.....et rapti Ganymedis _honores_.
—Virgil. _Aeneid._ I, 32.
HORA: Dea juventae, ita dicta ἀπὸ τῆς ὤρας, hoc est a
venustate et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Eadem est ac _Hebe_
Graecorum. Romuli uxor, quae in coelum translata Hersilia vocata est.
Teque, Quirine pater, veneror, _Horamque_ Quirini.
—Ennius, _apud Non. Marc._
Apud Ovidium in fine _lib._ XIV _Metam._ legitur ORA sine adspiratione.
Vide JUVENTAS.
HORTENSIUS: Orator romanus, Ciceronis aemulus: auctor carminum
lascivissimorum.
Nec minus _Hortensi,_ nec sunt minus improba Servi
Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi?
—Ovid. _Trist._ II, 441 sq.
HORTUS: Mulierum pudenda. Eleganter solebant veteres agriculturae
vocabula ad rem veneream transferre. Vide ARARE, FODERE, AGER, ARVUM,
POMA, etc.
Quod meus hortus habet sumas impune licebit,
Si dederis nobis quod tuus _hortus_ habet.
—_Priap. Carm._ IV, 3 sq.
Thyrsumque pangant _hortulo_ in cupidinis.
—Apul. _Ἀνεχόμ._ 17.
Sic _hortum_ suum nuncupabat Julia Augusti id interfemineum quo mulier
erat.
HYBRIDAE: Proprie nati ex coitu animalium natura diversorum: non ab
ὕβρις, ut nonnulli grammatici voluere; sed quod _hybros_ antiqui
spurios appellarunt. Hinc _umbri_ pro quodam ovium mixto genere apud
_Plin. lib._ VIII, c. 49., et idem de suibus loquens:
"In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos
antiqui _hybridas_ vocabant, ad homines quoque, ut C. Antonium,
Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata."
Hinc:
HYBRIDAE: Pro genitis ex matrimonio impari, ut ex servo et ingenua; ex
cive romano et barbara; ex indigena et peregrino, etc.
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
_Hybrida_ quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
—Hor. _Sat._ I, VII, 1 sqq.
Vide _Valer. Max._ VIII, 6; et _Suet. in Aug._ 19, de Asinio quodam
Epicado. Et:
HYBRIDAE: Nati ex illegitimo et vilissimo concubitu.
Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem,
Non liberorum; nam nec tuus quisquam,
Nec est amici, filiusve vicini;
Sed in grabatis tegetibusque concepti...
......
Jamque _hybridarum_ grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus, Dindymusque non esset.
—Mart. VI, XXXIX, 1 sqq.
HYMENAEUS: Deus nuptiarum praeses, notissimus, qui et _Hymen_ dicitur,
et conjunctis dictionibus, _Hymen-Hymenaeus_, ut patet ex Catullo, LVI.
Nomen accepisse creditur ab ύμέναιος, hoc est a membranaceo
vaginae muliebris circulo, quod claustrum virginitatis esse putabant
antiqui, primoque erumpi coitu. Vide EUGION.
Veneris aut Uraniae filius _Hymenaeus_. Dicitur primus certas nuptias
instituisse: hinc non raro poetis ponitur pro ipsis nuptiis.
Pergama quum peteret inconcessosque _hymenaeos._
—Virgil. _Aeneid._ I, 652.
HYMENAEUM OFFENDERE: (_Plaut._) Prima nocte officio suo deesse, ut
accidit frigidis et maleficiatis.
HYMENAEUS CANTUS: Carmen nuptiale, quod ex ritu comitabatur sponsam a
domo patris usque ad tectum maritale.
"Age tibicen! dum illam educunt huc novam nuptam foras, Suavi _cantu_
concelebra omnem hanc plateam _hymenaeo_: Io hymen hymenaee! Io
hymen!"
—Plaut. _Casin._ IV, III, 1 sqq.
Differt ergo _hymenaeus cantus_ ab epithalamio, quum ille prior, et
foras emissus. Epithalamium vero intus canebatur circa lectum, ut patet
ex etymo. Choro puellarum concelebrabatur cum magno strepitu, ne
patientis nuptae clamores audirentur. Vide _Muret. in Catull._ et NUCES.
HYSTERICA: Mulier ad coitum ardens, venere furiata; ut accidit illis
quae hoc morbo laborant Gallis nuncupato _nymphomanie_. Remedii loco,
_hystericis_ illis praescribebant medici romani _validam congressus
succussionem_. Vid. _Turneb. lib._ IV, c. 8.
_Hystericam_ vetulo se dixerat esse marito
Et queritur futui Leda necesse sibi.
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem,
Seque refert potius proposuisse mori.
Vir rogat ut vivat, virides nec deserat annos,
Et fieri, quod jam non facit ipse, sinit.
Protinus accedunt medici, medicaeque recedunt;
Tollunturque pedes;o medicina gravis!
—Mart. XI, LXXII, 1 sqq.