TABELLAE

TABELLAE: Amatoriae.

Lena vetat miserum Phryne, furtimque _tabellas_

Occulto portans itque reditque sinu.

—Tibull. II, VII, 46 sq.

Quamvis te nudum spumanti Virro labello

Viderit, et blandae assidue densaeque _tabellae_

Sollicitent...

—Juv. IX, 35 sqq.

Munera cur mihi, quidve _tabellas_

Mittis, nec firmo juveni, neque naris obesae?

—Hor. _Epod._ XII, 2 sq.

TABERNA: Non tantum de oenopolio dicebatur, sed voce generica de

quocumque loco populari. Vide Varr. _de Vita populi romani, lib._ II,

et Non. Marc. Hinc saepissime pro fornice et lupanare.

Salax _taberna,_ vosque contubernales,

......

Solis putatis esse mentulas vobis?

Solis licere quidquid est puellarum

Confutuere, etc.

—Catull. XXXV, 1 sqq.

Unde:

TABERNARII: Qui lustra concelebrant.

"Qui ex rupiconibus, bajulis, _tabernariis,_ tam infans est, ut si

pallium accipere velit, vel disertius maledicat."

—Apul. _Florid._ I.

TABULAE MATRIMONIALES: Codices quibus inscribebantur pacta nuptialia.

Moris erat illas rumpere, quum matrimonium divortio solveretur.

...Fugientem saepe puellam

Amplexu rapui: _tabulas_ quoque ruperat, et jam

Signabat.

—Juv. IX, 74 sqq.

TABULAE TILIACEAE: Ferulae ligneae, quibus foeminae, necnon senes

fasciabantur, ut recti incederent. Similes thoracibus illis quos Galli

nuncupant _des corps baleinés_.

"Sed quum esset longus et senex, incurvareturque, _tiliaceis tabulis_

in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet."

—Jul. Capitolin. _in Antonino Pio._

TACERE: Verbum nuptum; irrumari; nam qui irrumatur loqui non potest.

Lingis, non futuis meam puellam,

Et garris quasi moechus et fututor.

Si te prendero, Gargili, _tacebis._

—Mart. III, XCVI, 1 sqq.

TAEDAE: Faces nuptiales, e spina alba confectae, quod talibus usi

essent Romani in Sabinarum raptu.

Pelle humum pedibus; manu

_Spineam_ quate _taedam._

—Catull. LVI, 14 sq.

Saepissime pro ipso matrimonio.

Vos ego saepe meo vos carmine compellabo,

Teque adeo eximiae _taedis_ felicibus aucte,

Thessaliae columen, Peleu...

—Catull. LIX, 24 sqq.

TANGERE: Verbum venereum; cum aliquo aut aliqua rem habere.

Nil medium est; sunt qui nolint _tetigisse,_ nisi illas

Quarum subsuta talos tegat instita veste.

—Hor. _Sat._ I, II, 28 sq.

...Verum hoc se amplectitur uno,

Hoc amat, hoc laudat: matronam nullam ego _tango._

—Idem, _ibid._ 53 sq.

...nam insidias mihi instruentem

_Tangam_ te prius irrumatione.

—Catull. XVIII, 7 sq.

TARENTUM: Magnae Graeciae oppidum, Sybaris libidinibus aemulum. Adeo

enim fractis moribus fuisse traduntur _Tarentini_, ut universum singuli

corpus comere instituerint, virginumque more, translucentibus linteis

ex domo exeuntes velari consueverint.

Pectinibus patulis jactat se _molle Tarentum._

—Hor. _Sat._ II, IV, 34.

TAURUS: Pro viro, tanquam admissario; praesertim pro valido

frequentatur; a re rustica ductum.

Nondum subacta ferre jugum valet

Cervice, nondum munia comparis

Aequare, nec _tauri_ ruentis

In venerem _tolerare_ pondus.

—Hor. _Od._ II, V, 1 sqq.

"Nam et infans cum paribus inquinata sum; et subinde prodeuntibus

annis, majoribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perveni.

Hinc etiam puto natum proverbium illud, ut dicatur, _posse taurum

tollere, quae vitulum sustulerit_."

—Petron. _Sat._

Apud graecos tragicos ἀταύροτος ponitur pro _virgine_, quasi

_sine tauro_.

TEGETES: A _tegendo_. (_Non. Marc._) Mattae junceae quibus sternebantur

duri lupanarium grabati.

...dormire virum quum senserat uxor,

Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili, etc.

—Juv. VI, 116 sq.

Hinc pro lupanari ipso quidam sumunt:

Nec est amici, filiusve vicini;

Sed in grabatis _tegetibus_que concepti,

Materna produnt capitibus suis furta.

—Mart. VI, XXXIX, 3 sqq.

TELUM: Pro virga virili.

Paedicare semel cupido dabit illa marito,

Dum metuit _teli_ vulnera prima novi.

—Mart. XI, LXXIX, 5 sq.

Illa manu moriens _telum_ trahit: ossa sed inter

Altius ad vivum persedit vulnere mucro.

—Auson. _Cent. nupt. imminutio._

Vide _Priap. Carm._ VIII.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 177 / 190 题