"Corpus habilissimum _quadratum_ est; neque gracile, neque obesum."
—Cels. _Medicin._ II
"Statura fuit _quadrata,_ compactis firmisque membris."
—Sueton. _in Vespas._ 20.
QUADRUPES: In obscenis. Pro puero aut puella sub viro jacente.
"Nam jam calcari _quadrupedem_ agitabo advorsum clivum, Postea ad
pistores dabo, ut ibi cruciere currens."
—Plaut. _Asin._ III, III, 18 sq.
QUAESTUS: Proprie lucrum ex quocumque labore; libidinose vero merces
veneris datae.
"Neque hanc ego superbiae caussa Repuli ad meretricium _quaestum,_
nisi ut ne esurirem."
—Plaut. _Cistell._ I, I, 42 sq.
"Itane impudens, Tune hic feles virginalis, liberos parentibus
Sublectos habebis, atque indigno _quaestu_ conteres?"
—Plaut. _Rud._ III, IV, 42 sqq.
_Quaestus_ lucro congesto, libertatem saepissime emebant mancipia.
"Ne sis plora, libera eris actutum, si crebro cades."
—Plaut. _Pers._ IV, IV, 104.
Nota Suburranas inter Telethusa puellas,
Quae, puto, de _quaestu_ libera facta suo est.
—_Priap. Carm._ XL, 1 sq.
Eodem modo dotem comparabant puellae Phoenicae (_Aug. de Civ. Dei_, IV,
10); et Cypriae (_Justin._ XXII); Armeniae (_Strab._); Lydae
(_Solin._); et quidem pleraeque libertinae apud Romanos.
"Unde tibi talenta magna viginti pater Det dotis; non enim hic, ubi
ex Tusco modo, Tute tibi indigne dotem _quaeras_ corpore."
—Plaut. _Cistell._ II, III, 19 sq.
QUAESTUARIAE, QUAESTUOSAE: Quae pecuniam corpore faciunt.
"Aeque istuc facio, dummodo Eam des, quae sit _quaestuosa_, quae alat
corpus corpore."
—Plaut. _Mil._ III, I, 188 sq.
Imperante Trajano, Romae habito _quaestuariarum_ censu, inventa sunt
duo et triginta milia.
QUASILLARIAE: Humillimae inter ancillas, et ad vilissima pensa
damnatae. A _quasillo_ seu calatho.
"Convocat omnes _quasillarias_, familiaeque sordidissimam partem,
etc."
—Petron. _Sat._
Sit tibi cura togae potior, pressumque _quasillo_
_Scortum_, quam servi filia Sulpitia.
—Tibull. IV, X, 3 sq.