OSCULI JUS:

"Affinibus et propinquis in mulieres _jus_ est, ut sobrias

comprobent, etc."

—Arnob. _adv. Gent._ II.

"Verum illecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per _jus

osculi_ et blanditiarum occasionem pellectus in amorem."

—Suet. _in Claud._ 26.

OSTENTATRIX: Quae tamquam mercem se ostendit et explicat, seu quaestus,

seu gratuitae veneris causa.

"Quam improba juvenum circumspectatrix! quam immodica suî

_ostentatrix_!"

—Apul. _in Apolog._

OSTREA: Inter fomenta cibi. Sic Juvenalis de muliere ebria:

...Quid enim Venus ebria curat?

Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit

Grandia quae mediis jam noctibus _ostrea_ mordet,

Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,

Quum bibitur concha.

—Juv. VI, 300 sqq.

OVA: Pro coleis.

...Vel tantus ad ora veniret

Aut aliis causis ita computresceret _ovum,_

Ne fieri posset quin crudelis medicina

_Ova_ recidisset, medici reprobabilis usus.

—Ovid. _Pseud._

[TR1] "interpetratur" → "interpretatur"

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 151 / 190 题