Vide _Spartian. in Septim. Get._

Alter parentum _nomen_ nascenti imponebat; id est puero mater, pater

vero puellae.

Sed tu _nomen_ habes aversa fronte sororum

Impositum, mater quod tibi dura dedit.

—Mart. IV, XXXI, 5 sq.

NONARIA: Scortum, meretrix, communi appellatione ab hora nona, qua

tantum lupanaria patebant, scortaque incipiebant vagari.

...multum gaudere paratus

Si cynico barbam petulans _nonaria_ vellat.

—Pers. I, 132 sq.

NOSCERE, COGNOSCERE, NOTITIAM HABERE: Verbum nuptum de re venerea.

"Intra annum vicesimum _foeminae notitiam habuisse_ in turpissimis

habent."

—Caesar, _de Bello Gallico_ VI, _de Germanis._

"Non potes tu cogere me, ut tibi Maledicam, _novit_ herus me."

—Plaut. _Mostell._ IV, II, 12 sq.

Turpiter illa virum _cognovit_ adultera virgo.

—Ovid. _Epist._ VI, 133.

Non ego tam facilis; sat erit mihi _cognitus_ unus.

—Propert. II, XXX, 33.

Vide _Taubman. in Plaut._ Frequentissima haec locutio in sacris literis.

NOTA VIRILIS: Illud quo viri sumus.

Tu quae, ne videas _notam virilem,_

Hinc averteris, ut decet pudicam;

Nimirum, nisi quod times videre,

Intra viscera habere concupiscis.

—_Priap. Carm._ LXVI, 1 sqq.

NOTAE: Muta locutio signis et gestibus inter amasios; antiquissima erga

matres et maritos deceptio, paucis illis sequentibus verbis penitus

illustrata:

"Quasi in choro pila ludens datatim dat sese, et communem facit.

Alium tenet; alio nutat; alibi manus est occupata; alii pervellit

pedem; alii dat annulum spectandum a labris; alium invocat; cum alio

cantat; attamen aliis dat digito _notas_."

—_Vet. Poet._

Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem,

Excipe furtivas et refer ipse _notas._

Verba superciliis sine voce loquentia dicam

Verba leges digitis, verba notata mero.

Quum tibi succurret veneris lascivia nostrae,

Purpureas tenero pollice tange genas.

Si quid erit, de me tacita quod mente loqueris,

Pendeat extrema mollis ab aure manus.

Quum tibi quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,

Versetur digitis annulus usque tuis.

Tange manu mensam, tangunt quo more precantes

Optabis merito quum mala multa viro.

—Ovid. _Am._ I, IV, 17 sqq.

Illa docet furtim molli decedere lecto;

Illa pedem nullo ponere posse sono

Illa viro coram nutus conferre loquaces,

Blandaque compositis abdere verba _notis._

—Tibull. I, II, 19 sqq.

NOTHUS, NOTUS: Spurius, ex ignobili matre natus; (_Serv. Aeneid._ VII,

24) aut ex peregrino. (_Varr. Ling. lat._ IX)

Sic Virgilius de equis:

Illorum de gente, patri quos Daedala Circe

Supposita de matre _nothos_ furata creavit.

—Virgil. _Aeneid._ VII, 282 sq.

NOX: Pro concubitu.

"Ego autem nactus occasionem vindictae, Eumolpum excludo; redditaque

scordalo vice, sine aemulo scilicet, et cella utor et _nocte._"

—Petron. _Sat._

Saepe nega _noctem,_ capitis modo finge dolorem.

—Ovid. _Am._ I, VIII, 73.

NOCTILUCA: Scortum noctu vagans; cognomen Veneris apud Laevium poetam.

Vide Festum.

"Venerem igitur almam adorans, sive foemina sive mas est, ita uti

alma _noctiluca_ est."

—Laev. _Fragment._

_Noctiluca_ medica.

—Lucil. _Frag._ III, 22.

NOCTUVIGILA: Eodem sensu.

"Tuam fidem Venus _noctuvigila_!"

—Plaut. _Curcul._ I, III, 40.

NOCTURNA BELLA: Coitus.

Quo ferrum? quidve haec geritis tela irrita dextris?

At non in venerem segnes _nocturnaque bella,_ etc.

—Virgil. _Aeneid._ XI, 735 sq.

NOX VIDUA: Casta.

"Narra mihi, inquam, frater, si tuas fides, ea nocte qua te mihi

Ascyltos subduxit, usque in injuriam vigilavit? an contentus fuit

_vidua_ pudicaque _nocte_?"

—Petron. _Sat._

Cur ego te _viduas_ exegi frigida _noctes._

—Ovid. _Epist._ XIX, 69.

Nam te non _viduas_ jacere _noctes_

Nequicquam tacitum cubile clamat.

—Catull. VI, 6 sq.

NUBERE: Foeminarum est in matrimonio; virorum vero _ducere_. _Nubere_

est proprie se velo obumbrare.

Veteres tamen, non solum mulieres _nubere_ dicebant, sed etiam viros,

quod notandum ad intelligentiam primae et rudis latinitatis. Sic

_Pomponius_, apud _Nonium Marcellum_:

"Sed meus frater, postquam vidit me inde injectum domo, _nupsit_

posterius dotatae vetulae, varicosae, vafrae."

—Pompon. _Panuceatis_.

NUBERE: Etiam de coitu illegitimo.

"At satius fuerat eam viro dare _nuptum_ potius.—Heia! Haec quidem

ecastor quotidie viro _nubit, nupsit_que hodie, _Nubet_ mox noctu:

nunquam ego hanc viduam cubare sivi."

—Plaut. _Cistell._ I, I, 44 sqq.

Qui loquitur Curios, assertoresque Camillos,

Nolito fronti credere; _nupsit_ heri.

—Mart. I, XXV, 3 sq.

Jam sex aut septem _nupsisti,_ Galla, cinaedis,

Dum coma te nimium pexaque barba juvat.

—Mart. VII, LVIII, 1 sq.

NUCES: Inter puerorum crepundia; ideoque saepissime ad puerilem

patientiam translatae. Meritorii enim pueri, quibus licenter utebantur

antiqui, a turpi servitio recedentes _nuces_ spargebant, id est ludos

pueritiae. Vide _Serv._ in _Virgil. Eclog._ VIII.

Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor;

Sparge, marite, _nuces;_ tibi deserit Hesperus Oetam.

—Virgil. _Eclog._ VIII, 29 sq.

Et maritus ipse _nuces_ spargendas dabat, ut ostenderet se velle in

futurum pueris abstinere, meritoriosque suos turpi officio hic et nunc

dimittendo.

Da _nuces_ pueris iners,

Concubine; satis diu

Lusisti _nucibus;_ lubet

Jam servire Thalassio;

Concubine, _nuces_ da.

—Catull. LVI, 131 sqq.

Hinc _legere nuces_ in obscenis, ut docet Lipsius _Antiq. lect._ 3.

Nuptiis versabant _nuces_ pueri et puellae cum magno strepitu, ne vox

puellae virginitatem deponentis posset audiri. Unde Plinius _nuces_

vocat, _nuptiarum comites_. Vide _Serv._ loco supra citato, et _Plin._

XV, 22.

_Nucis_ cortex inter fucos, quo scilicet cani crines flavescerent.

Heu! sero revocatur amor, seroque juventa,

Quum vetus infecit cana senecta caput.

Tum studium formae, coma tum mutuatur, ut annos

Dissimulet viridi _cortice_ tincta _nucis._

—Tibull. I, VIII, 41 sqq.

NUDITAS: In deliciis Romanorum.

"Nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura; Quid opus

est, quod suum esse nolit, ei ultro ostentarier? Pulchra mulier

_nuda_ erit quam purpurata pulchrior."

—Plaut. _Mostell._ I, III, 128 sqq.

"Quin tute exornas moribus lepidis, quum lepida tota es? Non vestem

amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_?"

—Plaut. _ibid._ vers. 12 sq.

_Nudulas_ tibi porrigit papillas,

_Nudulos_ tibi porrigit lacertos,

_Nudulum_que femur, genu _nudulum_

Et pectuscula _nudula,_ et retecta

Ostenta tibi, _nudulas_que plantas.

Quid tum? _nudula tota,_ tota inermis.

—Petron. _Phaleuc._ 40 sqq.

Non juvat in caeco venerem corrumpere motu.

Si nescis, oculi sunt in amore duces.

Ipse Paris _nuda_ fertur periisse Lacaena,

Quum Menelaaeo surgeret e thalamo.

_Nudus_ et Endymion Phoebi cepisse sororem

Dicitur, et _nudae_ concubuisse deae.

Quod si pertendens animo vestita cubaris,

Scissa veste, meas experiere manus.

—Propert. II, XVI, 11 sqq.

_Nudas_ inspiciebant puellas lenones, mangones et conciliatores, ut pro

certo haberent an essent bona merx, laudabileque conjugium.

"Et conditiones quaesitas per amicos, qui, matresfamilias et aetate

adulta virgines _denudarent,_ atque _perspicerent,_ tanquam Thoranio

vendente."

—Suet. _in Aug._ 69.

Vide COMESSATIONES.

NUGAE: Libidines venereae. Gallice _la bagatelle_.

...major tamen illa voluptas

Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox

Auribus atque oculis concepta urina movetur.

Non capit has _nugas_ humilis domus.

—Juv. XI, 166 sqq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 141 / 190 题