Si quis debitum mutuo acceperit aliquid a Judæis plus vel minus et
moriatur antequam debitum illud persolverit, debitum illud non usuret
quamdiu hæres fuerit infra ætatem, de quocunque tenet; et si debitum
illud inciderit in manus nostras, nos non capiemus nisi catallum
contentum in charta. Et si quis moriatur et debitum debuerit Judæis,
uxor eius habeat dotem suam et nil reddat de debito illo. Et si liberi
ipsius defuncti qui fuerunt infra ætatem remanserint, provindeantur
eis necessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti; et de residuo
solvatur debitum; salvo tamen servitio Dominorum.