"Centenaria _vasa_ habuit Heliogabalus schematibus libidinosis
inquinata."
—Lamprid. _in Heliogab._
VATICANUS: Deus invocatus quum puelluli fari incipiunt, ut vox eorum
clara fiat et amoena. Sic dictus ab infantium vagitu.
"Neque enim audent aliquas partes tribuere _Vaticano,_ qui infantium
vagitibus praesidet."
—Aug. _de Civitate Dei_, IV, 8.
Vide Gyrald. _Syntax. deorum_.
VENA: Pro pene.
O quoties rigida pulsabis pallia _vena,_
Sis gravior Curio Fabricioque licet!
—Mart. XI, XVII, 5 sq.
Non sum de fragili dolatus ulmo;
Nec quae stat rigida supina _vena,_
De ligno mihi quolibet columna est.
—Mart. VI, XLIX, 1 sqq.
VENARI: De illo aucupio quo foeminae viris insidiantur; frequentissima
translatio apud scriptores eroticos.
"Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. Viden' tu illam
oculis _venaturam _ facere, atque aucupium auribus?"
—Plaut. _Mil._ IV, I, 42 sq.
VENATIONES LUDICRAE: Simulacra venationis, quorum duplex genus. Unum,
verae dimicationis in feras arenarias; alterum vero, direptionis. Prius
edebatur in amphitheatro; posterius, in circo.
Venatione in amphitheatrica, primitus tantum dimicabant damnati ad
bestias, unde saepe dicti _damnati ad ludum_. (Tertull. _de Spectacul._
10.)
Sed ad extremum temporis, liberi et ipsi se feras dimicaturos
offerebant; neque plebeii solum, sed et equites, viri praetorii,
senatores, et, quod horrendum dictu, necnon _foeminae ingenuae_.
"Etiam _venationes,_ gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec
virorum modo pugnas, sed et _foeminarum_ (edidit.)"
—Sueton. _Domit._ 4.
Sic et carpens Juvenalis hanc mulierum venationem:
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia tuscum
Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma.
—Juv. I, 22 sq.
Hos inter fremitus, novosque luxus,
Stat sexus rudis insciusque ferri,
Et pugnas capit improbus viriles, etc.
—Stat. _Sylv. ult. lib._ I.
Belliger invictis quod Mars tibi saevit in armis,
Non satis est, Caesar; saevit et ipsa Venus.
—Mart. _de Spectacul._ VII, 1 sq.
VENDERE: Verbum nuptum. Se aut alios ad stuprum tradere.
"Quia nosti venerem tuam, superbiam captas, _vendisque_ amplexus non
commodos. Quo enim spectant flexae pectine comae? quo facies
medicamine attrita, et oculorum quoque mollis petulantia?...Nisi quod
formam prostituis ut _vendas?_...Sive ergo nobis _vendis_ quod peto,
mercator paratus est."
—Petron. _Sat._
Jam tu qui venerem docuisti _vendere_ primus,
Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.
—Tibull. I, IV, 59 sq.
VENIRE: Scilicet ad stuprum.
De me mî certe poteris formosa videri,
Mî formosa satis, si modo saepe _venis._
—Propert. II, XIX, 29 sq.
VENTER: _Ventrem_ jurisconsulti saepe appellant et mulierem ipsam
gravidam, et puerum qui in utero est.
"Antiqui libero _ventri_ ita prospexerunt, ut in tempus nascendi
integra reservarent."
—_ff._ V, IV, 3.
Tibi hospitale pectus, et purae manus,
Tuusque _venter_ partumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.
—Hor. _Epod._ XVII, 49 sqq.
VENTUS TEXTILIS: Vestes perlucidae quibus totum corpus perspicuum
manebat.
Aequum est induere nuptam _ventum textilem,_
Palam prostare nudam in nebula linea?
—Petron. _Sat._
"Ingrediuntur expolitae libidinum victimae, et tenuitate vestium
nudae oculis ingeruntur."
—Hieronym. _ad Helvid._
VENUS: Amorum dea, mundi perpetua genitrix. Sic dicta a _veniendo_,
quod ad res omnes veniat. (_Cic. de Natura deorum_, II.) Natam
fabulantur poetae ex Caeli testiculis a Saturno excisis et projectis in
mare.
Nuda pingebatur, cesto tantum praecincta.
_Nuda_ recede, _Venus;_ non est tuus iste libellus;
Tu mihi, tu, Pallas Caesariana, veni.
—Mart. VIII, I, 3 sq.
Paene innumera _Veneris_ cognomina, tum ex locis quibus colebatur, tum
ex rebus aut actis quibus praeerat. Vide Serv. _Annotat. in Virgil.
Aeneid._ I. Notabilia enumerabimus:
VENUS BONA: Conjugalis.
Ut libentius audiens
Se citarier ad suum
Munus, huc aditum ferat
Dux _bonae Veneris,_ boni
Conjugator amoris.
—Catull. LVI, 41 sqq.
VENUS CASTA: Quae praeest legitimo concubitui.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
Quem ne _casta_ potest jam decuisse _Venus._
—Mart. II, XXXIV, 3 sq.
VENUS HETAERA: Apud Athenienses. Sic dicta, quod proprium est illi
amicos amicasque socialiter congregare.
"Scortilla vero nundinati pudoris _hetaeras_ universim amicitiae
nomine Graeci nuncuparunt."
—Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIV, 4.
VENUS PLEBEIA: Ancillarum et scortorum humilioris generis.
Si _plebeia Venus_ gemino tibi vincitur asse,
Si tua non rectus tecta subire potes.
—Mart. II, LIII, 7 sq.
VENUS VULGARIS: A meretricibus invocata, ut felix sit quaestus et
copiosus.
Numina _vulgaris Veneris_ celebrate, puellae,
Multa professarum quaestibus apta _Venus;_
Poscite thure dato, formam, populique favorem,
Poscite venditias, dignaque verba joco.
—Ovid. _Fast._ IV.
VENUS: Pro clitoride.
Inter se geminos audes committere cunnos,
Mentiturque virum prodigiosa _venus._
—Mart. I, XCI, 7 sq.
VENUS: Pro venustate.
"Quia nosti _venerem_ tuam, superbiam captas, etc."
—Petron. _Sat._
VENUS: Pro coitu.
Huic tamen accubuit noster puer; hunc ego credam
Cum trucibus _venerem_ jungere posse feris.
—Tibull. I, IX, 75 sq.