FUTUTIO:

Numquid pollicita est tibi beatam

Noctem, Naevia, sobriasque mavis

Certae nequitias _fututionis_?

—Mart. I, CVII, 4 sqq.

FUTUTOR PERDITUS: Spurcus, flagitiosus.

Sunt illic veneris novae figurae,

Quales _perditus_ audeat _fututor._

—Mart. XII, XLIII, 5 sq.

FUTUTOR: Pro tribade.

Esse videbaris, fateor, Lucretia, nobis:

At tu, proh facinus! _fututor_ eras.

—Mart. I, XCI, 5 sq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 98 / 190 题