio et baptismus sunt pertinentia ad

fidem; et præterea quia non est ibi talis felonia, nec amissio membri,

nec mahemium, nec plaga mortalis, vel alia felonia laica quæ possit

hominem damnare, sine mandato sanctæ ecclesiæ: consideratum est, quod

istud in primo tractetur in sancta ecclesia, et per ordinarium loci

inquiratur rei veritas.

“Et mandatur Domino Regi una marca auri, per sic quod puer videatur

coram justiciariis, si circumcisus fuit, vel non; et recipitur. Et visus

est puer; et membrum ejus visum est pelle coopertum, ante in capite:

et in tali statu liberatur patri suo, ut eum habeat coram judicibus

ecclesiasticis; et ipsi Judæi remanent in prisona.”――_Placit._ 19, H. 3,

rot. 21.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 88 / 138 题