"Non taces, inquit, _gladiator obscene_, quem de ruina arena dimisit?
Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter
faceres, cum pura muliere pugnasti?"
—Petron. _Sat._
GLADIUS: Pro pene.
"Dum, _gladium_ ne habeat, quaero, arripio capulum... Sed quum
cogito, non habuit _gladium_; nam esset frigidius."
—Plaut. _Casin._ V, II, 30 sq.
GLAUCUS: Rex Potniarum in Boeotia, Sisyphi filius; quum equas suas a
coitu cohiberet, quo essent velociores, Venus indignata furorem eis
tantum immisit, ut dominum dilacerarint.
Scilicet ante omnes furor est insignis equarum:
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore _Glauci_
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
—Virgil. _Georg._ III, 266 sqq.
Vide _Equi_ HIPPOMANES.
GLUBERE: In obscenis. Vide DEGLUBERE.
GRACILIS: Pro molli ac tenello.
Quis multa _gracilis_ te puer in rosa
Perfusus liquidus urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?
—Hor. _Od._ I, V, 1 sqq.
Aptius tamen puellarum epithetum.
"Quas matres student demissis humeris esse, vincto pectore ut
_graciles_ sient."
—Terent. _Eun._ II, III.
GRATIAE: Graece _Charites_; Veneris comites et ornatrices. Duas tantum
admittebant Lacedaemonii; tres vero Athenienses, ut omnibus notum est.
Ex Jove et Venere genitas nonnulli scripserunt; alii, ex Libero et
Venere; Hesodius, ex Jove et Eurynome, nympha Oceani; Lactantius, ex
Jove et Autonoe, Cadmi filia; Cicero, ex Erebo et Nocte ortas
existimat.
1° Venerem semper comitabantur, ut illarum beneficio, continua
amabilitate, et quasi semper nova, maritum continuo allectaret. Quod
Plutarchus ostendit in Ἐρωτιχῶ, ac _de praeceptis_ quoque
_connubialibus_, demonstrans uxoribus erga maritos _gratiis_ opus esse,
ne usu et aetate injucundae fiant. Eodem sensu intelligendus est
Homerus, quum Veneri peplum a _Gratiis_ laboratum ait, _Iliad. lib._ V,
et _lib._ VI, quo Vulcanus _Venerem et Gratiam_ simul duxit. Vide
_Dialog. Mercurii et Apollinis apud Lucianum_.
2° Primitus vestitae _Gratiae_ fingebantur. Cur ergo, inquit
Pausanias, mutata antiquorum ratione, nudas pingere aut sculpere adorti
sunt? Nudae sunt, ut sciant nubentes, in probrum semper foeminis esse
corpus aut animum quoquo modo fucare.
3° Ad bonam ergo Venerem, id est legitimam, inventae sunt _Gratiae_,
lepidissima fabula uxorum officium demonstrantes. Sic _solutis zonis_
effictae sunt, ob conjugalis obsequii facilitatem, quae in foemina
requiritur. Sic virgines, juvenes, ridentes, et consertis manibus quasi
virum retinentes, etc. Vide _Horat. Od._ I, XXX, 5; III, XXI, 22; IV,
VII, 5. _Epist._ I, VI, 49; et _Senec. de Beneficiis, lib._ I.
GREMIUM: Pro vulva.
Egregium narras mira pietate parentem,
Qui ipse sui gnati minxerit in _gremium._
—Catull. LXII, 29 sq.