vel Debellatore ejus, quem quidem Albionem Neptuni filium fuisse
asserunt[87], certe ratio sit gravis hanc appellationem rejiciendi
adesse videtur, cum certum sit ac evictum, totam insularum classem,
tempore Aristotelis[88], & verosimiliter jam diu ante ipsum,
Britannicarum nomen gessisse. Præterea, si etiam ab albis rupibus a
Phœnicibus sic fuerit nuncupata, nil tamen ex eo sequitur, quam quod
fuerit nomen impositum, neutiquam genuinum, nisi affirmemus, cum
quibusdam aliis[89], Phœnices fuisse primos hanc regionem incolentes,
quod, antequam sufficienter fuerit demonstratum, pro evicto assumere
nullus potero. Attamen admissa hac opinione, detectis metallifodinis
stanno ברת־אנך[90] _Barat-anac_, id est _agrum_ seu _terram stanni_
& plumbi, eos sine dubio dixisse, idque nomen omnibus circumjacentibus
insulis dedisse, cum omnes fere ejusdem naturæ & conditionis sint,
tanta gaudet verisimilitudine, ut ulteriori indagine originis nominis
+Cassiteridis+, minime opus videatur. Notum enim est, Græcos ei id
nominis dedisse[91], cum eundem, quem præcedens habeat significatum
& Κασσίτερον indigitet _stannum_, uti hoc probabit +Plinius+[92]
& prolixius +Bochartus+[93]. Phœnices autem, me judice, non fuere
primi incolæ, verum tantum mercatores, primi in has partes mercatum
proficiscentes, suaque ibi erigentes emporia, (_Factories_) quemadmodum
hodie Europæi in oris maritimis Africæ simile faciunt, sequitur
hinc, nomen quodcunque, ejusque generis nomina ab extraneis regioni
imposita, longe abesse a genuino a nativis incolis indito, ex istorum
lingua nullo modo derivando. Quod in totum destruit speciosas a
+Cambdene+[94], +Baxtero+[95], & +Somnero+[96] factas derivationes,
licet hucusque receptas maximo cum applausu. Verum errari in his
omnibus, dies absque dubio, cum nomen e lingua incolarum vernacula
originem trahat, sitque purum putum Britannicum; posito autem me eo
acquiescere, non tamen inde sequitur, hæc nomina Britannica a nativis
gentibus imposita esse, peregrini potius advenientes, ad quæstiones
incolis, aut Gallis datas, responsa accipientes inde ita appellandi
occasionem sumsere, cum eorum linguam Phœnices calluisse nullus
credendi locus, hincque signis mentem suam explicaverint necesse est.
Sic manu significantibus Britanniam, nomenque sciscitantibus, alii eos
_altas rupes_ cretaceas intellectas credentes, respondere: +Alben+,
vel +Brytin+, atque ea ratione e vocabulis _Al_, _Alp_, _Ben_, _Pen_,
_Bryd_, _Pryd_, _Bryt_, _Tin_, vel _Dyn_, diversos significatus
admittentibus[97], plurimæ aliæ pro diversitate ingeniorum quibus
responsa dabantur, oriri potuerunt rerum & regionum appellationes,
quæ pro nominibus insulæ habitæ, auctoritate donatæ ad nostra servatæ
sunt tempora. non absimili modo Peru, Jucatan, Paria, tres regiones
Americæ eminentiores nomina accepere, quod doctissimus +Raleius+
affirmat & asseverat[98], etenim Hispani digitis trans fluvium
sitas terras innuentibus, & primæ regionis nomen quærentibus, Indi
regessere: _Peru_, quod forte nomen hujus amnis erat, aut _aquam_ in
genere denotabat in lingua his vernacula. Jucatan nec aliud quicquam
significat, quam, _Quid ais? quid tibi vis?_ ita enim Hispanis,
rogantibus nomen loci, Barbaros (cum non intelligerant) respondisse
ferunt, idque responsum Hispanos in nomen loci transtulisse. Tertiam
quod attinet regionem, eodem ista modo nomen est sortita. cum Hispani
de nomine regionis quærerent, manu montes excelsos monstrantes,
quidam incolarum _Paria_ respondit, quo vocabulo _Rupes_, _Montesque_
innuuntur, ut alia ejusdem farinæ exempla præteream, quorum mentionem
præclarus hic auctor injicit[99], & quæ omnia ad nostrum scopum æque
inservire possent. Corrupta insuper genuini nominis pronuntiatio, illud
ita alterare potest, ut etymologiam omnino nullam admittat. Exempla
nobis sint, ea quæ nosmet ipsi civitatibus: Corunnæ, Setubal, & Portui
Liburno, tribuimus nomina, barbare eas vocantes: _the Groin_, _Saint
Ubes_, _Leghorn_. Quot quæso! in linguis peregrinis voces audimus,
quas ne imitari quidem, nedum accurate scribere possumus? Omiserunt
ista veteres aut mutarunt nomina. Patet hoc ex hisce a +Mela+ dictis:
“Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro
ore concipi nequeunt.”[100]. Nomina Britanniæ igitur a peregrinis
ortum trahunt, unde genuinum nomen gentis a Regina Bonduica indicatum,
inter deperdita facile numerari posset. Sic ab Oceano Atlantico, vel
Hyperboreo, in quo sita est Britannia[101], ATLANTIA, & HYPERBOREA
vocata; THULE, cum sit inter insulas notas ultima[102]; nomen vero
ROMANÆ, Romanum plane est. Denique error est apud +Spedium+[103],
+Somnerum+[104], aliosque quod assertum, quod _vocabulo gentis suæ_
ita vocari dicunt regionem, implicet Britannicum esse nomen, nil
aliud indigitat, quam insulam sic a nomine incolarum vocatam, quod ex
citationibus ex classicis auctoribus desumtis sat superque demonstrari
potest[105]. Hac ratione incidimus in eam ab initio quæ subiit mentem,
cogitationem, scilicet, an insula _Britannia_ aut _Albion_ ab incolis
fuerit dicta? si unquam insula, Britannia, aut Albion ab indigenis
dicta est, primo ejus Conditori, vel Subjugatori nomen debet, & in his
acquiesco. Reliquæ inde, a capite omnium, appellationes suas habebunt.
_Brittaniam_, &c.] Modus scribendi nominis apud Græcos aut
Βρεττανία[106], Βρεταννία[107], ἡ Βρεττανική[108], vel Πρεταννία,
Πρετανία[109], Πρετανὶς[110], Βρεττανίδες νήσοι[111], Ἀλβίων[112],
Ἀλουίων[113], & Ἀλουβίων[114], in optimis Latinorum scriptoribus
etiam Nummis BRITANNIA & ALBION habetur, in aliis ævi inferioris
+Britania+[115], in +Pausania+[116], +Beda+ & +Ricardo+ nostro
+Brittania+; in +Ethelwerdo+, +Willielmo+ Malmesburiensi, +Henrico+
Huntingdunensi, +Rogero Hovedene+ &c. +Brittannia+, nec non in saxo
urbis Grætz in Stiria.
+Præf. Equit. Al. Brittannicæ+[117]
Incolæ aut Βρεττανοί[118], vel Βρετανοί[119], +Britanni+,
+Brittani+[120], +Britones+[121], vel +Brittones+[122] semper
scribuntur; etiam ab ipsis gentis hujus scriptoribus: _Ynis Prydæn_,
_Ynis Prydein_, _Ynis Prydain_, _Ynis Bryden_, _Ynis Brydain_, _Ynis
Breatin_, &c. _Brith_, plur. _Brithion_ & _Brython_, &c.
_Vocarentur omnes_, &c.] +Catullus+, ni fallor, primus Romanorum est
qui BRITANNIAS in plurali numero habet, in Cæsarem epig. 30.
_Hunc Galliæ timent, timent Britanniæ._
Et iterum de Acme & Septimius epigr. 46.
_Unam Septimius misellus Acmen
Mavult, quam Syrias, Britanniasque._
Post ipsum +Plinius+[123] insulas Britannicas sequenti ordine enumerat:
+Britannia+ & +Hibernia+, XL Orcades, VII Acmodæ, XXX Hebudes,
item Mona, Monapia, Ricina, Vectis, quam errans versus occidentem
sitam affirmet, [quamvis sint, qui eam insulam ab hac distinctam
faciunt, eam scilicet quam Ptolemæus Ocetin vocat.] Limnus, Andros,
Siambis, Axantos, deinde Glessariæ, quas Electrides Græci recentiores
appellavere, nec non & Thule, Mictis, Scandia, Dumna, Bergos & Nerigon.
+Johannes Chrysostomus+ in diversis locis de insulis in plurali numero
loquitur, nominans eas Βρεττανικας νήσους[124].
_Brettanides insulæ jacent circa Thraciam,
Duæ maximæ omnium: prima Ibernia,
Et Albion post ipsam. Ipsæ aliarum primæ.
Et aliæ triginta vocatæ Orcades:
Et Thule proxima ipsi, alia maxima insula,
In Aparctiæ flatum proxima vocata.
Ex his triginta sunt Hesperides.
Ad partes enim vespertinas sitæ sunt Brettaniæ_[125].
Verum cum duæ ipsarum multo majores sint ulla ex ceteris, hoc ipsum
+Aristoteli+[126], +Dionysio+[127], +Agathemero+[128], +Apuleio+[129],
&c. ansam præbuit, tantum harum duarum injiciendi mentionem.
_Duæ insulæ sunt Britannicæ, contra Rhenum:
Illic enim extremum eructat in mare vorticem.
Harum sane magnitudo immensa: neque ulla alia
Insulas inter omnes Britannicis æquatur_ [æqualis est.]
Quæ sunt supra dictæ ALBION & HIBERNIA[130].
_De quibus mox paulo dicemus._] Cap. VIII. libri primi p. 98. & seq.
III. _Inter Septentriones & Occidentem_, &c.] Id est, versus Caurum,
(_the Northwest_), respectu Romæ, quod bene a +Johanne Tzetza+ hoc
versu expressum
_Thracias perflat Brettanorum atque Ethruscam regionem
Romanosque————_[131]
Thracias vero inter Aparctiam & Argesten spirat, quem accolæ etiam
Circium appellant secundum +Agathemerum+[132], & +A. Gellium+[133].
_Maxumis Europæ partibus_, &c.] Versus orientem Norwagia, Dania &
Germania, ad meridiem vero Gallia & Hispania.
_Magno intervallo_, &c.] Melius hoc intuitu Mappæ geographicæ faciem
Europæ exhibentis patebit, quam verbis describi poterit.
_Oceano Athlantico clauditur._] Universam ipsam terram insulam esse
unicam Atlantici maris ambitu circumdatam docet +Aristoteles+[134].
Porro autem Pelagus, quod extra orbem nobis habitatum fusum est, &
Atlanticum dicitur, & Oceanus a quo ipse circumluitur.
_Externis autem partibus alia cognomine gerit,
Hesperius statim enim Oceanus vocatur,
Et Pelagus Atlanticum, pars quædam ad occasum.
Ad boream autem Saturnium & congelatum, mortuumque_[135].
Certum est Magnam Britanniam diversis temporibus mox nomen ab hoc
Oceano accepisse, mox illi idem reddidisse. minimum hoc de parte
Oceani Septentrionali & Occidentali, etiam ea quæ ultra Fretum
Gaditanum est, valet, etenim Britanniam veterum esse Atlantiam, si
unquam exstetit, pro concesso assumo. Sic habet +Adamus+ Bremensis
de mari Septentrionali; (_the North Sea_) sermonem faciens[136]:
‘Egdora descendit usque in Oceanum Fresonicum, quem Romani scribunt
Britannicum. inde (_the Channel_, Gallicè, _la Manche_) ad promontorium
Antivestæum +Ptolemæus+, aliique Oceanum Britannicum vocant. Porro
+Pomponius Mela+, natione Hispanus, Pyrenæum montem in Oceanum
Britannicum procurrere dicit[137]. Et Geographus +Ravennas+, fretum
Septem-Gaditanum in Oceanum Britannicum ingredi refert[138]. Quibus
addimus +Ricardum+ nostrum, qui infra, Oceanum Occidentalem, Magnum
illum Britannicum, qui & Athlanticus Oceanus, omnia reliqua complexum
maria, appellat.[139]
IV. _à Meridie Galliam Belgicam._] Potius ab Euro.
_Cujus proximum littus_, &c.] Infra descriptam cap. VI. §. 5. & cap.
VII. pag. 96.
_à Gessoriaco Morinorum Brittanicæ gentis portu_, &c.] Bononia, hodie
_Boulogne_. vide infra pagina 96. Locus hic auctoris nostri non prius
plene intelligi potest, donec capitis XVIImi libri IVti +Plinii+ vera
lectio fuerit restituta, quam hanc esse arbitror:
_Loco communiter usitatæ lectionis._
‘Deinde Menapii, Morini, Oromansaci juncti pago, qui Gessoriacus
vocatur: Britanni, Ambiani, Bellovaci, Hassi.’
_Ita legendum esse autumo._
Deinde Menapii, Morini, Pæmani[140], ac juncti pago, qui
Gessoriacus vocatur, Britanni: Ambiani, Bellovaci, Essui[141].
Etenim propter defectum recti sensus loci hujus Pliniani, +Harduinus+
Hassos omittit, ac +Dionysius Vossius+ Essuos in Æduos mutat[142], cum
e contrario, juxta meam emendationem, non omnia solum sint perspicua,
verum & sine ulteriori meditatione ultimum caput libri IVti Plinii
intellectu perquam facile reddatur, ubi verba ita sonant: ‘+Polybius+
latitudinem Europæ ab Italia ad Oceanum scripsit X̅I̅. L. (1150.) M. P.
etiam tum incomperta magnitudine ejus, est autem ipsius Italiæ X̅I̅. XX.
(1120.) M. ad Alpes, unde per Lugdunum ad portum Morinorum Brittanicum,
qua videtur mensuram agere Polybius X̅I̅I̅I̅. XVIII. (1318). M.P.’ &c.
quæ hucusque a nimine recte intellecta fuere. Quomodo, & quo tempore
hi +Britanni+ in Galliam venerunt, superest, ut inquiramus. Cæsar qui
data occasione omnes Gallorum nationes enumerat, de Britannis tacet,
neque de portu ipsorum Gessoriaco loquitur, unde jure concludimus, eos
Cæsaris tempore ibi non fuisse. +Dionysius+ Characenus videtur primus,
qui eos hoc versu nominat[143]:
_————ubi Britanni,
Albæque gentes habitant martiorum Germanorum,
Hercyniæ sylvæ prætersalientes montes_, &c.
Quod ejus commentator +Eustathius+ Thessalonicensis Archiepiscopus
ad Britannos continentem terram incolentes pertinere explicat, ita
verba faciens:[144] “Britannorum autem nomen ferentes sunt e regione
Britannicæ insulæ.” Hic Dionysius a +Plinio+ lib. IV. cap. +XXVII.+
vocatus est terrarum orbis situs recentissimus auctor. unde patet,
quod hi Britanni non diu ante sedem ibi fixerint, atque Gessoriacum
æedificaverint, an vero armorum violentia factum sit, vel absque ferro,
ulteriori disquisitioni reliquendum erit.
_Millium_ L. &c.] Videatur auctor noster cap. VII. p. 96.
_Ut quidam scripsere stadiorum_ CCCCL.] +Antoninus+ in Itinerariis,
& +Dio Cassius+[145]; juxta demensiones recentiores mensurant 39
milliaria Regia seu CCCL. Stadia a Bononia, (_Boulogne_) usque eo, ubi
olim Ritupis sita erat.
_Illinc conspiciuntur Brittones_, &c.] E portu _Ambleteuse_, qui
veterum est Iccius, ora Angliæ opposita, in linea recta tantum 26
milliaria Regia distans, ut ex dimensionibus exactis constat, tota
perfecte conspici potest.
_Virgilius Maro._] Latinos inter Poëtas princeps, in Ecloga prima v. 67.
V. _Agrippa vetus orbis descriptor._] Juliæ Oct. Augusti Cæsaris
filiæ maritus: Primus videtur inter Romanos qui corpus Geographiæ
conscripsit. Fundavit is Romæ PANTHEON, veram omnis bonæ architecturæ
epitomen: De eo ejusque Commentariis +Plinius+ hoc perhibet
testimonium[146]: ‘+Agrippam+ quidem in tanti viri diligentia,
præterque in hoc opere cura, orbem cum terrarum orbi spectandum,
propositurus esset, errasse quis credat, & cum eo Divum +Augustum+? Is
namque complexam eam porticum ex destinatione & commentariis M. Agrippa
a sorore ejus inchoatam peregit.’ Nummi ejus in curiosorum reperiuntur
Musæis, in quibus corona navali coronatus cernitur[147], juxta illud
+Dionis+ lib. XLIX. p. 400.
_Latitudinem ejus_ CCC.] Latitudo hæc ab +Agrippa+ assignata e
traditionibus Græcis desumta est, satisque bene respondet, si illa
sumitur, quæ inter oram Walliæ & Norfolciæ est, quæ sola latitudo tres
circini mensuras permittit, aliæ omnes latitudines Britanniæ adeo sunt
irregulares, mappam geographicam, perspiciatur. Dio minimum latitudinem
CCC stadiorum esse perhibet[148].
_Beda vero rectius_ CC.] Errat hic +Ricardus+. Verba proprie non
sunt ipsius +Bedæ+, verum e +Gilda+ mutuata[149], qui iterum ea ex
+Æthico+[150], +Orosio+[151], &c. hausit. documentum hoc est inter
plura alia, quæ allegari possent, satis sufficiens, eum numquam vidisse
Gildam. +Dio Cassius+[152] & +Jornandes+ Episcopus latitudinem ad
MMCCCX. Stadia figit[153], quæ æqualia 28875 passibus geometricis
vel CCLXXXIX mill. Rom. +Marcianus+ Heracleota aliam operandi viam
ingressus, latitudinem Britanniæ ita metitur: ‘Latitudo autem ejus
(Albionis) incipit quidem juxta Damnonium, quod dicitur etiam Ocrinum
promontorium; desinit vero ad Novantum Chersonesum, & ejusdem nominis
promontorium; adeo ut latitudo ejus juxta maximam lineam sit stadiorum
MMMLXXXIII. id est CCCLXXXVI. M. P. plus minus[154].
_Diversorum promuntoriorum_, &c.] Quales sunt _Cornwal_,
_Pembrokeshire_, _Carnarvonshire_, &c.
_Quadragies octies Septuaginta quinque M. P._] Verba reperiuntur in
+Beda+[155], +Isidoro+ Hispalensi[156], +Julio Solino+[157], &c.
Commentator hujus vetus ita verba Soliniana explicat[158]: ‘Circuitus
Britanniæ quadragies octies LXXV. sunt. si quis voluerit ipsius
circuitus mensuram scriptam ab Julio facilius intelligere ccc d cccc
es, sive d cccc cccc es fore cognoscat. Sed si alicui tardanti ingenio
hæc dimensio non satisfecerit, miliarios lapides esse fingat, in quibus
XXX[159] lapidum, & d c simpliciter lapides fieri quis dubitabit?’
Sequitur hunc forsitan +Ricardus+ noster Cap. II. 5. cum doctissimo +D.
Smith+[160], qui in iis, quas in Bedæ paginam 40 concinnavit notas,
explicat per tria millia sexingenta milliaria; error hic est in quem
plures alii viri, cetroquin optimi incidere. Duas priores figuras
in ultimas ducere videntur, quod nunquam ab ullo Romanorum auctore
intendi novi cum certissimis. Subintellectum tantum voluere vocabulam
_centena_, & hunc in modum scripsere X̅L̅V̅I̅I̅I̅. LXXV. modus loquendi erat,
quasi nostra lingua diceremus (4875) _Forty eight hundred seventy five
miles_, vel Germanice: =Acht und vierzig hundert, fünf und siebenzig.=
Ast cum maximus commentatorum numerus hoc non attenderit, inde maxima
editionum Plinii pars, immo omnes, confusæ reperiuntur, quippe lineolam
primis litteris superimpositam, quæ centenarium indigitat numerum
millenarium indicare, præcario assumunt. Legitur hinc in Plinio XIII.
M. XVIII. (13018.) loco X̅I̅I̅I̅. XVIII. (1318.) quo ipso, toto cœlo a vero
distant. Methodum meam rectissimam esse apparet, si +Capellam+ cum
+Plinio+ cujus ille fidus est transcriptor, conferimus nulla sane de
certitudine ejusdem mihi superest dubium, quicquid alii in contrarium
scripserunt, cum +Plinium+ ipsum a partibus meis habeam, ita dicentem:
‘Universum Orbis circuitum +Eratosthenes+, ducentorum quinquaginta
duorum millium Stadium prodidit. quæ mensura Romana computatione
efficit trecenties quindecies centena millia passuum[161].’ Et verum id
quidem, nam Stadium CXXV passibus constat[162]. proinde si 252,000 per
125 multiplices, fiunt 31500,000 passuum.
_Marcianus author Græcus._] Auctor supranominatus, ex Heraclea Ponti
oriundus, unde Heracleota dictus, reliquit nobis Periplum percuriosum,
quem +Hudson+ noster lingua Græca, addita versione sua Latina,
publici juris fecit. Reperies illum in volumine I. Geographiæ veteris
scriptorum Græcorum minorum, Oxonii e Theatro Sheldon. 1698. 8. quæ de
insulis Britannicis habet ex +Ptolemæo+ & +Protagora+ desumta videntur.
Locus vero quem +Ricardus+ noster refert, est pag. 59. ubi universa,
inquit, ‘peripli totius Albionis insulæ stadia non plura 28604. id est
3575. M. P. & dimidium, non pauciora stadiis 20526. sive 2576. M. P.
fere,’ inde patet auctorem nostrum majorem numerum recepisse.
+mdiↄↄlxxv+ _milliaria_.] Qui Monachus noster in hunc mirum computum
inciderit, non video, cum nunquam simile quid invenerim. Mentem
ejus capere non potuissem, ni +Marcianum+ in hoc sibi consentientem
appellasset. Jam auctor hic, ut nuper dictum, duplum affert numerum,
quorum maximus 3575 Milliaria cum dimidio complectitur. unde liquet
M.D. a numero +iↄↄlxxv.+ subtrahenda esse sic: 5075 − 1500 = 3575.
NOTÆ IN CAP. II.
I. _Brittania Magna_, &c.] Ab +Aristide+ Rhetore simpliciter MAGNA
vocata INSULA,[163] etiam a priscis Hiberniæ incolis[164]. jam vero
peractis tot seculis, totque revolutionibus ac mutationibus vetus suum
nomen MAGNÆ BRITANNIÆ hodie vindicavit.
_A Chrysosthomo authore Græco._] Probabiliter +Dronem+ Prusæum
Chrysostomum cognominatum celebrem Oratorem putat, contemporaneum
Trajano Imperatori, ejusque triumphi participem[165], qui in Geticis
suis, vel aliis operibus jam deperditis id assertum ivit. In epitome
Strabonis a +Hudsone+ publicata Vol. II.[166] epitheton Magnæ
reperio pag. 21 & 38. additum ab Epitomatore. verum inde concludere
Chrysostomum hunc appellari nimiæ foret audaciæ. verum est, +Johannem
Chrysostomum+ in plurimis scriptis suis Britannicarum insularum
injicere mentionem, nusquam vero adjunxit Britanniæ ipsi cognomen
Magnæ, nisi aciem oculorum meorum effugerit[167].
_Natura triquetra_, &c.] ‘Inter Septemtrionem & Occidentem projecta,
grandi angulo Rheni ostia prospicit, deinde obliqua retro latera
abstrahit, altero Galliam, altero Germaniam spectans: tum rursus
perpetuo margine directi littoris ab tergo abducta, iterum se in
diversos angulos cuneat triquetra, & Siciliæ maxime similis, plana,
ingens, fecunda,’ &c.[168]. Opinio a +Cæsare+ accepta[169], & plurimis,
qui eum sequuntur, auctoribus propagata, verbi causa, a +Diodoro+[170],
+Strabone+[171], &c.
_Unum latus est contra Galliam Celticam_, &c.] Id est, tota Britanniæ
ora Meridionalis ad Canalem Britannicum sita & Galliæ opposita, juxta
verba auctoris, ex +Cæsare+[172] desumta.
_Ad Cantium_, &c.] Infra lib. I. cap. VI. § 5. & 7. describitur; vulgo,
_the North Foreland of Kent_.
_Ad Ocrinum_, &c.] Infra lib. I. cap. VI. § 16. ejus mentionem facit,
hodie _the Lizard Point_, navigantibus notissimum.
_Ad meridiem & Hispaniam Tarracon:_] Revera ita est, vergit enim in
linea recta ad _Cabo de las Pennas_. Illustrat hoc +Agathemerum+,
qui lib. II. cap. IV. de Geographia, ita loquitur: ‘Albion, in qua
castra etiam exstructa, maxima et longissima est. siquidem incipiens
a septentrionibus accedit medium Tarraconensis, ad orientem usque ad
media ferme Germaniæ.’
_Millia Pass._ D.] Secundum dimensiones recenter factas 367 milliaria
Anglicana Regia dimensa[173], quæ CCCC Romana efficiunt, hæc longitudo
est lateris, quam +Ricardus+ noster infra ei tribuit. Attamen illa a
+Cæsare+ tradita longitudo non est nimia, parumque a vero aberrans,
si per ambages oras maritimas mensuraverimus, respectu ejus quam
+Diodorus+ exhibet VII. M. D. Stadiorum[174], aut DCCCC.XXXVII.
milliarium cum dimidio, aut +Strabonis+ VM. Stadiis[175], quæ tamen
DCXXV. milliaria Romana sunt.
II. _Alterum latus_, &c.] Latus Occidentale Britanniæ.
_Vergit ad Hyberniam_, &c.] Cum e diametro oppositum sit oris
occidentalibus Albionis.
_Veterum opinio_, &c.] +Cæsar+ ita habet: ut fert illorum opinio[176],
vel Britannorum, vel potius mercatorum, aut Druidum Gallicorum, certus
sum, eum hoc e Græcis non hausisse scriptoribus.
DCC. _Mill. Pass._] +Diodorus+ Siculus vocat hoc ultimum latus, ejusque
longitudini ascribit XXM stadia[177] vel MMD. M. P. +Ricardus+ infra in
proxima sectione M. milliarium esse dicit, & +Strabo+ unicuique lateri
Britanniæ circiter IVM.CCC vel IVM.CCCC. stadia assignat[178]. Si per
ambages computamus, longissimum omnino latus insulæ est, licet non
excedat 1070 milliaria.
III. _Septemtriones._] Notissima septentrionalis constellatio, ab
astronomis Ursa major dicta, quam, +Homero+ auctore,
_Ursamque, quam & Plaustrum cognomine vocant,
Quæ ibidem vertitur & Oriona observat:
Sola autem expers est undarum Oceani_[179].
_Cui parti nulla est objecta_, &c.] Scilicet toti insulæ acervo hodie
sub nominibus _Orkney_, _Hitland_, & _Ferro_, noto.
_Ad Germaniam magnam_, &c.] Ita a Græcis dictam. comprehendebat hæc
hodiernum Germaniæ Imperium, Belgium, Daniam, Norvegiam, &c.
_Novantum chersoneso._] Descriptam hanc vide Cap. IV. § 40. hodie _the
Mule of Galloway_ in Scotia. locus maximæ versus meridiem vergens,
quem credidere extremam partem septentrionalem hujus Regni falso
veteres[180]. Ita eos emendavimus.
_Per Taixalorum regionis angulum._] Similiter descriptum infra cap. VI.
46. hodie _Buchaness_.
DCCC. _M. P._ &c.] Quod +Diodorus+ alterum a freto ad verticem
assurgens latus, stadium XVM. habere dicit[181]. id est, MDCCCLXXV.
Mill. pass. quod erroneè Monachus noster ad MMCC. evehit, qua nisus
auctoritate, non constat.
_Omnes_, &c.] Certe non alius, præter Cæsarem ejusque sequaces vel
transcriptores. +Cæsar+ vero, quod notatu dignum est, a Druidibus
didicit, etenim vicies centena Mill. pass. ab hoc Imperatore
assignatus circuitus complectitur[182], nullum vero ipso tempore
posteriorum invenimus in hoc ipsi consentientem, licet is proxime ad
veritatem accesserit, immo +Diodorus+ ipsi contemporaneus 5312½ M. P.
statuit[183]. +Strabo+, Augusto imperante florens 1712½ habet[184],
verum, quod dolendum! textus totus est corruptus, & mutilatus in hac
descriptione, quod ex ejusdem libro secundo videri potest, ex quo
etiam textus partim supplendus[185]. +Plinius+ sub Vespasiano, ex
+Isidoro+ Characeno tricies octies viginti quinque[186], aut 3825 M.
P. habet. Sequitur ipsum fideliter +M. Capella+[187]. In +Solino+,
qui Constantini tempore vixit, quadragies octies septuaginta quinque
(ut supra) leguntur[188], quod ex errore +Ricardus+ noster MMMCCCCCC
interpretatur. +Pytheas+ Massiliensis ambitum insulæ majorem esse
XLM. Stadia seu 5000 M. P. secundum Strabonem[189], quod monstrat
Plinium emendandum esse, ubi Pythiæ computum Isidori calculo æqualem
dicit[190], vel potius hunc, ni utrumque omisit.
_Sed errant_, &c.] Atque in id genus rebus vix atque vix ulla est via
evitandi errores. Rationem cur & veteres & recentiores in emetiendo
regionum circuitus dissentientes adeo inveniamus, indicat nobis
+Plinius+ dicens[191].—‘quæ causa magnos errores computatione mensuræ
sæpius parit & dum alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum
auctis aut diminutis passibus, incubuere maria tam longo ævo, alibi
processere littora, torsere se & fluminum aut correxere flexus.
Præterea aliunde aliis exordium mensuræ est, & alia meatus: ita fit, ut
nulli duo concinant.’
CCCC. _M. P._] Distantia hæc, si de ea quæ in linea recta promontoria
duo, quorum facta est mentio, interjacet, exactissima omnium,
quarum mentionem injiciunt veteres, videtur esse; verum si dimensio
intelligitur, quæ ad Canalem sitæ sunt, orarum maritimarum, manifesto
nimis parva est, & correctio locum heic non habet, cum accurata
congruat cum D. M. P. Cæsaris. Doct. +N. Grew+ asserit, inde a
promontorio meridionali Cantii, _the South Foreland_, ad promontorium
Antivestæum, _the Land’s End_, esse 367 perambulatore mensurata
(_wheel-measured_) milliaria[192], quæ plus minus æqualia sunt CCCCI.
Mill. Pass.
_M. Mill. Pass._ &c.] Unde +Ricardus+ noster, has correctiones
hauserit, nisi ex scholiis quibusdam +Cæsaris+, +Solini+, +Bedæ+, &c.
conjecturatu perquam difficile, præcipue cum ipsum Cap. I. § 5. cum
+Marciano+ Heracleota consentientem, jam vero dissentientem videamus,
etenim auctor, ut supra[193] diximus, distantiam, quæ in linea recta
est Ocrinum inter & Novantum 386 M. P. ponit id quod Monachus noster
ad 1000 evehit, qui numerus fere triplo major est. Quod ad totum, quem
statuit, circuitum numeris rotundis MMMCCCCCC complexum attinet, cum
tantum ad XXV. M. P. excedat priorem 3575 milliarium nullam meretur
ista differentia attentionem, me judice Benedictinus noster fidelis
videtur compilator, & bono animo præditus, verum talis, qui nunquam
ultimam limam admovit commentariolo suo, licet memoriæ minus fideli
laborasse nec accuratum satis fuisse non credam, defectus vero istius
rationem disceptationem eum inter & Antistitem suum, de qua terminis
satis patheticis loquitur pagina 95, 103, & 106, fuisse credo. Inde
constat, cur Silures Hispaniam versus habitare doceat, in quo +Tacito+
sequitur[194], verum persuasus sum, si opus suum attente reviserit,
+Mappam+ ejus ipsi errorem omnem eripuisse. verum autem vero, quid
dicatur in excusationem celebris cujusdam auctoris ex recentioribus,
qui Herculis promontorium in parte Devoniæ versus Caurum (_the North
West_) collocat, narratque illud a situ in hac insulæ parte, quæ
Herculis columnas seu Gades respicit (eodem jure Caput bonæ spei
dixisset) nomen cepisse[195]. Attamen si de Ocrino dixisset illud, ejus
in gratiam, licet impropriissime dictum, admittere tamen potuissemus.
IV. _Formam totius Brittaniæ_, &c.] Formæ regionibus tributæ mere sunt
imaginariæ, e fructifera spectatorum imaginatione resultantes, cum
ipsæ propter inæqualitates partium perfectæ figuræ sint incapaces.
Sic ubi videmus +Strabonem+ Orbem universum chlamydi assimilare[196],
+Dionysium+ eum fundæ similem fingere[197], +Strabonem+ Hispaniæ pellis
bovinæ speciem ascribere[198], +Polybium+ Italiæ formam trigoni,
+Plinium+ & +Solinum+ querno folio similem referre[199], +Livium+
Britanniæ nostræ scutulæ figuram[200], +Fabium+ bipennis[201],
& +Alsherif Aledresy+ (aut Geographum Nubiensem) Strutiocameli
similitudinem tribuere[202], condonare illis, æquique & boni illud
consulere decet, nec iis solum verum & recentioribus qui Angliam, armum
ovillum (_a shoulder of mutton_) Galliam, uropygium bovis (_a rump of
beef_) Hiberniam, peltam Amazonicam; Islandiam, assellum (_a stock
fish_) insigne hujus insulæ; Cimbricam chersonesum, linguam caninam;
Belgium, leonem exsilientem; Italiam, ocream; totam Europam, virginem;
Americam, clepsydram, &c. representare dicunt.