Dilecti filii salutem et apostolicam benedictionem.
Cum ex ipsa rerum magistra experientia clare cognoverimus tui
gubernatoris et istius genuensis reipublicae optimam dispositionem,
et mentem ac effectus voluntati correspondentes, pro salute et
conservatione italicae tranquillitatis, adversus Regis Gallorum
conatus, vos plurimum in Domino commendamus, et pro pastorali, quod
nobis incumbit, officio ad gregis dominici custodiam, enixe hortamur
velitis eosdem vos in futurum praebere qui hactenus fuistis. Nam quoad
promissionem vobis ab agentibus sanctissimae confoederationis nostrae
factam, circa loca vestra Petraesanctae, Sarzanae et Sarzanellae vobis
restituenda, certissimi esse potestis, nos et confoederatos nostros
unite pro virili parte non esse defuturos; quin imo ad quaecumque
expedient prompto animo elaborabimus, ut voti compotes evadatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, secundo
Kalendas Septembris, M CCCC LXXXXV, Pontificatus nostri Anno IV.
_A tergo_: Dilectis filiis nobilibus viris Augustino Adurno,
gubernatori, et consilio antianorum civitatis Genuae.
_Zente franzese lassate a la custodia dil Reame di Napoli quando se
partì el re de Franza._
Mons. de Mompensier, vicerè, con lanze Num. 100
Mons. de Obegnì, gran contestabele, con lanze » 100
Mons. de Beucario, gran camerario, con lanze » 100
Mons. de Perssì, gran sinischalcho, con lanze » 50
Mons. de Campo rosso, con lanze » 100
Gratiano de Guerra, con lanze » 50
Gabriel de Monfalcona, con lanze » 50
Mons. de la Martia, con lanze » 25
Domino Julliano, li ballestrieri, et lanze » 25
Altre lanze date a diversi franzesi, zercha » 100