FIDES LENONIA:

"...Omnes sunt lenae levifidae, Neque tippulae levius pondus est quam

_fides lenonia_."

—Plaut. _Pers._ II, 61 sq.

FIDES MULIEBRIS: Fluxa et sublesta.

"_Muliebri_ fecisti _fide_."

—Plaut. _Mil._ II, V, 46.

FIDES SOCRATICA: Pudica.

"Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me _Socratica fide_

diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lectulo

jacuit."

—Petron. _Sat._

FINGI: De mulieribus, quum excolerentur.

"Ex industria ambae nunquam concessavimus Lavari, aut fricari, aut

tergeri, aut ornari, Poliri, expoliri, pingi, _fingi_."

—Plaut. _Poenul._ I, II, 9 sqq.

FLAGITARE: Impudicare.

"Si quis alienam ancillam surripuerit, et _flagitaverit_, etc."

—_Lib._ II, _ff. de Priv. delict._

"Passimque circumfusi nudatum supinatumque juvenem execrandis

uredinibus _flagitabant_."

—Apul. _Met._ VIII.

FLAGITATI INTER CUTEM: Stuprati.

"Rumorem famam flocci facit, intercutibus, stupris obstinatus,

insignibus probris _flagitatus_."

—Cat. _apud. Fest. verbo_ Obstinatio.

FLAGITIUM: Quidquid infame. Peculiariter pro vi foeminae illata.

Gallice _le viol_.

"_Flagitium_ veteres, vitium quod virgini infertur, dici voluerunt."

—Non. Marc.

FLAMMEUM: Velum nuptiale, quo ex ritu nova nupta amiciebatur, boni

ominis causa. (_Fest._) Sic dictum a _flammeo_ colore.

_Flammeum_ cape; laetus huc,

Huc veni, niveo gerens

Luteum pede soccum.

—Catull. LVI, 8 sqq.

"Jam Psyche puellae caput involverat _flammeo:_ jam embasicoetas

praeferebat facem, etc."

—Petron. _Sat._

Sic Nero, nuptiis suis cum exoleto Pythagora, _flammeum_ tanquam marita

induit. (_Sulp. Sever. Hist. sacr._ II.)

FLORALIA: Sacras inter Romanorum foeditates, lasciviora certe festa

_Florae_ deae. _Flora_ quaedam meretrix, quum turpi quaestu magnas opes

comparasset, populum romanum, tanquam maritum, heredem scripsit,

certamque pecuniam legavit, cujus ex annuo foenore natalis suus

celebraretur, editione ludorum, qui _florales_ dicerentur.

Sed tractu temporis, senatus, hanc largitatem in flagitium habens,

_Floram_ illam finxit esse deam, quam placari necesse erat ut vites et

arbores florescerent.

Tuba convocabantur meretrices urbis, omniumque suburbiorum.

...Dignissima prorsus

_Florali_ matrona tuba.

—Juv. VI, 249 sq.

Quae nudae et venere incensae, impudicis motibus populum ad spurcissima

alliciebant.

"Celebrantur illi ludi cum omni lascivia, convenienter meretricis

memoriae. Nam, praeter verborum licentiam, quibus obscenitas omnis

effunditur, exuuntur etiam vestibus, populo flagitante, meretrices

quae tunc mimarum funguntur officio; et in conspectu populi, usque ad

satietatem impudicorum hominum cum pudendis motibus detinentur."

—Lactant. _de Fals. relig._ I, II, 10.

"Catone sedente, negatur populus permisisse sibi postulare _florales_

jocos nudandarum meretricum."

—Senec. _Epist._ 9.

Nec non lascivi _Floralia_ laeta theatri,

Quae spectare volunt, qui voluisse negant.

—Auson. _Carm. de Feriis romanis_, 25 sq.

Quis _Floralia_ vestit, et stolatum

Permittit meretricibus pudorem?

—Mart. I, XXXVI, 8 sq.

_Flora_ illa a Graecis Χλωρὶς dicebatur.

_Chloris_ eram quae _Flora_ vocor.

—Ovid. _Fast._ V, 195.

Festum ejus celebrabatur IV Kalend. Maii. Vide _Juliani imperatoris

Misopog._ et _Cod. Theodos. lib._ II, _tit._ 45, _et Concil. in Trullo._

FLORIDA PUELLA: Quae aetate et forma pollet.

Tu fero juveni in manus

_Floridam_ ipse _puellulam_

Matris e gremio suae

Dedis, o Hymenaee, Hymen!

—Catull. LVI, 56 sqq.

FLOS, FLOSCULUS: Juventa.

...Festinat enim decurrere velox

_Flosculus_, angustae miseraeque brevissima vitae

Portio.

—Juv. IX, 126 sqq.

Et pro pulchro et venusto, tanquam juvenum ornamento.

_Flos_ inlibatus populi, suadaeque medullae.

—Ennius, _de Cethego._

O qui _flosculus_ es juvenculorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt,

Aut posthac aliis erunt in annis, etc.

—Catull. XXI, 1 sq.

FLOS: Pro virginitate. Elegantissime Catullus:

Ut _flos_ in septis secretus nascitur hortis,

Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;

Multi illum pueri, multae optavere puellae:

Idem quum tenui carptus defloruit ungui,

Nulli illum pueri, nullae optavere puellae:

Sic virgo, dum intacta manet, tum cara suis, sed

Quum castum amisit polluto corpore _florem_,

Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.

—Catull. LVII, 39 sqq.

FLUCTUARE: More fluctuum se movere in congressu.

Quae clunem tunica tegente nulla

Extis aptius altiusque motat,

Crissabit tibi _fluctuante_ lumbo.

—_Priap. Carm._ XVIII, 2 sqq.

FLUONIA: Cognomen Junonis, a mulieribus invocatae ne sistat sanguinis

fluor in conceptu, aut singulis menstruis. (_Fest._)

FLUXUS: Mollis, pathicus, effoeminatus.

Spadone quum sis eviratior _fluxo,_

Et concubino mollior Celaeneo.

—Mart. V, XLI, 1 sq.

FOCARIA: Concubina humillimi generis; ancilla usuaria, cujus cum domino

communes thorus et focus: pseudomarita.

"Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae

probaveris, donationisque causa, _focariae_ tuae nomine, instrumentum

emptionis esse inscriptum, eam tibi restitui jubebit. Nam, licet,

cessante jure matrimonii, donatio perfici potuerit, milites tamen

meos a _focariis_ suis, hac ratione fictisque adulationibus spoliari

nolo."

—_Lib._ III _Cod. de donat. inter virum et uxorem._

Vide _lib. Si ea_, etc. _Cod. de conditionibus incertis_.

FODERE: Verbum flagitiosum; dicebatur de utraque venere.

Cur sit ager sterilis, cur uxor fertilis, edam:

Quo _fodiatur_ ager non habet, uxor habet.

—Mart. _Epigr. suppositit._ IV, 3 sq.

Qui quum te male _foderint_ jacentem,

Ad partem veniet salax asellus,

Nihilo deterius mutoniatus.

—_Priap. Carm._ LII, 8 sqq.

Servus erit minus ille miser, qui _foderit_ agrum

Quam dominum.

—Juv. IX, 43 sq.

Hinc et eodem sensu:

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 91 / 190 题