Rex, &c. Majori et Baronibus London. &c. Semper dileximus vos multum,
et jura et libertates vestras bene observari fecimus, unde credimus
vos nos specialiter diligere, et ea quæ ad honorem nostrum, et pacem et
tranquillitatem terræ nostræ eduntur, libenter velle præstare. Verum cum
sciatis, quod Judæi in speciali nostra protectione sint, miramur quod
Judæis in civitate London. morantibus, malum fieri sustinetis; cum id
manifeste sit contra pacem regni, et terræ nostræ tranquillitatem. Ita
quidem magis miramur et movemur, quia alii Judæi, per Angliam ubicunque
moram fecerunt, exceptis illis qui sunt in villa vestra in bona pace
consistunt. Nunc id tamen diximus pro Judæis nostris, pro pace nostra:
quia si cuidam tantum pacem nostram dedissimus, debet inviolabiliter
observari. De cætero autem, Judæos in civitate London. morantes, vestræ
committimus custodiæ, ut si quis eis malum facere attentaverit, vos
manu forti eis subsidium facientes, eos defendatis. Vestris enim manibus
eorum sanguinem requiremus, si forte per defectum vestri aliquid mali
eis acciderit, quod absit. Scimus enim bene quod per fatuos villæ,
et non per discretos, hujusmodi eveniunt; et debent discreti fatuorum
stultitiam compescere.
Teste me ipso, apud Montem fortem, 29 die Julii.――_Pat. 5 Joh._ m. 7,
n. 18.