Puella nec jocosa te levi manu
Fovebit, apprimetve _lubricum femur_.
—_Ibid._ 24 sq.
LUCINA: Cognomen Dianae tanquam praegnantibus opem ferentis.
"Diana dicta, quia noctis quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad
partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque,
novem lunae cursibus."
—Cic. _de Natura deorum._
Hinc illud, quod legitimos _Lucina_ labores
Praevenit, et gravidos sentit subrepere nixus
Ante exspectatum festina puerpera votum.
—Auson. _de ratione puerperii maturi_, 31 sq.
LUCULENTUS: Succosus, valens, nervosus.
Me pulchra fateor carere forma:
Verum mentula _luculenta_ nostra est.
—_Priap. Carm._ XXXIX, 5 sq.
LUDERE: Rem veneream agere; lascivire, libidinari.
Ille pulvis Erythraei,
Siderumque micantium
Subducat numerum prius,
Qui vestri numerare vult
Multa millia _ludi._
_Ludite,_ ut lubet, et brevi
Liberos date, etc.
—Catull. LVI, 206 sqq.
"In hoc gramine pariter compositi mille osculis _lusimus,_ quaerentes
voluptatem robustam."
—Petron. _Sat._
...Exigite, ut sit
Et pater ipsius coetus, ne turpia _ludant,_
Ne faciant vicibus.
—Juv. VII, 238 sqq.
_Ludunt_ formosae: casta est quam nemo rogavit.
—Ovid. _Eleg._ I, VIII, 43.
Vid. _Terent. Eunuch._; _Muret. in Observ. juris._ 57, etc. Vide
ILLUDERE.
LUDUM DARE AMORI: Amori indulgere.
Miserarum est neque _amori dare ludum,_
Neque dulci mala vino lavere...
—Hor. _Od._ III, XII, 1 sq.
LUDOS FACERE: Eodem sensu ac ludere.
"Perii! pudet hoccine me aetatis _ludum_ bis _factum esse_ indigne?"
—Plaut. _Bacch._ V, I, 4.
"_Ludos_ me _facitis,_ intelligo.—Vin' cinaedum novum tibi dari,
Paegnium?"
—Plaut. _Pers._ V, II, 23.
LUDIA: Quae gladiatores ardet. Nam _ludii_ proprie sunt gladiatores.
Hermes divitiae locariorum,
Hermes cura laborque _ludiarum._
—Mart. V, XXIV, 9 sq.
Vide _Plut. in Galb_ et _Juv._ VI, 82.
_Ludia_ etiam pro saltatrice. At tunc, non a ludiis aut ludionibus,
sed a _Lydis_, tanquam saltationum peritioribus.
LUMBI: Valentes et vegeti requiruntur ad venerem; unde _lumbis_ sedes
libidinis ponebatur.
...Quum carmina _lumbum_
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
—Pers. I, 20 sq.
Non dico pueris, sed his pilosis
Qui duros nequeunt movere _lumbos._
—Catull. XVI, 10 sq.
LUMBI SOLUTI: Venere exhausti.
"Sed et podagricum esse, et _lumborum solutorum_ omnibus diceret, et
si non servasset integram simulationem, periclitabatur paene totam
tragoediam evertere."
—Petron. _Sat._
LUMBUS TENER: Mollis, libidinosus.
Si _tenerum_ attritus catinensi pumice _lumbum_
Squalentes traducit avos, emptorque veneni
Frangenda miseram funestat imagine gentem?
—Juv. VIII, 16 sqq.
LUNA: Marem esse _Lunam_ dicebant quidam apud veteres, et non foeminam;
ideo _deum Lunum_ colebant; unde proverbium antiquum:
"Ut qui _Lunam_ foemineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is
addictus mulieribus semper inserviat. At vero qui marem deum esse
crediderit, is dominetur uxori, neque ullas patiatur insidias."
—Ael. Spart. _in Anton. Carac._
LUPA: Scortum, meretrix; quum sit id genus suetum vagando, quaerens
quem devoret.
Credo quod illi nec pater certus fuit,
Et mater est vere _lupa_.
—Auson. _Epigr._ XXV, 11 sq.
Scortator nimius multaque libidine suetus
Rusticulas vexare _lupas._
—Prudent. _adv. Symmach._ I, 105 sq.
Ite, quibus grata est picta _lupa_ barbara mitra.
—Juven. III, 66.
LUPANA: Mulier lustrorum sectratrix; qualis Messalina apud Juvenalem.
"In foemineas congruit cultura _lupanas_."
—Commodian. _Inst._ 59.
LUPANAR: A _lupa_. Vid. supra. Conventus fornicum et scortorum.
Latebant _lupanaria_ locis secretioribus.
"Ganeo luxuriosus, et tanquam in occultis locis et subterraneis."
—Isidor. _lib._ X.
"Ac subinde, ut in locum secretiorem venimus... Per anfractus
obscurissimos, in hunc locum me perduxit."
—Petron. _Sat._
A Chione saltem, vel ab Heide disce pudorem;
Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
—Mart. I, XXXV, 7 sq.
2° Noctu tantum patebant. Horam enim ante nonam vetitum erat lenonibus
lustrum aperire, et scortis vagari, ne mane juvenes, omissis
exercitationibus, ad libidines migrarent. Inde meretrices _nonariae_
dictae.
Si Cynico barbam petulans _nonaria_ vellat.
—Pers. I, 133.
Ante lucem claudebantur.
Mox lenone suas jam dimittente puellas, etc.
—Juv. VI, 126.
3° _Lupanaria_ adeuntes, caput obnubebant.
"In tantum vitiorum Caianorum et Neronianorum fuisse aemulum, ut
vagaretur nocte per tabernas et _lupanaria, obtecto capite_ cucullo
vulgari."
—Capitol. _in Ver._
"Invenit filius adulterum _obvoluto capite,_ nec eum occidit."
—Fortunatianus, _Rhetor. lib._ I.
Ex hoc ritu Naevius apud Gellium:
"Eum suus pater cum _pallio_ ab amica abduxit."
—Gell. VI, 9.
"Non timide, nec obscure luxuriabatur, etiam _inoperto capite_."
—Senec. _de Vita beata_, 13.
Imo et meretrices obnuptae.
Sumere _nocturnos_ meretrix Augusta _cucullos._
—Juv. VI, 118.
"Thamar illa quae se expinxerat, idcirco Judae suspicione visa est
quaestui sedere, adeo quia sub velamento latebat, habitus qualitate
quaestuariam mentiente."
—Tertull. _de Cultu foeminarum, c._ 12.
4° In solemnibus _lupanariorum_, id est, quum nova puella
prostitueretur, foribus extra laureatis lucernae suspendebantur.
"Procedat de janua laureata et _lucernata,_ ut de novo consistorio
libidinum publicarum."
—Tertull. III _ad uxorem._
Usus enim erat in nuptiis, sponsae domum frondibus ornare. Inde amara
illa Juvenalis irrisio:
Accipis uxorem de qua citharoedus Echion
Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
Longa per angustos figamus pulpita vicos;
_Ornentur postes et grandi janua lauro,_ etc.
—Juv. VI, 76 sqq.
5° Intus vero, subterranea domus in cellulas partita erat, ut nunc
sunt aedes monachorum.
"Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, _lupanar_ in palatio
constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate
_compluribus cellis,_ in quibus matronae ingenuique starent."
—Sueton. _in Caligul._ 41.
Vide _Dion. lib._ XIX.
Intrasti quoties inscriptae limina _cellae,_
Seu puer arrisit, sive puella tibi.
—Mart. XI, XLVI, 1 sq.
6° Cuicumque puero aut meretrici sua crypta, cui nomen ejus
superscriptum erat cum pretio stupri.
"Nomen tuum pependit in fronte; stetisti cum meretricibus."
—Senec. _Controv._ I, 2.
"Meretrix vocata es, in communi loco stetisti; _superpositus est
cellae tuae titulus;_ venientes recepisti."
—Senec. _ibid._
Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
Intravit calidum veteri centone lupanar,
Et _cellam_ vacuam atque suam: tunc nuda papillis
Prostitit auratis, _titulum_ mentita Lyciscae.
—Juv. VI, 120 sqq.
"Puella prosternit se ad pedes: Miserere virginitatis meae, ne
prostituas hoc corpus sub tam turpi _titulo._ Leno vocavit villicum
puellarum, et ait: Ancilla exornetur, scribatur ei _titulus:_
QUICUMQUE TARSIAM DEFLORAVERIT, MEDIAM LIBRAM DABIT. POSTEA POPULO
PATEBIT AD SINGULOS SOLIDOS."
—Symphosianus, _in Historia Apollonii Tyrii._
7° Pretium stupri in lupanaribus. E titulo Tarsiae constat pretium
duplex, scilicet, pro _defloratione_, _media libra_, et _singulus
solidus_ pro qualibet subsequenti stupratione.
Vilissima certe foret haec indicatio, si de moneta argentea; nam
monetae nostrae relatum semipondo argenteum Romanorum aequat 37 fr. 64
c.; solidus vero argenteus, 0 fr. 78 c.
Sed si de aureis titulum accipimus, primae agressionis pretium 433 fr.;
sequentium vero stuprationum, 11 fr. 42 c., quod verisimilius de puella
venusta et tenella.
8° Si puella jam noctem promisisset, cellulae illius inscribebatur:
OCCUPATA EST.
"Aut quod illa amicae suae amatorem praedicet: Fores occlusae omnibus
sient, nisi tibi; In foribus scribat, _occupatam esse se_."
—Plaut. _Asin._ IV, I, 13 sqq.
9° Nudas se praebebant meretrices in _lupanaribus_.
"Scorta visebantur _nudis corporibus_."
—Tacit. _Annal. lib._ XV.
"Per prostitutarum _nuda corpora_."
—Cyprian. _de Spectac._ 6.
Vide _Artemidor._ XII.
"Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter _titulos_
(cellarum), _nudasque_ meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo
jam sero intellexi me in fornicem esse deductum."
—Petron. _Sat._
Sed cellis sane suis nudae stabant et prostabant.
...Audiat ille
Testarum crepitus cum verbis, _nudum_ olido stans
Fornice mancipium quibus abstinet...
—Juv. XI, 169 sqq.
Caetera nudae, papillas tamen amiciebant.
...Tunc nuda _papillis_
Prostitit _auratis._
—Juv. VI, 122 sq.
Id est, lino aurato vinctis.
"Tunc illa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua
decoras devinxerat puellas, lumen propter adsistens, etc."
—Apul. _Met._ X.
Idcirco nudae stabant, ut inspici possent ab amatoribus.
10° Cellae tamen illae, foedis suppellectilibus, non instructae, sed
vere inquinatae: nam pro lecto, matta aut teges vilissimo junco texta,
et pro strato, cento rudis libidinibusque innumeris sordidatus.
"In locum secretum venimus; _centonem_ anus urbana rejecit et hic,
inquit, debes habitare."
—Petron. _Sat._
...Dormire virum quum senserat uxor,
Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili,
......
Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
Intravit calidum veteri _centone_ lupanar.
—Juv. VI, 116 sqq.
Pro lumine tandem, oleariae lucernae.
"Redoles adhuc fuliginem fornicis."
—Senec. _Controv._ I, 2.
...Acris ubi me
Natura incendit, sub _clara nuda lucerna_
Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc.
—Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.
Obscurisque genis turpis, _fumoque lucernae_
Foeda, lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
—Juv. VI, 131 sq.
11° _Lupanariis_ prostabant et pueri ad usum pathicorum, ut patet ex
_Cod. Theod. l._ IX, _tit._ 7; et _Martial._ loco supra citato, n° 5.
Prostitutionem puerorum prohibuit Domitianus.
Nec quam superbus computet stipem leno,
Dat prostituto misera mater infanti.
Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
Pudor esse per te coepit et _lupanari._
—Mart. IX, VI, 6 sqq.
12° In palatio suo _lupanar_ constituit Caligula.
"..._lupanar_ in palatio constituit: distinctisque et instructis pro
loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique
starent. Misit circum fora et basilicas nomenclatores ad invitandos
in libidinem juvenes senesque: praebita advenientibus pecunia
fenebris, appositique qui nomina palam subnotarent, quasi
adjuvantibus Caesaris reditus."
—Sueton. _in Calig._ 41.
Sic publice confessum, lenocinium inter honestas lucri rationes
constitutum fuit; principisque ad exemplar cives _lupanaria_
exstruxerunt, quorum, quis crederet? et locus et fructus inter res
haereditarias numerabantur.
"_Pensiones, licet a lupanario perceptae_ sint, nam in multorum
virorum praediis _lupanaria_ exercentur."
—_L. ancillarum, ff. de haered. pet._
13° Revera, infamis non erat apud antiquos lustrorum assuetudo: nimia
tantum culpabatur.
"Si quis est, qui etiam meretricis amoribus interdictum juventuti
putet, valde severus; negare non possum... Quando non permissum,
quando reprehensum?"
—Cic. _pro Cael._ 20.
LUPANARIUS: Magister lupanaris.
"Corpora omnium constituit vinariorum, _lupanariorum,_ caligariorum,
et omnino omnium artium."
—Lamprid. _in Alex. Sever._
LUPARI: Scortari, prostare.
"Atqui scalis cum meretrice e nostro ornatu per vias _lupantur_."
—Turpilius, _apud Non. Marc._
...Et divos thure precemur
Consilium faxint placeat: tu impune _luperis._
—Lucil. _Frag._ V, 8 sq.
LUPATRIA: Scortum.
"Ipse nescit quid habet,... Sed haec _lupatria_ providet omnia."
—Petron. _Frag._
LUPERCALIA: Festa in honorem Panis, a loco dicto _Lupercal_, sub monte
palatino. Celebrabantur mense februario. Eodem etymo _luperci_ pro
sacerdotibus pastorum dei, qui, adlucente solemnitatis die, ab ortu
solis nudi per urbem cursitabant, mulierum palmas, ventrem, uterumque
pelle caprina ferientes, qua re et fecunditas et facilior partus fieri
putabatur.
...Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas praebere _luperco._
—Juv. II, 140 sqq.
Hic exsultantes salios, nudosque _lupercos,_ etc.
—Virgil. _Aeneid._ VIII, 663.
LUSTRA: Pro locis quibus concelebrantur libidines foedissimae.
"Proprie lamae lustrosae quae sunt in sylvis aprorum, a quarum
similitudine, ii qui, in locis abditis et sordidis, ventri et
desidiae operam dant, dicuntur in _lustris_ vitam agere."
—Festus.
Si neque avaritiam, neque sordes ac mala _lustra_
Objiciet vere quisquam mihi purus et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis.
—Hor. _Sat._ I, VI, 69 sqq.
Quem sumptum facis in _lustris_ circum oppida lustrans?
—Lucil. _Fragm._ XXX, 70.
"Is apud scortum corruptelae et liberis _lustris_ studet."
—Plaut. _Asin._ V, II, 17.
LUSTRARI: Scortari. Vide _Lucil._ supra.
"Unde is nihili? ubi fuisti? ubi _lustratus?_ ubi bibisti?"
—Plaut. _Casin._ II, III, 29.
"Nam qui liberos esse illico se arbitrantur, Ex conspectu heri si sui
se abdiderunt, Luxuriantur, _lustrantur,_ comedunt quod habent."
—Idem. _Pseudol._ IV, VII, 4 sqq.
LUSTRO (-ONIS): Substantive. Qui in _lustris_ versatur.
"Pessimorum pessime, audax, ganeo, _lustro,_ aleo."
—Naevius.
LUSUS: In obscenis. Vide verb. LUDERE.
LUTEUS COLOR: Ex ritu, et quasi specialis in nuptiis; nempe pro socco
et vittis, teste Plinio; ideoque boni ominis, et non mali, ut apud nos.
Vota cadunt, utinam strepitantibus advolet alis,
_Flavaque_ conjugio _vincula_ portet Amor.
—Tibull. II, II, 17 sq.
Inde per immensum _croceo_ velatus _amictu_
Aethera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras
Tendit...
—Ovid. _Met._ X, _de Orphei nuptiis_, 1 sq.
Nuptae pedes socco _luteo_ induebat novus maritus.
Crura distincto religavit auro,
_Lutea_ plantas cohibente _socco._
—Senec. _in Hippolyt. de Hercule._
Flammeum cape, laetus huc,
Huc veni, niveo gerens
_Luteum_ pede _soccum._
—Catull. LVI, 8 sqq.
LUTUM (-I): Vir luxuriosus, perditus.
"O tenebrae, o _lutum,_ o sordes, o paterni generis oblite, materni
vix memor!"
—Cic. _in Pisonem._
Redde, putrida moecha, codicillos;
Non assis facis, o _lutum,_ lupanar,
Aut si perditius potest quid esse, etc.
—Catull. XXXIX, 20 sqq.
LUX: Verbum amatorium.
"Meum desiderium, _mea lux_."
—Cic. _ad Terentiam._
Longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
_Lux mea,_ qua viva vivere dulce mihi est.
—Catull. LXIII, 159 sq.
LUXURIA: Contra pudorem et supra modum profusio.
"Intelligimus quam sit turpe diffluere _luxuria,_ delicate ac
molliter vivere."
—Cic. _de Offic._ I.
Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis
_Luxuria_ incubuit, victumque ulciscitur orbem.
—Juv. VI, 292 sq.