GADITANAE: Puellae hispanienses cantu suavi, necnon molli saltatione,
Romae insignes. Pleraeque meritoriae. _Gaditanae_ e Gadibus, unde
innumerabilia scorta continue accedebant.
Cantica qui Nili, qui _gaditana_ susurrat.
—Mart. III, LXIII, 5.
Nec de _Gadibus_ improbis puellae
Vibrabunt sine fine prurientes
Lascivos docili tremore lumbos.
—Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.
Forsitan exspectes ut _gaditana_ canoro
Incipiant prurire choro, plausuque probatae
Ad terram tremulo descendant clune puellae,
Irritamentum veneris languentis, et acres
Divitis urticae.
—Juv. XI, 162 sqq.
GALBA: Scurra temporis Augusti de quo Juvenalis, _Sat. V_. Ejus meminit
Plutarchus. Quum dormitaret Maecenati uxorem suam contrectanti post
coenam, tamen ad calices vigilabat, servulumque videns vinum
sublegentem: _Non omnibus_, ait, _dormio_. Caeterum, hujus generis
lenones eleganter notat Tertull., _lib. de Patientia, cap._ 16.
Qualia autem essent _Galbae_ dicta, docet Quintilianus.
"Id porro quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia _Galbae_
pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Junii Bassi, etc."
—Quintil. _Inst. Orat._ VI, 3.
GALBANA aut GALBINA: Vestis coloris herbacei ad usum foeminarum,
mollibus usurpata. Inde, _galbani mores_ pro moribus effoeminatorum.
Nativa laudet, habeat et licet semper
Fuscos colores, _galbanos_ habet _mores_.
—Mart. I, XCVII, 8 sq.
Reticulumque comis auratum ingentibus implet
Caerulea indutus scutulata aut _galbana_ rasa.
—Juv. II, 96 sq.
"Vestitus chlamyde coccea, tunica _galbina_, brachia _galbinis_
indutus."
—Vopisc. _in Aurelian._ II.
Hinc:
GALBANATUS: Pro molli et pathico.
Conviva quisquis Zoili potest esse,
Summoenianas coenet inter uxores.
......
Jacet occupato _galbanatus_ in lecto.
—Mart. III, LXXXII, 1 sqq.
Vide _Turneb. lib._ I, cap. VIII.
GALLAM SUBIGERE: Verbum flagitiosum a sutrina translatum. Virum aut
mulierem inire.
"Plancus in judicio forte amici, quum molestum testem destruere
vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se
tueretur. Ille urbane respondit: _Gallam subigo._ Sutorium hoc
habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobationem
ambiguetate convertit: nam Plancus in Maevia Galla nupta male
audiebatur."
—Macrob. _Saturn._ II, 2.
GALLI: Sacerdotes deae Cybeles, qui ex ritu semetipsos castrabant, non
ferro, sed testa. Vide _Plin._ II, 49. Rhea enim, quam in montibus
Phrygiae Cybelen vocabant, exsectionem virorum instituisse dicitur,
propter adamatum Atyn.
Ast hic metuenda dedicat genitalia,
Numen reciso mitigans ab inguine:
Offert pudendum semivir donum deae.
Illam revulsa masculini generis
Vena effluenti pascit auctam sanguine.
—Prudent. _Peri steph. hymn._ X, vs. 1066 sqq.
GALLIAMBON: Genus metri varietas iambici, ultimo pede claudicans.
Exemplum est in epigrammate Catulli de Aty. Sic dictum, quod peculiare
erat _Gallis_ in festis Cybeles. Carmen mollibus cantilenis consecratum.
Nec dictat mihi luculentus Atys
Mollem debilitare _Galliambon._
—Mart. II, LXXXVI, 4 sq.
GALLINA: Blandimentum amatorium.
"Dic igitur me tuum passerculum, _gallinam_, coturnicem, agnellum."
—Platu. _Asin._ III, III, 76.
GALLINA: Pro meretrice; quia more _gallinarum_, meretrices omnia
spargunt et sumunt.
"An, obsecro, hercle habent quoque _gallinae_ manus; Nam has quidem
_gallina_ scripsit."
—Plaut. _Pseudul._ I, I, 27 sq.
Hunc Plauti locum quidam intelligunt de manu incomposita in scripturis:
quod non verisimile.
GALLUS: Pro castrato.
Curandum penem commisit Baccara Graecus
Rivali medico. Baccara _Gallus_ erit.
—Mart. XI, LXXV, 1 sq.
GALLUS GALLINACEUS: Custos amorum ad evigilandos moechos et fures
venereos, teste Luciano in _Somnio_ qui _Gallus_ inscribitur.
Mars enim, quoties ad Vulcani conjugem veniebat, timens ne se Sol cum
ea deprehenderet, et Vulcano nuntiaret, Alectryonem secum adducebat,
eum foris ad ostium jubens observare quum Sol emergeret. Caeterum
quadam nocte somnus Alectryonem oppressit, nec ideo sensit adventantem
Solem, qui Martem cum Venere dormientem deprehendit, remque Vulcano
renuntiavit. Iratus Mars Alectryonem in _gallum_ convertit. Hinc
Ausonius:
...Ter clara instantis Eoi
Signa canit serus deprenso Marte satelles.
—_Eidyll._ IV, 26 sq.