DOS:

Quae _dos_ matronae pulcherrima? vita pudica.

—Auson. _Sententiae septem sapientium. Bias._

Saepe in conjugiis fit noxia, si nimia est...dos.

—Auson. _Technopaegnion. de inconnexis_.

DOTATA MULIER VIRUM REGIT.: Adagium Romanorum, hic notandum ad

utilitatem aevi nostri.

"Argentum accepi, dote imperium vendidi."

—Plaut. _Asin._ I, I, 74.

Et etiam apud eumdem, Megadorus, Euclionis gener, post multa dotatae

uxoris incommoda:

"Hae sunt (inquit) atque aliae multae in magnis dotibus

Incommoditates, sumtusque intolerabiles. Nam quae indotata est, ea in

potestate est viri; _Dotatae_ mactant et malo et damno viros."

—Plaut. _Aulul._ III, V; 58 sqq.

Nec _dotata regit virum_

Conjux, nec nitido fidit adultero.

Dos est magna, parentium

Virtus, et metuens alterius viri

Certo foedere castitas.

—Hor. _Od._ III, XXIV, 19 sqq.

DRAUCI: Agentes in paedicatione, ad usum pathicorum. Stabant _drauci_

in balneis et gymnasiis, operam hirsutis vendentes. Plerique fortiter

mentulati.

...Adspicit nihil sursum;

Sed spectat oculis devorantibus _draucos,_

Nec otiosis mentulas videt labris.

—Mart. I, XCVII, 11 sqq.

Harpasto quoque subligata ludit,

Et flavescit haphe, graveisque _draucis_

Halteras facili rotat lacerto.

—Mart. VII, LXVII, 4 sqq.

DUCERE: Verbum nuptiale. Ex ritu, novam nuptam maritus in domum suam

_ducebat_, similitudine raptus Sabinarum. Inde et brevi sermone vir in

connubiis _ducere_ dicebatur, mulier vero _nubere_.

Uxorem quare locupletem _ducere_ nolim

Quaeritis? uxori _nubere_ nolo meae.

Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:

Non aliter fiunt foemina virque pares.

—Mart. VIII, XII. 1 sqq.

Uxorem nolo Thelesinam _ducere;_ quare?

Moecha est. Sed pueris dat Thelesina: volo.

—Mart. II, XLIX, 1 sq.

DUCERE PRAEPUTIUM: Masturbari.

Abditus interea latet, et secretus adulter,

Impatiensque morae silet, et _praeputia ducit._

—Juv. VI, 237 sq.

DUCTARE: Puellam sibi ad stuprum comparare; cum illa venerem agere.

"Ut phaleratis dictis _ductas_ me, et meam _ductes_ gratis."

—Terent. _Phorm._

"Quid modi est? _ductando_, amando, numquamne expleri potes?"

—Plaut. _Asin._ I, III, 17.

Eodem sensu intelligenda sunt haec Quintiliani verba, lib. VIII, cap.

III:

"_Ductare exercitus_, et _patrare bellum_ apud Sallustium dicta

sancte et antique, ridentur a nobis, si diis placet."

DUELLUM: Ad veneream militiam translatum.

Tandem progredere, et _duellum_ anhelis

Audax militibus cieto miles:

......

Virgo cypriacis potens sagittis

Illa in lubriculum vocat _duellum._

—Petron. _Phaleuc._ 26 sqq.

Vide MILITARE.

DIONYSIA: Festa in honorem Bacchi, apud Graecos flagitiosissima. Per

noctem enim viri et foeminae, inter vina et epulas, promiscue coibant.

Unde proverbium illud:

Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.

—Juv. II, 3.

_Dionysiis_ phallum gestabant, id est ficulna veretra a collo

propendentia; unde _phallagogia_ dicebantur Bacchi sacra, et phallorum

pompa _periphallia_ nuncupabatur. Vid. _Plutarch. in Morali, Herodot.,

Juvenalis annotatores, et Erasm. adag.: Bacceo more_, etc.

DYSEROS: Infelix in amore. Mere graecum, a particula δυς, _aegre_,

et ἔρως, _amor_. Vide _Auson. epigr._ XC.

[TR1] "pertracto" → "pertractato"

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 79 / 190 题