Antichristus eo suscepto in osculum signans eum et suos in frontibus et
imponens ei coronam cantat:
Vive per gratiam et c.
Tunc iterum dirigit ypocritas ad regem Teotonicorum cantans:
Excellens est in armis ‖ vis Teotonicorum,
sicut testantur robur ‖ experti eorum.
Regem muneribus ‖ est opus mitigari.
est cum Teotonicis ‖ incautum preliari.
Hi secum pugnantibus ‖ sunt pessima pestis.
hos nobis subicite ‖ donis si potestis. 30
Tunc ypocritæ acceptis muneribus transeunt ad regem cantantes coram eo:
Rex tibi salus sit et c.
ultimum versum iterum isto commutantes:
Et his te honorans ‖ muneribus absentem
amicum cernere ‖ desiderat presentem.
Tunc rex Teotonicorum cantat:
Fraudis versutias ‖ compellor experiri,
per quas nequitia ‖ vestra solet mentiri.
Sub forma veritas ‖ virtutis putabatur;
ostendit falsitas, ‖ quod forma mentiatur.
Per vos corrupta est ‖ fides Christianorum.
per me conteretur ‖ regnum simulatorum.
Plena sunt fraudibus ‖ munera deceptoris.
iniquus corruet ‖ per gladium ultoris.
Secum pecunia ‖ sit in perditionem, 10
gravem iniuria ‖ exspectat ultionem.
Tunc ypocritæ confusi redeunt et stantes coram Antichristo c(antant):
O regni gloria ‖ caput totius mundi,
offensam aspice ‖ populi furibundi.
Certe predictum est ‖ per fidem antiquorum,
quod tu subities ‖ cervices superborum.
Si virtute tua ‖ totus orbis subsistit,
qua vi teotonicus ‖ furor tibi resistit?
Tuam Germania ‖ blasphemat dicionem,
extollit cornua ‖ contra religionem. 20
Respice igitur ‖ nostram confusionem,
in ea iudica ‖ tuam offensionem.
Tuam potentiam ‖ iniuria testatur,
cuius imperio ‖ ruinam comminatur.
Tunc Antichristus:
Consummabo uere ‖ gentem perditionis
pro tanto scandalo ‖ sanctæ religionis.
Ecce superbiam ‖ humanæ potestatis
teret potentia ‖ divinæ maiestatis.
{30} Tunc dirigit singulos nuntios ad reges dicens eis:
Ite congregantes ‖ facultates regnorum.
conculcent impetu ‖ furorem superborum.
Nuntii vero venientes coram regibus c(antant):
Ecce noster dominus ‖ et deus deorum
per nos exercitum ‖ convocavit suorum.
Ut per hos teotonicum ‖ condempnet furorem,
in bello martyrum ‖ consignabit cruorem.
Tunc reges conveniunt ante tronum Antichristi. Quibus ille:
Consummabo vere et c.
Ite Germaniæ ‖ terminos invadetis,
superbum populum ‖ cum rege conteretis.
Tunc omnes cantant:
Deus nobiscum est, ‖ quos tuetur potenter.
Pro fide igitur ‖ pugnemus confidenter.
{10} Et disponentes acies suas in occursum Teotonicorum congrediuntur
cum eis et superatur exercitus Antichristi. Tunc rex Teotonicorum
rediens et sedens in trono suo cantat:
Sanguine patriæ ‖ honor est retinendus,
Virtute patriæ ‖ est hostis expellendus.
Ius dolo perditum ‖ est sanguine venale.
sic retinebimus ‖ decus imperiale.
Tunc ypocritæ adducunt claudum coram Antichristo, quo sanato rex
Teotonicorum hesitabit in fide. Tunc iterum adducunt leprosum, et illo
sanato rex plus dubitabit. Ad ultimum important {20} feretrum, in quo
iacebit quidam simulans se in prelio occisum. Iubet itaque Antichristus
ut surgat dicens:
Signa semper querunt ‖ rudes et infideles.
surge velociter, ‖ quis sim ego reveles.
Tunc ille de feretro cantat:
Tu sapientia ‖ supernæ veritatis
virtus invicta es ‖ divinæ maiestatis.
Et ypocritæ secum c(antant):
Tu sapientia et c.
Tunc rex Teotonicorum videns signum seducitur dicens:
Nostro nos impetu ‖ semper periclitamur, 30
adversus dominum ‖ incauti preliamur.
In huius nomine ‖ mortui suscitantur
et claudi ambulant ‖ et leprosi mundantur.
Illius igitur ‖ gloriam veneremur