Vide _lib._ II, § 1, _ff. de divort. et repud._

"Mimam illam suam _res sibi habere_ jussit; ex XII tabulis claves

adimit, exigit."

—Cic. _Philipp._ II.

"_Tuas res tibi habe!_ Amor, mihi amicus ne fuas unquam."

—Plaut. _Trinumm._ II, I, 32.

RESCRIBERE: Rem rogantium litterulis rescribere, pro assentiri

habebatur.

Scripsi: _rescripsit_ nil Naevia; non dabit ergo?

Sed puto, quod scripsi, legerat; ergo dabit?

—Mart. II, IX, 1 sq.

De arte _rescribendi_ moechis sic Juvenalis:

Illa docet missis a corruptore tabellis

Nil rude nec simplex _rescribere:_ decipit illa

Custodes...

—Juv. VI, 233 sqq.

RESINATUS: Mollis, pathicus, quod libidinosi hujus farinae _resina_

pilos evellebant pudendorum, in gratiam cinaedorum suorum.

...Quid _resinata_ juventus,

Cruraque totius facient tibi laevia gentis?

—Juv. VIII, 114 sq.

RESOLVI AMORE: Tabescere. Gallice _mourir d'amour_.

Hanc tibi fallaci _resolutus amore_ Tibullus

Dedicat, et grata sis, dea, mente rogat.

—Tibull. I, IX, 83 sq.

RESUPINARE: In obscenis.

Praeterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum;

Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse

Sponsus laevis adhuc, non filius ante pudicus.

Horum si nihil est, aviam _resupinat_ amici.

—Juv. III, 109 sqq.

RESUPINATI: Molles, infames, more Cybeles sacerdotum.

Invenies aliquo cum percussore jacentem

......

Inter carnifices et fabros sandapilarum,

Et _resupinati_ cessantia tympana Galli.

—Juv. VIII, 173 sqq.

RETE, RETIA: De mulierum illecebris.

"Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, Obviam

ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus. Eos captabant...

Pleraeque hae _sub vestimentis secum habebant retia_."

—Plaut. _Epidic._ II, II, 29 sqq.

Subdola famosae, moneo, fuga _retia_ moechae.

—Mart. II, XLVII, 1.

RIGARE: Inter obscena.

Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis

Nostrae cultior hortus est puellae.

Mirari, o bone, desinas, Sabelle,

Hortorum deus ipse nam Priapus

Cunctis hunc fodit et _rigat_ diebus.

—_Ex Burmanni Anthologia._

RIGERE: De tentigine venerea in utroque sexu. Unde differt ab

_arrigere_, quod viri tantum.

"Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum dormiat,

nisi illud tam _rigidum_ reddidero quam cornu."

—Petron. _Sat._

Quae libamine mentulae comeso,

Tota nocte mihi litat _rigendo._

—_Priap. Carm._ LXXI, 7 sq.

Virgo virgulam amat _rigens rigentem._

—_Virgiliocent. ex Petron. Linocerii_, 29.

...hunc ego, si placet Dionae,

Pro telo _rigida_ mea cecidi.

—Catull. LII, 6 sqq.

RIMA: Natura muliebris.

Est in secessu, tenuis quo semita ducit,

Ignea _rima_ micans; exhalat opaca mephitim.

—Auson. _Cent. nupt. imminut._

...vacua et plana omnia dicas

Infra ventriculum, et tenui distantia _rima_.

—Juv. III, 96 sq.

RIVALES: Ejusdem puellae confututores.

Respice _rivales_ divorum. Claudius audi

Quae tulerit...

—Juv. VI, 115 sq.

Curandum penem commisit Baccara Graecus

_Rivali_ medico. Baccara Gallus erit.

—Mart. XI, LXXV, 1 sq.

RIVINUS: Eodem sensu.

"_Rivinus_ amens ob praereptam mulierem."

—Plaut. _Asin. arg._ 6.

ROBUSTA VOLUPTAS: Palaestra venerea; res ipsa ad effectum ducta.

"In hoc gramine pariter compositi, mille osculis lusimus, quaerentes

_voluptatem robustam_."

—Petron. _Sat._

ROGARE: Absolute; de stupro compellare.

Ludunt formosae: casta est quam nemo _rogavit._

—Ovid. _Amor._ I, VIII, 43.

Quum dare non possim quod poscis, Galla, _rogantem,_

Multo simplicius, Galla, negare potes.

—Mart. III, LIV, 1 sq.

Ante dies multos nisi te, Basilisca, _rogavi,_

Et nisi praemonui, te dare posse negas.

—_Vet. poet. catalect. ex Valeto._

Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse _rogatae._

—Ovid. _Art._ I, 345.

ROS: Humor venereus; semen genitale.

Dent crebros ictus, connivente lumine,

Trepidante cursu, venere et anima fessula,

Ejaculent tepidum _rorem_ niveis laticibus.

—Apul. _Ἀνεχόμ._, 18 sqq.

ROSA: Veneri dicata.

Ipsa jussit mane ut udae virginis nubant _rosae,_

Facta Cypris de cruore, deque amoris osculis,

Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris,

Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,

Unico, marita, nodo non pudebit solvere.

—_Pervigil. Ven._ 21 sqq.

Usitatissimae _rosae_ in sacris, comessationibus, venereisque

praesertim pervigiliis et palaestris.

"Quis autem ille qui dubitet vernis indulgere nos floribus; quum

cupiamus et _rosam_ veris, et lilium, et quid aliud in floribus

blandi coloris et odoris est?"

—Minut. Felix.

Adhibebantur, modo sertae, modo sparsae.

"His enim (floribus) et sparsis utimur mollibus ac solutis; et sertis

colla complectimur."

—Minut. Felix.

Graeci et Latini _rosea_ appellabant non tantum labella ac papillas,

sed caetera venusti corporis membra quorum medius color inter niveum et

sanguineum. Sic _Aurora rosea_ Virgilio; _os roseum_ ejusdem libro

nono, de Iride; _rosea cervix_ Horatio; _fax solis rosea_ Lucretio,

etc. Quae metaphora tantum a poetis nostris trita est, ut nunc fastidia

movens in ridiculum abierit.

ROSA MEA: Verbum blanditiae.

"Ubi tu lepide voles esse tibi, _mea rosa,_ mihi dicito."

—Plaut. _Bacchid._ I, I, 50.

RUBER: Saepe et specialiter pro Priapo et Priapi rebus.

Sed _ruber_ hortorum custos, membrosior aequo,

Qui tectum nullis vestibus inguen habet.

—_Priap. Carm. Praef._ 5 sq.

Placet, Priape? qui sub arboris coma

Soles, sacrum revincte pampino caput,

_Ruber_ sedere cum _rubente_ fascino.

—_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.

RUBIGO: Inter antiquorum lues venereas.

"Proprie _rubigo_ est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis,

quod ulcus vocatur. Id autem abundantia et superfluitate humoris

nasci solet, quae graece σατυρίασις dicitur."

—Serv. _in Virgil. Georg._

Translatum a _rubigine_ frumentorum.

RUDIS: Intactus; veneris imperitus.

Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,

Sive in amore _rudis,_ sive peritus erit.

—Propert. II, XXXV, 81 sq.

Hoc me frigore basiet nec uxor,

Blandis filia nec _rudis_ labellis.

—Mart. VII, XCV, 7 sq.

RUMA: Mamma.

"_Rumam_ veteres mammam dixerunt."

—Non. Marc.

"...cuninae propter cunas; ruminae propter _rumam,_ id est prisco

vocabulo mammam, a quo _subrumi_ etiam nunc dicuntur agni."

—Varr. _de Lib. educandis._

Vide IRRUMARE.

RUMPERE: Saepe in obscena significatione. Hinc:

RUMPERE LATUS: Languidum reddere comparem suum nimio coitu.

Neque incitare cesset, usque dum mihi

Venus jocosa molle _ruperit latus._

—_Priap. Carm._ LXXXIV, 43 sq.

RUMPI TENTIGINE: Venerem ardere.

Hac _tentigine,_ quam videtis in me,

_Rumpatur,_ precor, usque, mentulaque

Nequicquam sibi pulset umbilicum.

—_Priap. Carm._ XXII, 4 sqq.

...tument tibi quum inguina, num si

Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem

Continuo fiat, malis _tentigine rumpi?_

—Hor. _Sat._ I, II, 117 sqq.

RUTABULUM: Pro pene. A radendo. Vide Non. Marc. verbo _Rutrum_.

"_Rutabulum_ a proruendo igne vocatum quo panes coquuntur. Invenitur

etiam positum pro membro virili."

—Festus.

"Vel quae sperat se nuptum adolescentulo, ea licet et senile tractet

_rutabulum_."

—Naevius, _in Frag. poet. vet._

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 168 / 190 题