TUTUNUS: Cognomen Priapi. Vide Carol. Steph. _Dict. historic._

TYMPANUM: Symbolum cinaedorum et mollium, a Cybeles sacerdotibus,

quibus peculiare. Hinc amarum illud in Augustum.

"Viden' ut cinaedus _orbem digito_ temperet?"

—Suet. _in Aug._ 68.

"Cur non adhibuisti, dum istaec loqueris, _tympanum?_ Nam te

_cinaedum_ esse arbitror magis quam virum."

—Plaut. _Poenul._ V, V, 38 sq.

"_Tympanotriba,_ mollis, effoeminatus, quales erant Cybelae

sacerdotes."

—Turneb. _Adv._ XXIV, 27.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 181 / 190 题