7 Aliquid esse semper et ubique potest intelligi dupliciter. Uno modo,
quia habet in se unde se extendat ad omne tempus et ad omnem locum,
sicut Deo competit esse ubique et semper. Alio modo, quia non habet
in se quo determinetur ad aliquem locum vel tempus. _Summa Theol._,
p. 1, q. 16, a. 7.
8 Universale est ubique et semper; materia etiam prima, quum sit in
omnibus corporibus, est ubique. Neutrum autem horum est Deus. Ergo
esse ubique non est proprium Dei.—Ad primum dicendum, quod
universale et materia prima sunt quidem ubique, sed non secundum
idem esse. _Summa Theol._, p. 1, q. 8, a. 4.