Quum per multos annos non sine summa voluptate Bardos Britannos horis
subsicivis evolverem, et quum hac aetate fere in desuetudinem abiere
ejusmodi studia, et quicquid est Britannicae antiquitatis nostrorum
pereat incuria, non potui quin hanc qualem qualem rudi Minerva
dissertatiunculam in vulgus emitterem, quo exteris melius innotescat,
quantum in his olim profecere nostrates.
Bardi apud Celtas originem habuerunt; et Graeci, qui eorurn meminerunt,
mira omnino de illis produnt, quae eo magis fidem merentur quod non
solebant laudes suas in Barbaros effuse impendere. Cum alibi gentium
hodie nulla eorum maneant vestigia nisi apud Cambro-Britannos et
Hibernos, Celtarum posteros; e re fore duxi, si aliquid de antiquioribus
qui apud nos extant, praelibarem, praemissis de iis in genere ex
Scriptoribus Graecis et Latinis elogii, quo augustius in scenam prodeant;
et inde venerandae antiquitatis auctoritatem sibi vindicent.
Unde Bardi nomen sunt sortiti, nondum mihi constat; ANNII enim
VITERBIENSIS regem Bardum, uti et omnia ejus hujuscemodi commenta,
penitus rejicio. Non omnino abludit vox _Bar_ furor, modo sit ille
poeticus quo se agitari fingebant Bardi. Si ea fuerit vocis origo,
necesse est ut primitus scriberetur _Barydd_. Utcunque sit, nos a multis
retro Seculis furorem illum poeticum voce AWEN designamus, quae deduci
potest a Gwen, _risus_ vel _laetitia_: Poetae enim munus est ut homines
cantu exhilaret. Non multum ergo contendimus an ea sit vocis origo, cum
vocabulorum antiquorum, cujusmodi sunt hominum, officiorum, urbium,
montium et fluviorum sit admodum obscura significatio.
His de Bardorum origine praemissis, ad eorum pergamus munus, prout
Scriptores Graeci et Latini tradiderunt. Primus sit DIODORUS SICULUS,
qui haec scribit. [Greek text] {60a} Non multum dissimile est quod de
illis prodit AMMIANUS MARCELLINUS. "Bardi (inquit ille) fortia virorum
illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyrae modulis
cantitarunt." His POSSIDONII apud ATHENAEUM verba addere lubet, qui
eorum munus graphice depingit. [Greek text]. {60b} Hinc manifesto
liquet eorum praecipuum munus fuisse Heroum laudes in coelum evehere.
Sed quum nulla Celticorum vel Gallicorum extent Bardorum opera, ex quibus
quam digne munus gesserint evincatur, operae pretium est, alium ex eodem
ATHENAEO locum adducere, ex quo patebit haudquaquam iis defuisse sublime
dicendi genus, quod Graeci [Greek text] vocant. Posidonius, Luernii, qui
Bittitis pater fuit a Romanis profligati, opes cum enarrat, tradit eum
popularem gratiam ancupantem, per agros curru vehi solitum, aurumque et
argentum in turbas Celtarum innumeras eum prosequentes spargere; quin et
septum eundem quadratum stadiorum duodecim aliquando cinxisse, in quo
potione sumptuosa et exquisita pleni lacus essant, parataque cibariorum
copia, ut complusculis diebus liceret iis quibus placeret, ingredi,
fruique illo apparatu, cum assiduis ministrorum officiis. Epularum diem
aliquando cum ille constituisset, ac praefiniisset, barbarum quendam
Poetam tardius caeteris eo commeantem illi occurrisse, ac canentem laudes
ejus, excellentesque virtutes celebrasse, vicem vero suam doluisse, ac
deflevise, quod serius adventasset: illum cantu delectatum auri sacculum
poposcisse, et accurrenti cantori projecisse: quo sublato, poetam ejus
rursum laudes iterantem praedicasse currus, quo vehebatur, impressa in
terram vestigia aurum et beneficia procreare mortalibus. Sed praestat
ipsa Athenaei verba apponere. [Greek text]. {61}
Haec sunt quae (ut pote cui ad Bibliothecas aditus non patet) de antiquis
illis in medium proferre licuit. Ad nostros jam venio in quibus non
desunt veri et genuini [Greek text] exempla. Nequaquam suo genere
Graecis et Latinis poetis cedunt nostri Bardi, quamvis ad eorum normam
carmina non texerunt. Quid enim nobis cum exteris? An eorum modulo et
pede nostra poemata metenda sunt? Quid, ut taceam de Arabicis et
Brachmanicis, et in Europa boreali Scaldis? quid fiet, inquam, de
antiquioribus illis Sacrosanctis poetis? quid fiet de JOBO; DAVIDE, et
siqui alii [Greek text] poetae? Sed haec a proposito nostro aliena sunt.
Quum res Britonum, ingruentibus Pictis, Scotis, et Saxonibus, laberentur,
dici non potest, quantam libris et veteribus nostrorum monumentis stragem
ediderint: adeo ut Bardi et historici vere antiqui, sint admodum rari. E
nostris historicis qui Bardorum meminit, primus est GILDAS NENNIUS, qui
scripsit, uti ipse narrat, anno 858, et quarto MERVINI regis. Sed is
locus in nonnullis exemplaribus deest, et ejus auctor clarissimo
VAUGHANO, NENNIO antiquior esse videtur, qui eum "vetustum
Saxonicaegenealogiae autorem" nominat. Sive vero is fuerit NENNIUS, quod
mihi videtur, sive, uti ille mavult, aliquis eo vetustior, omnia quae ibi
narrantur quam verissima sunt, quamvis scribentium oscitantia quam
foedissime sint depravata. Nec mendas castigarunt editores GALE et
BERTRAM. Quae ad Bardos sic se habent. "Item TALHAIARN TATANGEN in
poemate claruit, et NUEVIN, et TALIESIN, et BLUCHBAR, et _Cian_ qui
vocatur _Gweinchgwant_, simul uno tempore in poemate Britannico
claruerunt." Qui locus sic restitui debet. "Item _Talhaiarn Tatangwn_
claruit, et _Aneurin_, et _Taliesin_, et _Llywarch_, et _Cian_ qui
vocatur _Gwyngwn_ simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt."
Ex iis quos hic nominat _Nennius_ tres tantum extant, nempe _Aneurin_,
_Taliesin_, et _Llywarch_ cognomento _Hen_. Meminit tamen _Talhaiarni
Taliesinus_ in poemate cui titulus _Angar Cyfyndawd_, i.e. Concordia
discors.
_Trwy iaith_ TALHAIARN,
_Bedydd bi ddydd farn_.
"EX TALHAIARNI sententia
Expiato erit per baptisum in die supremo."
Uti et CIANI in eodem poemate.
CIAN _pan ddarfu_
_Lliaws gyfolu_.
"Quando CIANUS multos carmine celebratet."
Meminit et ejudem ANEURINUS in suo poemate Heroico, cui nomen _Gododin_.
_Un maban y Gian o faen Gwyngwn_.
"Unicus CIANI filius ex valido _Gwyngwm_ ortus."
Sed quum eorum opera aboleverit aetas, nihil ultra de iis dicere
possumus. Hoc saltem constat, si NENNIO fides adhibenda sit, eos suo
seculo Bardos fuisse eximios. ANEURINUS, TALIESINUS et LLYWARCH HEN
habent multa notatu digna, et quae rei istius seculi historicae multum
lucis adferunt. Sed quum eorum sint rarissima exemplaria, intellectu
sunt quam difficillima, quod sit partim ob scribentium oscitantiam,
partim ob linguam vetustam et obsoletam, quae in nullo Lexico vel
glossario inveniri potest. Unde fit, ut saepe _non plus dimidio_ vel a
peritissimo intelligatur. TALIESINUS quem nostrates _Pen Beirdd_; i.e.
Bardorum Coryphaeum appellavere, in aulis Britanniae principum vixit, et
ibi clara eorum in bello facinora cantavit. Patronos habuit MAELGWYN
GWYNEDD, eum scilicet quem GILDAS MAGLOCUNUM vocat, et URIENUM Regedensem
Cumbriae principem et ELPHINUM filium GWYDDNO GARANIR Dominum _Cantref
Gwaelod_, cujus regio a mari absorpta est circa annum 540. Floruerunt
TALIESINUS et ANEURIN GWAWDRYDD _Mychdeyrn Beirdd_, i.e. Bardorum
Monarcha, eodem tempore, circa annum 570. ANEURINUS, in suo poemate cui
titulus _Gododin_, refert se in bello juxta _Cattraeth_ sub auspiciis
MYNYDDAWC EIDDIN, bellum adversus Saxones gessisse, et ibi omnes, tribus
exceptis, inter quos erat ANEURINUS, bello occubuisse. Fuerunt sub hoc
principe in hac expeditione trecenti et sexaginta tres viri nobiles, qui
eum ad bellum juxta _Cattraeth_ sunt secuti. Fit hujus exercitus mentio
libro _Triadum_ in hunc modum. Teir gosgordd addwyn Ynys _Prydain_.
Gosgordd MYNYDDAWC EIDDIN Yng _Cattraeth_; a gosgordd MELYN a CHYNFELYN;
a gosgordd DRYWON mab NUDD yn _Rhodwydd Arderydd_. i.e. Tres fuere
nobiles exercitus Insulae Britannicae. Exercitus MYNYDDAWC EIDDIN juxta
_Cattraeth_; Exercitus MELYN et CYNFELYN: et Exercitus DRYWON filii NUDD
juxta _Rhodwydd Arderydd_.
PLACUIT hic nonnulla ex ANEURINI _Gododinio_ excerpere, quae licet ob
vetustatem et dialecti varietatem sint admodum obscura (fuit enim si non
Pictorum lingua, saltem Britannorum septentrionalium dialectus, et ideo
hodiernis Cambro-Britannis minus facilis intellectu) attamen lectori baud
injucunda fore judicavi, eo quod salvis Graecis et Latinis sit forsan
antiquissimum in Europa poema. Interpretationem in multis claudicare
nullus dubito. Ii quibus plura exemplaria videre contigerit, ea felicius
enucleabunt. Ego non nisi unum vidi a THOMA GULIELMO Medico practico
scriptum, in quo quae sequuntur sic se habebant.
CAEAWG CYNHORAWG myn ydd elai,
Diphun ym mlaen bun medd a dalai,
Twll tal i rodawr yn i clywai awr,
Ni roddai nawd maint dilynai,
Ni chilia o gamawn, yn i ferai
Waed mal brwyn, gomynei wyr nid elai,
Nis adrawdd Gododin ar llawr MORDAI,
Rhag pebyll MADOG pan atcorei
Namyn un gwr o gant yn y ddelai.
i.e.
"CAEAWG CYNHORAWG ubicunque ivit,
- - - hydro meli dedit,
Scutum ejus fuit perforatum, ubicunque audivit
Clamorem, hostibus non pepercit, et eos insecutus est:
Nec prius a bello destitit, quam sanguis effuse fluxerit,
Et eos qui non discedebant securi percussit;
Adeo ut non possit Gododin celebrare facta in aula _Mordai_
Ex _Madoci_ castris quum domum profectus est
Unus tantum ex centum rediit."
_Caeawg Cynhorawg_ arfawg yngawr,
_Cyno_ diwygwr gwrdd yngwyawr,
Cynran yn rhagwan rhag byddinawr,
Cwyddai bum pumwnt rhag eu llafnawr,
O wyr _Deifr_ a _Bryneich_ dychrawr,
Ugeincant eu difant yn unawr,
Cynt i gig i fleidd nog yt i neithiawr,
Cynt e fydd i fran, nog yt i elawr,
Cyn noe argyfrein e waed i lawr,
Gwerth medd ynghyntedd gan _Liweddawr_,
_Hyfeidd Hir_ ermygir tra fo Cerddawr.
i.e.
"_Caeawg Cynhorawg_ vir in bello armatus,
Et _Cyno_ qui se strenuum gessit in dimicando,
Ceciderunt numerus ingens eorum hastis transfixi.
Prius lupo parabatur caro, quam nuptiali convivio;
Et corvo prius commodum fuit, quam Libitinae.
Prius quam humi fluebat ejus sanguis
In aula _Lliweddawr_ mulsum bibit;
Et _Hyfeidd Hir_ celebrabitur, donec erit Cantor."
Gwyr a aeth _Gattraeth_ feddfaeth feddwn,
Ffurf ffrwythlawn, oedd cam nas cymhwyllwn,
I am lafnawr coch, gorfawr, gwrmwn,
Dwys dyngyn ydd ymleddyn aergwn,
Ar deulu _Bryneich_ be ich barnaswn,
Diluw, dyn yn fyw nis gadawswn,
Cyfeillt a gollais, difflais oeddwn,
Rhugl yn ymwrthryn, rhyn rhiadwn.
Ni mynnws gwrawl gwaddawl chwegrwn,
Maban y _Gian_ o faen _Gwyngwn_.
i.e.
"Viri festinabant _Cattraeth_, quibus mulsum erat potus,
Forma eximii, quibus ingratus essem, si non meminerim.
Hastis armati turmatim rubris, magnis et incurvatis,
Pugnabant impetuosi bellatores.
Si mihi liceret {66} sententiam de _Deirorum_ populo ferre,
AEque ac diluvium omnes una strage prostrarem;
Amicum enim amisi incautus,
Qui in resistendo firmus erat - - -
Non petiit magnanimus dotem a socero,
Filius _Ciani_ ex strenuo _Cwyngwn_ ortus."
Yfeis i o win a medd y _Mordai_,
Mawr maint i wewyr,
Ynghyfarfod gwyr,
Bwyd i eryr erysmygai.
Pan gryssiei _Gydywal_ cyfddwyreai
Awr, gan wyrdd wawr cyn i dodai,
Aessawr ddellt am bellt a adawai,
Parrau ryn rwygiad, dygymmynai
Ynghat blaen bragat briwai.
i.e.
"Ego bibi ex vino et Mulso MORDAI,
Cujus hasta fuit immanis magnitudinis.
In belli congressu,
Victum aquilis paravit.
Quando CYDYWAL festinavit, exortus est clamor
Ante croceam auroram, cum signum dedit,
Scutum in asseres comminutos fregit,
Et hastis lacerantibus percussit,
Et in bello eos qui primam stationem sunt nacti vulneravit."
Gwyr a aeth _Gattraeth_ buant enwawd;
Gwin a medd o aur fu eu gwirawd,
Blwyddyn yn erbyn wrdyn ddefawd,
Trywyr a thriugaint a thrichant eurdorchawd,
O'r sawl yt gryssiassant uch gormant wirawd,
Ni ddiengis namyn tri o wrhydri ffossawd,
Dau gatci _Aeron_, a CHYNON DAEARAWD
A minnau o'm gwaedffreu gwerth fy ngwenwawd.
i.e.
"Viri ibant ad CATTRAETH, et fuere insignes,
Vinum et mulsum ex auries poculis erat eorum potus,
- - - - - - - - -
Trecenti et sexaginta tres auries torquibus insigniti erant,
Ex iis autem qui nimio potu madidi ad bellum properabant,
Non evasere nisi tres, qui sibi gladiis viam muniebant,
Sc. bellator de _Aeron_ et CONANVS DAEARAWD,
Et egomet ipse (sc. Bardus Aneurinus) sanguine rubens,
Aliter ad hoc carmen compingendum non superstes fuissem.'
Pan gryssiei GARADAWG i gad,
Mab baedd coed, trychwn, trychiad,
Tarw byddin yn nhrin gymmyniad,
Ef llithiai wydd gwn oi angad,
Ys fy nhyst EWEIN fab EULAD,
A GWRIEN, a GWYN, a GWRIAD,
O _Gattraeth_ o gymmynad,
O _Fryn Hydwn_ cyn caffad,
Gwedi medd gloyw ar angad,
Ni weles WRIEN ei dad.
i.e.
"Quando ad bellum properabat CARADOCUS,
Filius apri sylvestris qui truncando mutilavit hostes,
Taurus aciei in pugnae conflictu,
Is lignum (i.e. hastam) ex manu contorsit,
Cujus rei sunt testes EWEIN filius EULAD.
Et GWRIEN et GWYN et GWRIAD.
Ex _Cattraeth_ et congressu ibi,
Ex _Bryn Hydwn_ ubi prius habitavit, oriundus,
Postquam mulsum lucidum in manu tenuerat,
Non vidit patrem suum GWRIENUS."
Cyfwyrein cetwyr cyfarfuant,
Ynghyt, yn unfryt yt gyrchassant,
Byrr eu hoedl, hir eu hoed ar eu carant,
Seith gymmaint o Loegrwys a laddassant,
O gyfryssedd gwragedd gwych a wnaethant,
Llawer mam a'i deigr ar ei hamrant.
i.e.
"Laudo bellatores qui congressi sunt omnes,
Et uno animo hostes adorti sunt,
Fuit eorum vita brevis, et longum amicis desiderium reliquerunt,
Occiderunt tamen ex Saxonibus plus scepties
Ex {68} aemulatione mulierum egregie egerunt.
Et plurima mater lacrymas pofudit."
Arddyledawc canu, cymman o fri,
Twrf tan, a tharan, a rhyferthi,
Gwryd ardderchawg marchawg mysgi,
RHUDD FEDEL rhyfel a eidduni,
Gwr gwnedd, difuddiawg, digymmyni ynghat,
O'r meint gwlad yt glywi.
i.e.
"Debitus est tibi cantus, qui honorem assecutus es maximum,
Qui eras instar ignis, tonitrui et tempestatis,
Viribus eximie, eques bellicose
RHUDD FEDEL, bellum meditaris.
Licet vir strenuus adoriatur, eum superabis in bello
Ex quacunque regione eum advenisse audieris."
Arddyledawc canu claer orchorddion,
A gwedi dyrraith dyleinw afon,
Dimcones loflen ben eryron llwyd,
Ef gorau bwyd i ysglyfion.
Or a aeth _Gattraeth_ o aurdorchogion,
Ar neges MYNYDDAWG mynawg Maon,
Ni ddoeth yn ddiwarth o barth Frython,
_Ododin_ wr bell well no CHYNON.
i.e.
"Carmine debent celebrari nobiles proceres,
Qui post conflictum amnes ripas superare fecerunt. {69}
Ejus manus satiavit aquilarum fuscarum gulas,
Is et optime cibum paravit avibus rapacibus,
Ex omnibus enim eis qui ibant ad _Cattraeth_ aureis torquibus
insigniti,
Qui partem MYNYDDAWG in bello defendebant clari satellites,
Nullus ex Britonibus melius suum egit munus
In _Gododin_, (ex iis qui ex longinquo venerunt) quam CONANUS."
Truan yw gennyf i gwedi lludded
Goddef gloes angau trwy anghyffred
Ag eil trwm truan gennyf fi, gweled
Dygwyddaw an gwyr ni pen o draed
Ac uchenaid hir ac eilywed
Yn ol gwyr pybyr tymyr tudwed
RHYFAWN a GWGAWN GWIAWN a GWLYGED
Gwyr gorsaf gwriaf gwrdd ynghaled
Ys deupo eu henaid hwy wedi trined
Cynnwys yngwlad nef addef afreued
i.e.
"Me maxime dolet post laborem amicos nostros
Subire mortis angorem more inassueto;
Et iterum me maxime dolet quod ipse vidi
Viros nostros in bello gradatim cadentes.
Gemitus est longus et opprobrium
Post homines alacres patriae decus,
RHYFAWN et GWGAWN GWIAWN et GWLYGED;
Viri qui erant sustentacula (belli sc.) fortissimi et in angustiis
magnanimi
Ascendant eorum animae post pugnam
In regnum coelorum ubi habitatio est sine ullo desiderio."
Haec de ANEURINO sufficiant.
Floruere eodem seculo et multi alii Bardi inter quos eminet MYRDDIN
WYLLT, id est, MERLINUS Sylvestris, qui poema composuit cui titulus
_Afallennau_, id est, pomarium, in quo patroni sui GWENDDOLAU filii
CEIDIO munificentiam praedicat."
Afellen beren bren y sydd fad
Nid bychan dy lwyth sydd ffrwyth arnad
A minnau wyf ofnawg amgelawg am danad
Rhag dyfod y coedwyr coed gymmynad
I gladdu dy wraidd a llygru dy had
Fal na thyfo byth afal arnad
A minnau wyf gwyllt gerthrychiad
Im cathrid cythrudd nim cudd dillad
Neum rhoddes GWENDDOLAU tlysau yn rhad
Ac yntau heddyw fal na buad.
i.e.
"O arbos pomifera, dulcis et bona,
Non parvum fers onus fructuum;
Ego tui causa anxius et solicitus sum
Ne lignatores arbores ad caedendas veniant,
Et effodiant tuam radicem, et semen corrumpant,
Ita ut nunquam postea pomum feras:
Ego sum ferus, hominibus spectaculum,
Me occupat horor, et vestes me non amiciunt.
GWENDDOLAU dedit mihi gratis jocularia,
Et ipse est hodie non uti olim fuit."
Fuit MERLINUS MORFRYNII filius et _Albania_ oriundus, et alter fuit a
MERLINO AMBROSIO qui vixit tempore VORTIGERNI, et eo quod nepotem causu
interfecerit in insaniam incidit et in _Caledoniam_ recessit sylvam feri
instar, ubi, cum animi compos esset, sortem suam carminibus deploravit.
Floruit hoc seculo et LLYWARCH-HEN, i.e. longaevus, URIENI _Cumbriae_
principis consobrinus. Extant ab eo scripta poemata in quibus narrat se
a Saxonibus in _Povisiam_ pulsum fuisse, et sibi fuisse viginti quatuor
filios auries torquibus insignitos, et omnes patriam defendendo bello
occubuisse. Qui plura de hoc viro nobili et Bardo desiderat Cl. LLWYDII
Archaeologiam Britannicam consulat p. 259.
Vixerunt eodem tempore alii Bardi, sed cum eorum non extent opera, nomina
tantum interserere sufficat TRISTFARDD, Bardd URIEN REGED. DYGYNNELW,
Bardd OWAIN ap URIEN, AFAN FERDDIG, Bardd CADWALLON ap CADFAN. GOLYDDAN,
Bardd CADWALADR FENDIGAID. Sunt in iis qui extant multa quae historico
Britannico usui esse possunt: fuere enim Bardi rerum gestarum fidi
narratores. Fuit eorum praecipuum munus principum et magnatum laudes, et
egregia in bello acta carminibus celebrare, quod et olim de iis
observavit LUCANUS.
Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
Laudibus in longum vates dimittis aevum,
Plurima securi fudistis carmina BARDI. Lib.
"Bardi (inquit Lelandus in Assertione ARTURII) soli musicis numeris, et
illustri nobilium memoriae conservandae studebant, canebant illi ad lyram
heroum inclyta facta, profuit hoc studium mirifice cognitioni, tanquam
per manus posteritati traditae. Unde quoque contigit ut ARTURII maximi
nomen, fama, gloria utcunque conserventur." Inventus est enim ejus
sepulchrum in monasterio _Glastoniensi_ juxta id quod Bardus cecinerat
coram HENRICO Secundo, quod satis demonstrat illos historicorum fidorum
aeque ac poetarum munus egisse.
Habemus praeter hos quos supra citavimus Bardos, nonnulla carmina anonyma
pervetusta, quae Druidum esse existimavit EDVARDUS LLUYD, cujusmodi sunt
_Englynion yr Eiry_, _y bidiau_, _y gorwynnion_. Moris fuisse Druidis
carmina almunos docere notavit CAESAR: "Magnum ubi versuum numerum
edicere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent,
neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere
rebus publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utuntur. Id mihi
duabus de causis instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam
efferri velint, neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae
studere, quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam
in discendo ac memoriam remittant." Genus carminis quo in his usi sunt
fuit _Englyn Milwr_.
Haec de antiquissimis quae nunc extant Bardis Britannicis dicere
sufficiat, ad illos nunc accedo qui durante Principum Cambriae
gubernaculo floruerunt. A seculo sexto ad decimum nihil quod novi extat
scriptum, saltem non vidi, neque quid causae esse potuit augurari possum,
nisi frequens bellorum strages et Britannorum inter dissidia. In HOELI
BONI, nostris HYWEL DDA, legibus fit Bardi aulici mentio, et quaenam
fuerit ejus ibi conditio, quae, {73} temporis ratione habita, fuit
perhonesta. Circa annum 1170 GRUFFYDD AP CONAN Cambriae princeps legem
Bardis praescripsit, in qua cautum erat ut nullam praeter suam exercerent
artem, in qua et dona et poenas constituit. Eos autem in tres classes
divisit, _Prydydd_, _Teuluwr_, et _Clerwr_; et fixum unicuique secundum
ordinem statuit stipendium. Eorum electio fieri solebat in solenni
principum et procerum concessu, ubi unicuique secundum meritum assignatus
est locus. Ille vero qui praecelliat, sella donatus est aurea vel
argentea, unde et _Cadeirfardd_ dictus, i.e. Bardus qui sellam assecutus
est.
Ab eo tempore multi eximii floruerunt Bardi, et a principibus admodum
fovebantur. MEILIR qui fuit GRUFFINI filii CONANI Bardus, fuit et
ejusdem miles et legatus uti et ipse in ejus epicedio refert.
Yfeis gan deyrn o gyrn eurawg
Arfod faedd feiddiad angad weiniawg
Yn llys _Aberffraw_ er ffaw ffodiawg
Bum o du Gwledig yn lleithawg
Eilwaith ydd eithum yn negessawg
O leufer lliw camawn iawn dywyssawg
Bu fedd aur gylchwy yn fodrwyawg
Torresid gormes yn llynghessawg
Gwedi tonnau gwyrdd gorewynnawg
Dyphuthynt eu seirch meirch rhygyngawg.
i.e.
"Dedit mihi potum ex cornu deaurato princeps,
Cujus impetus erat instar apri ferocis in bello, cujus
Manus erat liberalis
In aula _Aberffraw_, quod mihi decus et felicitas fuit.
Ex domini mei parte miles fui,
Et iterum legationem obii.
Quum a bello cruento discederet princeps egregius.
Mulsum ex poculo aureo bibebatur in circulo,
Hostium enim invasionem navalem repulimus,
Et post refluxum undarum viridium perspumosarum
Portabant phaleras in littore sicco equi gestientes."
Nec dedignati sunt ipsi principes hanc artem, animi relaxandi causa,
colere, ut testantur OWENI CYFEILIOG principis _Provisiae_ et HOELI filii
OWENI _Venedotiae_ principis opera, quibus addere licet LLEWELLINUM
ultimum Cambriae principem. De eo enim sic MATT. WEST. circa natale
domini LLEWELLINUS accessit ad regem misericordiam non justitiam
petiturus--et paulo post--Rex EDWARDUS vocalem principem diligenter
instructum ad partes Walliae redire permisit. {74} Poematum argumenta
erant egregia in bello facinora, libertas, hospitalitas et munificentia,
et si quae alia virtus, quae homines domi ornat, et foris hostibus
tremendos reddit. Et fuit eorum in accendendis hominum ad clara incepta
animis tanta vis, ut nihil aeque sonaret TYRTAEI musa quum suos ad
honestam mortem oppetendam hortaretur. Et quaenam, quaeso, reipublicae
tam utilis virtus, quum hostibus utrinque premeretur, et cum sola spes,
salus et libertas esset in armis, quam magnanimus periculorum contemptus,
et ad ea adeunda ardor egregius? Sed praestat GIRALDUM CAMBRENSEM audire
qui iis vixit temporibus, et fuit eorum quae hic narrantur oculatus
testis. "Nec ullo prorsus nisi martio labore vexantur, patriae tamen
tutelae student et libertatis: pro patria pugnant, pro libertate
laborant; pro quibus non solum ferro dimicare, verum etiam vitam dare
dulce videtur. Unde et in thoro turpe, in bello mori decus putant. Ac
illud poetae dixerunt--_procul hinc avertite pacem_, _nobilitas cum pace
perit_, nec mirum si non degenerant. Quorum enim hi reliquiae sunt
AEneadae in ferrum pro libertate ruebant. De his igitur spectabile, quod
nudi multoties cum ferro vestitis, inermes cum armatis, pedites cum
equitibus congredi non verentur, in quo plerumque conflictu sola fiunt
agilitate, et animositate victrices. Illis quorum poeta sic meminit,
sicut situ sic natura non dissimiles."
-- Populus quos despicit arctos
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus, inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis, et ignavum rediturae parcere vitae.
Et nonnullis interjectis--"Illud in hoc loco notandum videtur, quod
Anglorum Rex _Henricus_ Secundus nostris diebus imperatori
Constantinoplitano _Emmanueli_ super insulae Britannicae situ ac natura,
magisque notabilibus litteris et nunciis inquirenti: inter caetera hoc
quasi praecipue notabile rescripsit. In quadam insulae parte sunt gentes
quae Wallenses dicuntur, tantae audaciae et ferocitatis ut nudi cum
armatis congredi non vereantur, adeo ut sanguinem pro patria fundere
promptissime, vitamque velint pro laude pacisci." Hactenus GIRALDUS.
Non immerito Bardis tantus fuit habitus honor; ii enim heroum inclyta
canentes acta, et majorum illustria proponentas exempla suos ad ardua
incitabant, unde et patriae salutem, principibus et proceribus gloriam
conciliabant; nec solum illustria aliorum canebant facta, verum ipsi in
bello eodem quo in cantibus ardore incitati, multa praeclara fortitudinis
exhibebant documenta. GWALCHMAI filius MEILIR se Cambriae fines adversus
Anglos defendisse gloriatur in poemate cui titulus _Gorhoffedd_
GWALCHMAI, i.e. _ejus Deliciae_. Stationem ejus juxta fluvium _Efurnwy_
fuisse docet non pocul ab agro _Salopiensi_. Sunt multa in hoc poemate
tam heroe quam Bardo digna. Postquam enim excubias per noctem totam
egisset GWALCHMAI, ad lucem diei appropinquantis laetus, loci et rerum
circumjacentium pulchritudine delectatus, omnem curam et solicitudinem
amovit, et philomelae cantui, et aquae juxta labantis murmuri, et arborum
herbarumque virori attendit, imminens ab hoste periculum contemnens,
Marti aeque ac Mercurio paratus, firmum mehercle et generosum pectus!
Poema in hunc modum incipit.
Mochddwyreawg Huan haf dyffestin
Maws llafar adar, mygr, hyar hin.
Mi ydwyf eurddeddf ddiofn yn nhrin
Mi wyf llew rhag llu; lluch fy ngorddin
Gorwyliais nos yn achadw ffin
Gorloes rydau dwfr _Dygen Freiddin_ {77}
Gorlas gwellt didryf, dwfr neud jessin
Gwyrlain yn gware ar wely lliant
Lleithrion eu pluawr, pleidiau eddrin.
i.e.
"O sol aestive, cito oriens propera,
Suavis est cantus avium, et caelum sudum et serenum est.
Ego sum bona indole praeditus, et in bello intrepidus,
Sum leo strenuus in fronte exercitus, et meus impetus est violentus,
Totam noctem pervigilavi fines tutando
Ubi sunt vada translucida juxta _Dygen Freiddin_
Ubi herba in loco solitario crescens perviridis est, et aqua limpida
Mergi ludunt in fluctuum lecto,
Quorum plumae fulgent, et ipsi inter se certant."
Non pigebit hic de alio Bardo, scilicet CYNDDELW Brydydd MAWR, i.e.
CONDELAO vate eximio, nonnulla ex OWENI _Venedotiae_ principis epicedio
excerpere; fuit enim ille, uti ex historia constat, patriae propugnator,
et in bello fere semper victor. Vixit CYNDDELW in _Povisia_, et fuit
MADOCI filii MAREDUDD, illius regionis principis, Bardus aulicus.
Gwersyll torfoedd tew llew lladdai,
Gorsaf tarf, taerfalch fal GWALCHMAI,
Gorfaran GWRFAN gorfyddai,
Gwr yn aer yn aros gwaedd fai,
Bryd EROF gryd, arf greu a ddodai,
Brwydr eurgrwydr, eurgrawn ni guddiai,
Bradog waith gwynniaith gwynnygai,
Brys briwgad, brig bragad briwiai,
Brwysc lafneu ynghreu yngrhai celanedd,
Cymminedd cymmynai,
Gwyrdd heli _Teivi_ tewychai,
Gwaedlan gwyr, a llyr ai llanwai,
Gwyrach rudd gorfudd goralwai,
Ar donniar gwyar gonofiai,
Gwyddfeirch tonn torrynt yn ertrai,
Gwythur naws fal traws au treifiai,
Gwyddfid _Eingl_ ynghladd au trychai,
Gwyddgwn coed colled au porthai,
Gwyddwal dyfneual dyfnasai fy modd,
Fy meddiant a gaffaei.
Colleis Arglwydd call nim collai,
Corf eurdorf, eurdal am rhoddai,
Cof cadflawdd am cawdd, a'm carai,
Car cerddawr, cerddau ai cyrchai,
Gryd wascar, llachar, a'm llochai,
Grym dilludd DILLUS fab ERFAI,
Greddf _Greidwyr_, a _Chywyr a Chai_
Glew ddefawd glyw oesdrawd aesdrai,
Ystre hynt, wastad, westrei gwinfydig
Gwyn ei fyd bieufei.
Gwyth escor tra mor, tra _Menai_,
Gwlydd elfydd elwais o honai,
Tra fu OWAIN mawr ai meddai,
Medd a gwin a gwirawd fyddai,
_Gwynedd_ wen Gwyndyd len ledpai,
Gwedi gwawr, cad fawr ai cadwai,
Pa wladwr, arwr arwyndai,
Pa wledig a wledych arnai?
i.e.
"Densas turmas in conflictu occidit leo
Qui fuit instar GWALCHMAI acris ad fugandum hostes,
Superavit magnas copias GWRVANNI.
Fuit in bello vir qui tubam expectabat,
Similis EROF bellicoso, qui telum cruentum duxit.
Ex bello rediens, in quo aurum nactus est, thesaurum non recondit;
In hostes dolosos certans magna excanduit ira;
Hastae in bello furiosae erant in cadaveribus occisorum
Et acies (gladiorum) se invicem contriverunt.
Viridis aqua _Teivii_ pinguis facta fuit.
Fluxus virorum sanguinis et maris eum ripas superare fecit,
Et rubra {79} avis aquatilis, pro nagno hebebat emolumento,
Et per fluvios cruoris natabat,
Et alti marini equi (i.e. fluctus) plangebant in littore.
Magnanimus ille princeps eos instar tyranni oppressit,
Et Anglorum cumulos in fossa truncavit.
Sylvestres canes amiserunt opsonatorem,
Quibus in densis vepribus assolebat esse victus, neque meo assensu,
Neque auxilio indigebat.
Perdidi dominum prudentem, qui me non neglexit,
Cujus corpus erat auro amictum, quique mihi aurum dedit
Cujus memoria (mortui) me laedit: qui me dilexit:
Amicus enim erat Bardo, et eum apetebant carmina
Ille qui homines in bello dissipare fecit, et cujus impetus erat
violentus me fovit,
Cujus robur erat ineluctabile instar DILLUS filii ERFAI,
Et cujus ingenium erat simile GREIDWYR, CYWYR et CAI
Herois instar hastam gessit comminutam
Domi autem vitae cursus erat tranquillus, hospes enim erat munificus
Et ad summam felicitatem pervenit.
Ille victorias reportavit violentus trans sestuarium _Menai_
Ubi terra est benigna, ex qua beneficium sum nactus:
Donec extitit OWENUS magnus qui _Monam_ possesit,
Mulsum, vinum et _gwirawd_ {80} bibimus.
O _Venedotia_ olim beata, Venedotorum tutatem asperum,
Post Heroem bellicosum qui te defendet!
Quis ex nostratibus heros in aedibus vivens magnificis,
Quis princeps te gubernare aequo ac ille valebit?"
Sed non semper in bellatorum laudes effusi erant Bardi; saepe etiam
principum et magnatum fata indigna lugubriter canebant. Sed infinitum
esset haec singulatim recensere. Unum sat est adducere exemplum, ex quo
de aliis facile judicari potest. LEOLINO GRUFFINI filio, ultimo Cambriae
principe, juxta _Buellt_ dolo sublato, dici non potest quanto id Bardos
dolore affecit. Inter quos GRUFFYDD AP YR YNAD COCH haec texuit admodum
[Greek text].
Llawer llef druan, fal pan fu _Gamlan_,
Llawer deigr dros rann gwedi gronniaw,
O leas gwanas gwanar eurllaw,
O laith LLEWELYN cof dyn nim daw,
Oerfelog calon, dan fron o fraw,
Rhewydd, fal crinwydd y sy'n crinaw,
Poni welwch chwi hynt y gwynt ar glaw?
Poni welwch chwi'r deri yn ymdaraw?
Poni welwch chwi'r mor yn merwino'r tir?
Poni welwch chwi'r gwir yn ymg'weiriaw?
Poni welwch chwi'r haul yn hwylio'r awyr?
Poni welwch chwi syr wedi syrthiaw?
Poni chredwch i Dduw ddyniadon ynfyd
Poni welwch chwi'r byd wedi bydiaw?
Och hyd attat di Dduw na ddaw mor tros dir
Pa beth in gedir i ohiriaw?
Nid oes le i cyrcher rhag carchar braw
Nid oes le i triger och! o'r trigaw,
Nid oes na chyngor, na chlo nag agor,
Na ffordd i esgor brwyn gyngor braw!
i.e.
"Frequens est vox lugubris, veluti olim in _Camlan_,
Multae lacrymae in genis accumulantur,
Eo quod occidit Cambriae sustentaculum, et ejus dominus munificus.
Ex quo occidit LEOLINUS de caeteris non curo;
Cor frigidum est sub pectore ob horrorem,
Et is qui prius hilaris erat, jam marcescit.
Nonne videtis venti et imbris cursum?
Nonne videtis quercus in se invicem ruentes?
Nonne videtis mare terram vastans?
Nonne videtis solem ex cursu aerio deflectentem?
Nonne videtis astra ex orbibus corruisse?
Cur Deo non creditis homines, vesani?
Nonne videtis mundi finem adesse?
Exclamabo usque ad te, o Deus, cur terram non absorbet mare,
Et cur diutius relinquimur in angore languere?
Nullus est locus, quem petamus aegri,
Nullus locus, in quo habitemus miseri,
Nullum restat consilium, nullum effugium,
Nulla via, qua evitemus fatum luctuosum."
Floruere a tempore GRUFFINI CONANI filii ad hunc LEOLINUM et multi alii
Bardi insignes, inter quos eminet LLYWARCH cognomine Prydydd y Moch, qui
LEOLINI Magni, nostris LLEWELYN AP IORWERTH, victorias multis celebravit
odis, uti et fecere DAFYDD BENFRAS, DANIEL AP LLOSGWRN MEW, LLEWELYN
FARDD AP CYWRYD.
Floruit eodem tempore in _Ceretia_ PHYLYP BRYDYDD, qui Bardus fuit RHYS
GEYG et RHYS IEUANC ex familia RHYS AP TEWDWR oriundus.
Longum esset singulos recensere; de praestantioribus pauca praelibasse
sufficit. Cum Cambriam in suam potestatem redegerat EDWARDUS primus, in
Bardos saeviit tyranni instar, et multos suspendi fecit. Quid mirum, cum
ipsum LEOLINUM principem et DAVIDEM fratrem tam inhumaniter tractaverit?
Sed EDWARDUS a LEOLINO olim in fugum pulsus, noluit illi nec asseclis
ignoscere. Hinc illae lacrymae. Bardis objiciebatur quod cives in
seditionem excitarunt, id est revera, quod eos ad vindicandum libertatem
pristinam majorum more hortarentur. Bardi enim fuere _Cambris_ idem quod
olim _Atheniensibus_ oratores, quos ut Graeciam in servitutem redigeret,
sibi tradi voluit PHILIPPUS Macedo. Regum Angliae justiciarii post
_Edwardum_ in Cambria ejus exemplum secuti, Bardos legibus iniquis
obnoxios ubique sustulerunt; unde fit ut admodum sint rari ab eo tempore
usque ad annum 1400, quo, Anglorum excusso servitutis jugo, sub OWENI
GLYNDWR auspiciis, se in libertatem priscam vindicarunt Cambri. Hoc aevo
multi claruere Bardi, inter quos IOLO GOCH OWENI magnificentiam et
victorias ad sydera tulit. Fuit enim OWENUS Bardorum fautor et Maecenas,
et eos undiquaque ad aulam liberalitate provocabat. Eo tempore floruit
DAFYDD AP GWILYM Bardorum longe venustissimus e _Ceretia_ oriundus.
Avunculum habuit LLEWELYN AP GWILYM de _Cryngae_ et _Dol Goch_, qui eum
liberaliter educabat. Patronus ejus fuit IFOR HAEL de _Bassaleg_, cujus
munificentiam et magnanimitatem multis prosequitur laudibus. Cum OWENI
retro laberentur res, Cambros more inaudito oppressit HENRICUS IV. et
patriae fatum subiere Bardi. Lege enim cautum erat ne annuam
peragrationem et conventus, nostris _Clera_ et _Cymhortha_ celebrarent.
Haec fuit causa cur multi hoc saeculo tam obscure scripserint: multis
enim cantibus _Cywydd Brut_, _i.e. Carminis fatidici_ nomen indidere;
quod et fecere postea cum inter _Eboracenses_ et _Lancastrenses_
grassaretur factio. HENRICUS V. multum a paterna remisit in Cambros
saevitia. Ab eo tempore longa floruit Bardorum series, et in magnatum
aedibus alebantur, ubi eorum genealogias et signa gentilitia texebant,
eorumque virtutes, scilicet magnanimitatem, hospitalitatem et alias animi
atque corporis ingenuas et honestas dotes debita prosequebantur laude.
Mos enim fuit Britannis olim, uti et nunc Cambris, ut longam majorum
seriem producerent, et Bardi qui hoc munere sunt functi _Arwyddfeirdd_
sunt appellati, et carmen texuere "parasematicum, quod cum prosapia
generisve serie, etiam et [Greek text], id est insignia nobilium et
generosorum describit ea, quae in vestibus et vexillis et hujusmodi aliis
insignita conspiciuutur, quaeque fiunt aut feruntur, ita ab iis discreta
ut nosci possint quorum sint, sive ad quos pertineant, more antiquorum
bene meritis tributa, et tanquam ornamenta laudis et gloriae, vel ob
propriam vel suorum majorum virtutem comparata."--Vide JOHANNIS DAVIDIS
RHESI Linguae Cymraecae Institutiones accuratas pag. 146. Ex quo et haec
de hujuscemodi Bardo transtulimus p. 303. "_Pwy bynnag a ddywetto ei fod
yn Arwyddfardd_, _gwybydded achoedd Brenhinoedd a Thywyssogion_, _a
chyfarwyddyd oddiwrth y tri Phrifardd ynys Prydain_, _nid amgen_, MYRDDIN
AP MORFRYN, _a_ MYEDDIN EMRYS _a_ THALIESIN BEN BEIRDD." i.e. "Quicunque
voluerit esse Bardus parasematicus, necesse est ut sciat regum et
principum stemmata, et sit bene versatus in operibus MERLINI MORFRYNII
filii, MERLINI AMBROSII et TALIESINI summi Bardi." Et hoc fuisse
antiquitus Bardorum munus annotavit GIRALDUS CAMBRENSIS. "Hoc mihi
notandum videtur, quod Bardi Cambrenses et cantores seu recitatores
genealogias habent praedictorum principum in libris eorum antiquis et
autenticis, eandemque memoriter tenent a RODERICO Magno usque ad BELINUM
Magnum, et inde usque ad SYLVIUM, ASCANIUM et AENEAM, et ab ea usque ad
ADAM generationem linealiter producunt."
Non abs re fore judicavi hic monumentum vetus inserere; quod in
manuscripto JOH. DAV. RHESI propria manu exarato inveni. Quod quidem
manuscriptum dignum est omnino quod prelo mandetur: nostram enim linguam
poesin, et alia vetusta monumenta adversus ignarum quendam calumniatorem,
quorum messem innumeram haec aeque ac superior aetas tulit, strenue
vindicat. Hic tractatus in lingua Britannica eleganter scriptus est, et
talium nebulonum inscitiam protervam facile retundit. Videtur vir
doctissimus hoc monumentum ex vetusto aliquo scriptore nunc deperdito
excerpsisse. Utcunque sit, id ego ex ejus autographo hic fideliter
exscribere curavi. "BLETHINUS filius CYNVINI patri in principatu
_Povisiae_ successit. Hic templa, castra et maneria renovari fecit,
leges HOWELI observavit. Inter tres principes, videlicet, GRUFFINUM
filium CONANI principem _Venedotiae_, BLETHINUM filium CYNVINI principem
POVISIAE, et RHESUM filium TEWDWR principem _Suth-walliae_ inquisitio
magna fuit de armis et de regali sanguine antiquorum Britonum. Quibus
conquisitis in ditione sapientium Walliae; repertae fuerunt tres lineae
regales, et quindecim lineae de sanguine nobilium senatorum Britanniae.
Hic BLETHINUS primus omnium principum _Povisiae_, in armis usus est leone
rubeo in sulphure. Hic castrum de _Dol y Forwyn_ fundavit, et apud
_Mifod_ sepultus est."
Sunt in istis genealogiis multa quae antiquario Britannico usui esse
possunt; nihil enim apud nostrates vel antiquius vel magis autenticum
extat, et nihil quod magis nostram illustrat et confirmat historiam.
Nonnulli enim ex Bardis non solum rei poeticae, verum etiam historicae
mentem appulerunt. Erat in monasteriis uber historiarum, genealogiarum
et poeseos collectio. Bardi enim ab abbatibus maxime fovebantur, et
erant in festis solennibus ab iis laute excepti: uti constat ex operibus
GUTTO'R GLYNN, GUTTUN OWAIN, IEUAN DEULWYN et TUDUR ALED. Extant et nunc
in nobiliorum aedibus innumera Epicedia, quae nostrates _Cywyddau
Marwnad_ nuncupavere: fuit enim Bardi domestici munus, cum aliquis e
familia obierit, ejus Epicedium concinnare, quod post exequias ad
cognatos fuit delatum et coram iis a Rhapsodis quos nostrates
_Datceiniaid_ nominavere recitatum. Inter alia quae in defuncti honorem
sunt narrata, ejus genealogiam memorare tenebatur, ex quibus nobilibus
ortus fuerit familiis, et quae praeclara fecerint ejus majores facinora.
Hujuscemodi poematum multa vidi exemplaria pulchre exarata. Ab
ELIZABETHAE Reginae tempore nullus fuit Bardorum legitimus consessus:
unde fit ut nil sit deinceps accurate et secundum prosodiae regulas
scriptum: eousque ut jamdudum Bardorum et historicorum opera (ex quibus
solis vera et genuina Britanniae historia petenda est) in maximo sint
periculo ne funditus pereant. Quod multas ob causas in seculo tam docto
et sagaci maxime est deplorandum, sunt quidem hoc aevo qui haec studia
velint rediviva, et qui plus ipsi possint in re poetica atque historica
quam quos superior tulit aetas. Inter quos societas _Cymmrodorion_
Londini, patriae atque maternae linguae amore instigata, inter alia laude
digna instituta, nonnulla veterum et recentiorum melioris notae Bardorum
poemata typis mandare meditatur. Opus profecto omnibus Cambris ingenuis
gratissimum et longe desideratissimum. Optandum est potius quam
expectandum, ut ii qui habent aliquid in poesi vel historia notatu dignum
in privatis bibliothecis reconditum, id in vulgus emittant, aut saltem ab
iis qui hujusmodi rebus operam navant perlegi permittant. Sic enim suae
famae et patriae commodo melius consulent quam vermibus et muribus
committere.
Ego autem in Cambriae montibus degens a bibliothecis et museis procul,
quod potui feci; utinam ii qui plus possint, et materiam uberiorem sunt
nacti de Bardis, et caeteris Britannicae antiquitatis reliquiis, meliora
cudant.
YCHYDIG
AWDLAU O WAITH YR HEN FEIRDD,
YN AMSER
TYWYSOGION CYMRU;
WEDI EU CYFIEITHU I'R SAESONEG;
Er mwyn dangos ansawdd ein Prydyddiaeth i wyr cywraint, dysgedig,
anghyfiaith: a nodau byrrion, i eglurhau enwau Dynion, a Lleoedd, a
grybwyllir ynddynt; a hanes byrr o honynt, wedi ei gasglu allan o
_Drioedd Ynys Prydain_, a hen Goffadwriaeth eraill; er dywenydd i'r oes
hon, ac er adfer ei haeddedigawl barch i'r hen famiaith _Gymraeg_, ac i'n
Gwlad; a'u dyledus glod i'w thrigolion dewrwych gynt.
* * * * *
[Greek text]
THEOCRITUS Idyll, xvi.
* * * * *
AT
RISIART MORYS, YSWAIN,
LLYWYDD CYMDEITHAS Y CYMMRODORION YN LLUNDAIN;
A'I FRODYR,
LEWIS MORYS, YSWAIN, O BENBRYN,
YNG NGHEREDIGION; A
WILLIAM MORYS, O GAERGYBI, YM MON.
Ni bum yn hir yn myfyrio i bwy i cyflwynwn yr ychydig Awdlau sydd yn
canlyn, canys ni adwaen i neb heddyw ag sydd yn eu deall cystal a chwi,
na neb chwaith sydd yn coledd ac yn mawrhau ein iaith mor anwylgu
Frutannaidd. I mae ein gwlad ni yn rhwymedig i bob un o honoch: i chwi y
_Llywydd_, yn enwedig, am y gofal a gymmerasoch yn golygu argraffiad
diweddaf y _Bibl Cyssegrlan_, er lles tragwyddol eneidiau ein cydwladwyr.
Ef a dal Duw i chwi am y gorchwyl elusengar yma, pan i bo'r byd hwn, a'i
holl fawredd a'i wychder, wedi llwyr ddiflannu. Ac i mae'r wlad a'r
iaith yn dra rhwymedig i'r _Gwr o Benbryn_, am gasglu cymmaint o
_Hanesion ynghylch ein Hynafiaid_, na chlywodd y _Saeson_ braidd son
erioed am danynt. Ef a ddelwent ddilynwyr _Camden_, pei gwelynt fal i
mae yn argyhoeddi ac yn ceryddu eu beiau, a'u tuedd gwyrgam, yn bychanu
ac yn distadlu y pethau nad ydynt yn eu deall; ac o wir wenwyn yn taeru
mai dychymmygion diweddar ydynt. Gobeithio i cawn ni weled y trysor
mawrwerthiog yma ar gyhoedd; i beri gosteg, ac i dorri rhwysg y cyfryw
oganwyr ein hen hanesion. Nid bychan o les i mae _y Gwr o Gaergybi_
ynteu yn ei wneuthur, trwy gasglu _Gwaith yr hen Feirdd_ godidog gynt; ac
ir wyf yn cyfaddef mai o'i lyfrau ef i cefais i y rhan fwyaf o'r odlau
sydd yn canlyn. Ni fedrwn lai na dywedyd hyn am eich ewyllys da i'ch
gwlad a'ch iaith; cynneddfau sydd, ysywaeth, mor brin ac anaml yn yr oes
hon. Ef a ddichon hyn beri i'n gwlad agor ei llygaid, a defnyddio yn
well rhagllaw yr hen ysgrifenadau sydd heb fyned ar goll. Ac os na wna
hi hyny, i mae yn rhaid addef i chwi eich trioedd wneuthur eich rhan yn
odiaeth. Hyn a'm hannogodd i roddi blaenffrwyth fy llafur, er nad yw ond
bychan, dan eich nodded; a gobeithio nad ydyw Iwyr annheilwng i'w
gyhoeddi, ag i daw rhywun cywreiniach i ddiwygio yr hyn sydd
ammherffaith, ac i osod allan pethau eraill godidoccach. Nid oedd genyfi
ond torri'r garw, gobeitho i daw eraill i lyfnhau a gwastattau y balciau.
Yn ddiau ni fuaswn i yn cymmeryd yr orchest yma arnaf, ond darfod edliw
o'r _Saeson_, nad oes genym ddim mewn Prydyddiaeth a dal ei ddangos i'r
byd: a bod un o drigolion yr _Uch Alban_ gwedi cyfieithu swrn o waith hen
fardd; neu yn hytrach wedi addurno a thacclu rhyw waith diweddar, a'i
osod allan yn ei enw ef. Chwi a wyddoch yn dda, oddiwrth waith ein hen
feirdd awduraidd ni, sydd eto i'w gweled, nad ydyw ddim tebygol fod y
bardd gogleddig mor henaidd: ond nid af i i ymyrryd ag ef ym mhellach yr
awron. Y mae yn ddigon genyfi roddi hyn o brawf o'n hen feirdd ein
hunain i'r byd; ac os darfu i mi wneuthur cyfiawnder iddynt, dyna fi wedi
cyrraedd fy amcan. Pa fodd bynnag i digwyddo, i mae'n llawen genyf gael
odfa i dystiolaethu fy mod yn mawrygu yn ddirfawr eich cariad a'ch
traserch chwi at eich gwlad a'ch iaith; yn yr hyn i damunwn, yn ol fy
ngallu, eich canlyn; a datcan, yngwydd yr holl fyd, fy mod, frodyr
haeddbarch,
Eich Gwasanaethwr rhwymedig, gostyngeiddiaf,