ENUPTIAE: Gallice, _mésalliances_.
"Omnibus ingenuis concessum est, senatoribus exceptis, libertinas
uxores ducere legibus Pappia, nec non Julia, eo datis, quod
numerosiores patricii generis masculi, quam foeminae. Nam antea,
jugum impar vetitum erat."
—Lips. _in Tacit. Annal._ IV.
"Sed, extra modum erumpente luxuria _enuptiarum_, auctor fuit
Vespasianus senatui decernendi ut quae se alieno servo junxisset,
_ancilla_ haberetur."
—Suet. _in Vespas._ 11.
Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu, prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
Movit Achillem.
Movit Ajacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae, etc.
—Hor. _Od._ II, IV, 1 sqq.
Non pudebat ergo Graecos ancillas amare; sed e contrario Romanos. Vide
_Senec. de Benef._ I, et verbum ANCILLARIOLUS.
EPHEBEUM: Locus in palaestra quo puberes exercebantur.
Ἐφηβεὶον. Saepe pro ganea et lupanare. Vide _Pitisc._
EPHEBUS: Pubes, adolescens.
...Nullus _ephebum_
Deformem saeva castravit in arce tyrannus.
—Juv. X, 306 sq.
"Principio atque animus _ephebis_ aetate exiit."
—Plaut. _Merc._ I, I, 40.
EPHEBUS: Pro catamito.
Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
Phrix puer, alterius gaudia nota Jovis:
Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit _ephebo,_
Tu, permitte tuo, maxime rector, ait.
—Mart. IX, XXXVI, 1 sq.
EPITHALAMIUM: Ἐπιθαλάμιον, _super thalamum_. Canebatur a
virginibus, quum jam nova nupta in viri lectum collocata esset, ut,
primum illud praelium commitente marito, _clamor_ nuptae audiri non
posset. Ad eumdem finem nuces cum strepitu spargebantur, puerique magno
tumultu domum implebant.
EQUIRE: Graece ἰππομανεῖν. De equis et equabus in venerem
ardentibus. (_Colum., Plin._ X, 23, et XII, 13.) Et etiam pro _salire_.
"Tradunt equas domitas LX diebus _equire_, antequam gregales."
—Plin. X, 23.
EQUUS: In obscenum.
"Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas detur. Ab hac voce,
_equum_ cinaedus mutavit, transituque ad comitem meum facto, clunibus
eum basiisque distrivit."
—Petron. _Sat._
Masturbabantur Phrygii post otia servi,
Hectoreo quoties sederat uxor _equo._
—Mart. XI, CV, 13 sq.
EQUARUM LIBIDO: In proverbium. Vide HIPPOMANES.
Quum tibi flagrans amor, et _libido_
Quae solet _matres_ furiare _equorum,_
Saeviet circa jecur ulcerosum
Non sine quaestu.
—Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.
EROS: Mere graecum, Ἔρως, _Amor_. Veneris filius primogenitus.
Tres enim Cupidines enumerat Cicero, _lib._ III _de Nat. deorum_; alii
duos. Vide ANTEROS. Alii quinque, alii totidem quot sunt res quae nos
in amorem trahunt. Exstant Veneris statuae, quibus duo Cupidines pari
forma adjuncti sunt. Hinc:
EROTOPAEGNIA: Ἔρως, _amor_, παίτνιον vero _lusus_ et
_oblectamentum_: ergo _erotopaegnia_ poemata ludrica amoris. Vide
_Lilium Gregorium, lib._ I _de Poetis_.
"Nam quid Anniani fescenninos? Quid antiquissimi poetae Laevii
_Erotopaegnion_ libros loquar?"
—Auson. _Cent. nupt. sub fine._
ERUCA: Inter cibos salaces.
Et quae frugifero seritur vicina Priapo,
Excitat ad venerem tardos _eruca_ maritos.
—Columell.
Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit;
Luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nil _erucae_ faciunt, bulbique salaces,
Improba nec prosunt jam satureia tibi.
—Mart. III, LXXV, 1 sq.
Et ipse longa nocte dormiat solus,
Libidinosis incitatus _erucis._
—_Priap. Carm._ XLVII, 5 sq.
ERUDITUS: Veneris expertus, peritus.
Quisquis venerit huc, poeta fiat,
Et versus mihi dedicet jocosos.
Qui non fecereit, inter _eruditos_
Ficosissimus[TR1] ambulet poetas.
—_Priap. Carm._ XLI, 1 sqq.
Morbosi pariter gemelli utrique,
Uno in lectulo, _erudituli_ ambo,
Non hic, quam ille magis vorax adulter.
—Catull. LIII, 6 sqq. _de Caesare et Mamurra._
ERYCINA: Cognomen Veneris, ab _Eryce_, Siciliae monte, quo templum
habuit Venus singulari religione. Vide _Virgil. Aeneid._ V; _Sueton. in
Claud._ 25, etc. Sed et Romae Veneris _Erycinae_ fanum fuisse constat,
ex Ovidii Fastis, et non uno Livii loco.
Sive tu mavis, _Erycina_ ridens,
Quam Jocus circumvolat et Cupido.
—Hor. _Od._ I, II, 33 sq.
Hic _Erycina ridente_ exprimere vult poeta τό φιλομειδὴς
Graecorum. Nam risus inter amoris illicia; unde γελαῶσα
epitheton Veneris apud Theocritum.
ESSE BENE: Voluptaria omnia complectitur.
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus:
Ergo vivamus, dum licet _esse bene._
—Petron. _Sat._
ESSE CUM VIRO, CUM MULIERE: Cum eo, cum ea rem habere.
"Quid ego tibi deliqui, si cui nupta sum, _tecum fui?_—Tun' _mecum
fueris?_ Quid illac impudente audacius?"
—Plaut. _Amph._ II, II, 185 sq.
"Atque eadem modestia, potius _cum muliere fuisse_ quam concubuisse
dicebant."
—Varr. _de Ling. lat._ 5.
ESSE IN AMORE ALICUJUS: Ab eo amari.
Quid faciam? nisi et ipse _fores in amore puellae_, etc.
—Tibull. I, IX, 39.
EUBIUS: Auctor incertus spurcissimae historiae voluptatum.
Nec, qui descripsit corrumpi semina matrum,
_Eubius_, impurae conditor historiae.
—Ovid. _Trist._ II, 415 sq.
EUGION, EUGIUM: Claustrulum illud membranaceum, mulierum pudenda
intersedens; argumentum virginitatis, quum primo congressu necessario
convellatur. Gallice _l'hymen_.
"Media pars inter naturalia muliebria."
—Non. Marc.
"Sine _eugio_ ac destina."
—Lucil. _Epod. hymn._
"Quare tam arduum conscendis, an concupisti _eugium_ scindere?"
—Laber. _apud Non. Marc._
EUGIUM: Pro toto cunno, metaphora a parte ad totum.
Quaenam vos dementia suppolitores facit
Cum cano _eugio_ puellitarier?
—Laberius.
EUNUCHUS: Proprie servus cubicularius. Mere graecum ab εὺνὴ,
_lectus_, et ἔχω, _custodio_. Prima Semiramis servulorum gregem
castrari jussisse fertur.
...seu prima Semiramis astu
Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
Mollities, laevesque genae se prodere possent,
Hos sibi conjunxit similes.
—Claud. _in Eutr._ I, 339 sq.
Ad hunc Claudiani locum notat Gesnerus Periandrum, Cypseli filium,
Corinthium tyrannum, trecentorum principum Corcyraeorum filios Sardes
ad Alyatten ἐπὶ τῇ ἐχτομῇ misisse (_Herodot._ III, 48);
et rursus Panionium Chium pueros speciosos emisse, et exsectos Sardes
aut Ephesum deductos magno pretio vendidisse. (_Herodot._ VIII, 105.)
Non ergo zelotypia maritorum inventus est usus _eunuchorum_, ad
coercendam uxorum libidinem; sed contra a mulieribus ipsis, et ad
servandam ancillarum pudicitiam, nec non domesticam castitatem. Ad
viliora ministrabant exsecti; unde saepe apud Latinos, _eunuchi,
delicati_ pro servis operariis. Vide _Mart._ III, LVIII, et _Sueton. in
Vesp._ 7.
Sed, erumpente libidine, inter foeminas _viri_, et inter viros
_foeminae_, _eunuchi_, ad quoscumque et quaecumque paratissimi, penitus
totam domum citius inquinarunt. Vide _Gregor. Nazianz. in Epitaph.
Basilii magni_.
EUNUCHI: In mulierum deliciis.
Sunt quas _eunuchi_ imbelles, ac mollia semper
Oscula delectent, et desperatio barbae,
Et quod abortivo non est opus.
—Juv. VI, 366 sq.
Cur tantum _eunuchos_ habeat tua Gellia quaeris,
Pannice? Vult futui Gellia, non parere.
—Mart. VI, LXVII, 1 sq.
Nec spado jam, nec moechus erit, te praeside, quisquam:
At prius, o mores! et spado moechus erat.
—Mart. VI, II, 5 sq.
Mentulatiores ut forent spadones, fere adulti comprimebantur.
...illa voluptas
Summa tamen, quod jam calida et matura juventa
Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro,
Ergo exspectatos, ac jusso crescere primum
Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
—Juv. VI, 368 sqq.
Sic semine steriles, mentula tamen potentes, tanquam drauci, et viris
et foeminis infatigabile officium offerebant.
Conspicuus longe, cunctisque notabilis intrat
Balnea, nec dubie custodem vitis et horti
Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
Cum domina: sed tu jam durum, Posthume, jamque
Tondendum _eunucho_ Bromium committere noli.
—Juv. VI, 374 sqq.
Et etiam spadonibus vero et stabili connubio nubere ausae sunt Romanae.
Quum tener uxorem ducat spado; Maevia Tuscum
Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma.
—Juv. I, 22 sq.
Sic Martialis de _Aegle_, quae simul spadoni nupserat et senem
adulterum habebat:
Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
Et jacet in medio sicca puella toro:
Viribus hic operi non est, hic utilis annis.
Ergo sine effectu prurit uterque labor.
Supplex illa rogat pro se, miserisque duobus,
Hunc juvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
—Mart. XI, LXXXII, 1 sqq.
_Eunuchi_ in posteram venerem. Usitatissima libido apud Romanos. Sic
Horat. _Epod._ IX, Antonii militem reprehendit, qui _emancupatus
foeminae, rugosis servire spadonibus_ posset.
...Dum Capitolio
Regina dementes ruinas,
Funus et imperio parabat,
Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum...
—Hor. _Od._ I, XXXVII, 6 sqq.
Tribus modis evirabantur pueri; unde tres _eunuchorum_ species: 1° a
graeco χέστρος, _castrati_, quibus ferro exsecta sunt omnia; 2°
_spadones_ a σπάω, _extraho_, quibus avulsi sunt colei; 3°
_thlibiae_ a θλίβω, _premo_, quorum testiculi tantum distorti et
compressi.
Emebantur et castrabantur a mangonibus vernulae mercis causa. _Lib._
IV, _ff. de Sicariis_, et _Senec. Controv._, IV, 10.
Persarum ritu, male pubescentibus annis,
Surripuere viros; exsectaque viscera ferro
In venerem fregere: atque ut fuga mobilis aevi
Circumscripta mora, properantes differat annos;
_Quaerit se natura, nec inveniet._
—Petron. _Sat._
Infame hoc commercium vetuit Domitianus.
Tanquam parva foret sexus injuria nostri,
Foedando populos prostituisse mares, etc.
......
Non tulit Ausonius talia monstra pater;
Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
Ne faceret steriles saeva libido viros.
Dilexere prius pueri, juvenesque, senesque;
At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
—Mart. IX, VIII, 1 sqq.
Vide _Ammian. Marcell._ XVIII.
Mali ominis habebantur _eunuchi_, praesertim in sacris. Inde a
sacerdotio arcebantur exsecti.
"Sacerdos _non integri corporis, quasi mali ominis_ res vitanda est.
Hoc in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus?"
—Senec. _Controv._ II, 4.
Castratio foeminarum a Lydiis primum inventa. _Eunuchatis_ virginibus
utebantur, in vicem puerorum exsectorum, auctore Xantho, _lib._ II.
Sed quomodo castrabantur? uterini colli initio jacent testiculi
parvuli, quorum humorem ad conceptum necessarium credebant antiqui. Has
ergo sphaerulas ferro evellebant, aut digito comprimebant. Sic vere
_spadones_ virgunculae, et ideo steriles factae, muliebri sexu
exturbabantur.
Simili modo Itali et Galloprovinciales gallinas eunuchant.
Sunt tamen nonnulli qui castrationem foeminarum pro fabula habentes,
nil aliud esse dicunt, nisi infibulationem. Vid. _Zachias, Quaest.
medico-legal_.