R.

Raab meretrix ubi domum habuerit? 204 A.

Rabath civitas, ante quam Urias fuit interfectus, 244 B.

Rabuni magister apparuit Mariae Magdalenae, ...

Rachajim regio deserti, 38 b.

Rachelis sanctae sepulchrum, 166 A.

ratio humana quomodo cohibeat Teutonicum, ne ex naturali odio irruat in

Italicum. Item, cohibet Occidentalem, ne occurrentem invadat

Orientalem, 32 et 192 B. C. et 37 b.

rationes quatuor, quod catholicus non debeat manum adjutricem porrigere

ad aedificationem ecclesiarum Graecarum, 61 a. b.

rationes quatuor, quibus probatur, militiam Hierosolymitanam esse

optimam et nobilissimam, 185 per totum.

Raymundus, comes Tripolitanus, terram sanctam infidelibus tradidit suis

nequitiis, 279 B, 280; idem apostata a fide crudeliter cum Christianis

egit. Idem pessimam mortem obiit, 281 B. C.

Ragusium civitas optima, Dalmatiae caput, 13 A. et 197 b.

Rama fuit Ramula, civitas terrae sanctae, describitur, 87 B. Habet

hospitale peregrinorum et malos Sarracenos, 82 A. B. Castrum altum

juxta Bethlehem, quod nominant Bethuliam, 3 b.

ramum mirificae palmae portavit Gabriel Virgini Mariae in annunciatione

sui abitus, 147 B.

ramos palmarum emit FFF Alexandriae et duxit Ulmam, 134 a.

Ramathajim regio deserti, mansio XI peregrinorum, 39 a.

ranae ex rusticis, 159 a.

Raphajim vallis fertilissima, 4 b.

raptores sunt Arabes deserti incolae, 25, quaere Arabes.

rapta fuit Helena Trojana tribus vicibus, 184 a.

rapta Helena a Paride quomodo fuerit? 149 b.

raptus Europae virginis a Jove qualis fuerit? 168 a. Medusae Gorgonidis

a Neptuno, 186 b. Sanctae Paulae in devotionem, 173 A.

rapti peregrini sunt mirabili devotione, ubi? 92 A. B.

Reblata civitas, quae nunc dicitur Antiochia, 271 A.

recepti peregrini qualiter Venetiis in eorum adventu de Alemannia, 32

A. In eorum reditu per mare, 207 a. b. c, bene fuimus Cairi, sed

pessime dimissi, 80 et 111 a. Valde male sumus in Alexandria, 124 a. b.

receptus fuit FFF optime in Ulma in reditu suo de transmarinis

regionibus, 230.

recreationis tempore legendum est hoc evagatorium religioso, 2 A.

recessus FFF ab Ulma versus mare qualis fuerit? 106 et 25 B,

peregrinorum a Venetiis per mare, 55 B, peregrinorum militum a

Jerusalem ad mare, 219 B, a Jerusalem ad montem Sinai, 3 a. b, a monte

Sinai ad mare rubrum, 62 b, ab Alexandria ad mare, 144 a. b, a Venetiis

in Alemanniam, 221 a, lamentabilis Christianorum a civitate sancta

Jerusalem, quando eam Saladinus rex Aegypti cepit, 281 B. C.

regimen Venetiarum durabilius est aliis, 212 b. c.

regimen peregrinorum per mare, 52 A, per terram sanctam, 82 B, in

ecclesia S. sepulchri, 109 B.

regiminum tres sunt species, ...

regimina tria domus, 46 B, 60 a. b.

regula S. Basilii est regula monachorum S. Catharinae, 60 a.

regula S. Augustini, quam suppresserunt Johannitae fratres de militia

Hierosolymitana, quo anno? 163 a.

regulae navigantium et in terra sancta degentium peregrinorum ponuntur

immediate supra, sub voce Regimen.

regs antiquitus dicebatur, sed nunc usus communis est rex ...

rex David qualis fuerit? quaere supra David.

rex primus Jerusalem Latinus, Gottfridus, spineam coronam, non auream,

portare voluit, 274 A.

rex Aegypti Soldanus homo est vilis conditionis, 106 b.

reges Latini civitatis Jerusalem ponuntur, 274.

reges Christianitatis multo tempore pro titulo regni Hierosolymitani

litigaverunt, 288 A. B, 138 a. b.

reges Aegypti sua sapientia multis regionibus donati sunt, 138 a. b.

regum trium orientalium hospitia, 148 a. b, pretiosa munera, ...

regnum Hierosolymitanum quomodo vastatum sit? 278, 279 B.

regnorum quorundam[TR265] contactus qualis sit? 62 B, 186 b.

regionum spoliator maximus est mare, 59 A.

regiones multae Orientis conspiciuntur in quibusdam montibus. Confer

sub voce Prospicere.

regionibus Orientis imperant quatuor, 79 b.

religionum initium factum est per S. Marcum evangelistam, 130 a.

religio maxima erat quondam in Aegypto, 140 b. c.

religiosus numquam debet esse sine habitu, alias excommunicatus est,

196 B.

religiosus malus est fur, sicut Achor, 203 B.

religiosi fugitivi in montana secedunt, 28 B.

religiones tres ortae sunt simul in Jerusalem, 276 A.

religiosorum excessivus numerus erat in Aegypto, 141 a.

religiosorum primus conventus fuit in Galgalis sub Samuele, Elia et

Elisaeo, 203 A, multa monasteria sunt Venetiis, 216 a seq.

religiosus, quaere Monachus.

reliquiae, quas habuisse dicitur beata Maria Virgo in suo oratorio, 155

A.

reliquiae magnae olim erant in ecclesia S. sepulchri, 130 B. C.

reliquiae de porta aurea sunt carae, 141 B, inventae in specu

nativitatis, 179 A, pretiosae sunt lapilli terrae sanctae, 253 A. B. S.

Catharinae virginis, quomodo peregrinis ostendantur? 56 b. Rhodianorum

multae, 172 a. Cretensium, 172 a. Metonensium, 188 a. Rubinensium, 203

a. b. Jadrensium, 201 b. Parentinensium, 205 a. Infinitae Venetorum,

35, usque ad 41 et 219 a. b. Tridentinae, 29 A. B. Paulinae in Wilta,

227 b, in Campidona, 229 a. b. Aquisgrani et Norimbergensium, 267 B.

Quae jam portantur de terris transmarinis, ut corpora innocentium et de

sancta cruce, sunt suspectae et sophisticatae, 172 B.

reliquiarum contactus cum clenodiis et jocalibus peregrinorum quomodo

fiat? 36 A.

reliquiarum honorem meretur, quidquid loca vestigiorum Christi tetigit,

...

rem tuam custodi, peregrine, praecipue in navi, 54 b. et 55 B. C.

rem suam custodiunt fratres Praedicatores, 218 b.

Rhenus fluvius a Rhaeticis ortus Occidentem petit et in oceanum

labitur, 43 A.

retrahentia a terrae sanctae peregrinatione, 4.

rei criminis quomodo possint evadere Venetiis, et eorum punitio non est

inhumana, 214 b. c.

rei et captivi Cairi quomodo teneantur? 88 a.

reus quomodo ad chordas trahatur in galea? 48 B. et 199 b.

ribaldus magnus erat Tangwardinus Mamaluccus, 80 b. c.

ribaldi mali sunt Sarraceni in Roma, 82 A. et 85 A.

ribaldi sunt Graeci Christiani magis quam Sarraceni aut Turci. Quaere

supra Graecus.

Richardus rex Angliae quomodo factus sit rex Jerusalem? 283 A.

rhinoceros sive unicornu quale sit animal? 39 b.

risus prohibetur peregrino in terra sancta, 83, articulo 8.

risus concitatus ex casu cujusdam ebrii peregrini, 18 B. C.

risit Helena Graeca ad stultitias virorum, 184 a.

ridiculosus casus FFF, 242 B. C.

ritus varii Christianorum in ecclesia S. sepulchri, 133 A. B.

ritus Machometi quomodo sumserit initium? 72 a.

ritus Sarracenorum, quem servant in orando, 86 A. B. et 105 a. b, quem

servant in jejunando, 64 b. Gentilium erant occulti, quia

horribilissima agebantur, 105 b. c.

ritus mysteriorum Christi sunt nimis populo manifesti, apud Latinos

magis quam apud Graecos, 205 b.

Rivoaltum, Venetiarum fundamentum, 211 b.

rixae sunt periculosae in navibus, 52 B.

rixati fuerunt duo peregrini in deserto, quomodo? 41 a.

Robath, deserti regio, 211 A.

robustus quidam peregrinus in Jordane balneatus omnes perdidit suas

vires, 194 A.

robustae et virtuosae ponuntur foeminae, 230.

robustiores viris foeminae sunt in Jerosolymitana peregrinatione, 211

A. B.

robustissimae mulieres fuerunt Amazones, 196 b. c.

Roch, lingua Aegyptiaca idem est quod: Fuge a me, 144 a.

Rochus sanctus, patronus contra pestem, ubi habuerit ecclesiam? 39 A.

Rhodus insula, 17 B, multa habuit nomina a principio, 162 b, caput est

insularum Cycladum, 161 b, describitur, 160, aurea pluvia fuit perfusa,

160 a, in qua aureum vellus fuit reconditum, 161 a, habuit colossum

unum in se de VII mirabilibus mundi, 161 a, quomodo venerit in

Christianorum manus? 162 b, fuit multum vexata, 163 a, a Turcis fuit

obsessa, 163 a, terrae motibus fuit tribulata, 164 a.

Rhodiani milites, 162 a. b.

Rhodianorum pretiosissimae reliquiae, 172 a.

Rogel, fons sub Jerusalem, 232 B et 163 B.

Roma urbs a quo condita sit nescitur, 256 B.

Romanae urbis ecclesiae sunt satis deornatae, 263 A.

Romanae ecclesiae fidei inimicantur Graeci. Quaere Graeci.

Romanae ecclesiae duodecim vicibus recalcitravit Constantinopolis, 177

b. c.

Romani idola de universo orbe transtulerunt Romam, 90 b.

ros, secundum antiquos filius lunae et aëris, in vallibus deserti Sinai

dulcius est melle, 42 a, in quodam loco sale erat amarior, 37,[TR266]

conchae instillans generatur in pretiosissimam margaritam, 204 b. c.

rorem de foliis arbustorum lamberunt peregrini in deserto prae siti, 73

et 42 a.

rosmarina pretiosissima plantula, qualis sit? 198 b.

rosa Jerichuntina delectabilis est, 204 B. C.

rosarium beatae Mariae Virginis sic debet ordinari, ut fiat ordinatum

psalterium, 190 B.

Rosetum, oppidum Aegypti supra Nilum, 213 b.

Rubina, civitas Dalmatiae, primus portus maris in secunda mea

peregrinatione, 58 A.

Rubina, civitas S. Euphemiae, quare dicatur Rubina, 193 a. b.

rubum ardentem et non comburentem vidit Moyses, ubi? 42 b.

rubus Moysis in loco cujusdam capellae stetit, 57 b. c.

rubrum mare quomodo sit dispositum? 70 b, est magis salsum, quam mare

nostrum, 65 b, quare sic dicatur, cum non sit rubrum? 69 b, cum Nilo

conjungi potuit, 71 a, transierunt filii Israel, ubi? 69 a, octo

peregrini cum periculo vitae suae visitaverunt, 66 b. c, peregrini

omnes adierunt, 69 a.

Rudolphus comes de Habspurg, Romanorum rex, bene cepisset Jerusalem,

sed neglexit, 88 A. B.

Rulandi militis domus, 203 b.

Rupertus rex Siciliae loca sancta magno comparavit[TR267] auro pro

fratribus Minoribus, 290 B.

rupes in pavimento templi in Jerusalem quaedam sanctissima eminet, 260

B.

rupes sancta nominatur ipsum templum propter illam rupem, ibidem.

rupes integra est mons Oreb et Sinai, 51 b. c.

rupes juxta montem Sinai speciem habens vituli, 54 b, in mari, cubile

draconis, 194 b.

rupes multae a longe visae praeferunt diversas species et formas, 54 b.

rupes, quaere Lapis, Petra, Saxum et Scopulus.

rusticus ruri assuetus non potest quiescere in civitate, 210 b.

rustici duo discordes in vita, in morte simul sepulti in sepulchro se

percutiebant, 91 a. b. Facti sunt ranae, 159 a.

rusticorum ebrietas mala est, 109 a.

Ruth collegit spicas post terga metentium in agro, 174 A, erat genita

de Petra deserti, castro Moab, 244 A.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 46 / 57 题