_Fratriae_ appellantur fratrum inter se uxores.
—Non. Marc. _de Propinquis_.
FRICTRIX: Foemina foemineo amore ardens; apud Graecos τρίβας.
FRIGIDUS: Imbellis ad venerem.
"Ego autem _frigidior_ hieme gallica factus, nullum potui verbum
emittere... Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus _frigida_."
—Petron. _Sat._
"Quod si idem _frigus_ genua manusque tentaverit tuas, licet ad
tubicines mittas."
—Petron. _Sat._
Vide _ff. de frigidis_ et _maleficiatis_.
FRIGIDA MULIER: Quae sub viro jacet immobili lumbo. Marmorea, nivea.
Digna tuo cur sis, indignaque nomine, dicam;
_Frigida_ es, et nigra es: non es, et es Chione.
—Mart. III, XXXIV, 1 sq.
Χίων enim Graecorum id est atque nix.
FRIGUTTIRE: Gestu motuque lascivo ardorem venereum demonstrare.
"Tu nam quid _friguttis?_ quid istuc tam cupide cupis?"
—Plaut. _Casin._ II, III, 49.
FRONS PARVA: Decora mulieribus.
"Nulla vox est quae formam ejus possit comprehendere... _frons
minima,_ et quae radices capillorum retroflexerat."
—Petron. _Sat._
_Frontem imminuere_ posuit Arnobius inter formae curas (_Advent. Gent.
lib._ II), et Horatius:
Insignem _tenui fronte_ Lycorida
Cyri torret amor.
—_Od._ I, XXXIII, 5 sq.
In viris contra, _frons_ quo latior, eo honestior.
FRUCINAL AUT FRUGINAL: Templum Romae Veneri _frugi_, id est honestae,
dedicatum. Vide Fest. Eadem quam Graeci οὐράνιαν nominabant.
"Fac sis _frugi._—Jam non possum, amisi omnem libidinem."
—Plaut. _Mil._ IV, VIII, 50.