CUPIDO: Deus copulationis, quem natum vult Hesiodus ex Chao et Terra;
Simonides et Cicero, ex Marte et Venere; Archesilaus, ex Nocte et
Aethere; Alcaeus, ex Lite et Zephyro; Sappho, ex Venere et Caelo;
Seneca, ex Venere et Vulcano, etc. Vid. _Cic. de Natura Deorum_ III, et
ANTEROS, ubi lepida fabula Porphyrii explanatur.
"_Cupidinem_ cruci affigunt mulieres amatrices, non hae de nostro
seculo, quae sponte peccant; sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt,
et plectunt deum."
—Auson. _in Praefat. Eidyll._ VI.
Hoc quod amare vocant, misce, aut dissolve, _Cupido;_
Aut neutrum flammis ure, vel ure duos.
—Auson. _Ep._ LXXVII, 1 sq.
CUPIDO: _Cupido_ et _amor_ idem significare videntur; sed est
diversitas: _cupido_ enim est inconsideratae necessitatis; _amor_ vero
judicii. (_Non. Marc._) Vide AMOR.
CURCULIO, GURGULIO: (Nam idem sonant.)—Pro pene: ab hujus nominis
vermiculo, qui se contrahens et extendens modo quasi continuo, virilis
membri formam et mobilem vitam repraesentat.
Tu quum maxillis balanatum gausape pectas
Inguinibus quare detonsus _gurgulio_ exstat?
—Pers. IV, 37 sq.
CURIOSUS: Pro zelotypo.
"Sume ergo amplexum, si placet: neque est quod _curiosum_ aliquem
extimescas: longe ab hoc loco frater est."
—Petron. _Sat._
CURRUCA: Avis quae cuculi ova fovere dicebatur. Inde _curruca_
dicebatur maritus cujus uxor moecha. Vid. CUCULUS.
...Tu credis amorem,
Tu tibi tunc _curruca_ places, fletumque labellis
Exsorbes.
—Juv. VI, 275 sqq.
CUSTOS: Mere graecum. Pro mulierum pudendis.
Dum _custon_ costonque putas communis odoris,
Et nardum ac sardas esse sapore pari.
—Auson. _Epigr._ CXVII, 5 sq.
Eodem sensu χύστος legitur in _Arcanensibus_ Aristophanis.
CYLLO (-ONIS): Cui crassa sunt genitalia.
"Quidquid impudicorum _cyllonumque_ et parricidarum, sacrilegorum,
debitorum fuit in urbe."
—Cic. _in Sallust._
Hinc Gallorum et Italorum plebeium verbum, _coyon_, _coglione_, pro
stolido viro.
CYMBALA PULSANS: Pro cinaedo; ex Gallis, Cybeles sacerdotibus, more
cinaedis, et _cymbala pulsare_ solitis.
...Meliusne hic rusticus infans
Cum matre et casulis, et conlusore catello
_Cymbala pulsantis_ legatum fiet amici?
—Juv. IX, 60 sqq.
CYNICI: Quasi latine _canes_ diceres. Sic nuncupati non tantum ob
impudentiam in rebus venereis, sed propter sordes et immunditiam. Unde
_caninum prandium_, pro coena _cynicorum_, apud _Gell._ XIII, _cap.
ult._ et notissimum proverbium _cynice vivere_. Patet ex Laertio
Diogenem _canis_ in se nomen agnovisse, triplici de causa: 1° quod
largientibus adularetur; 2° quod non largientes allatraret; 3° quod
morderet improbos.
CYPRIA: Cognomen Veneris, sic appellatae, auctore Festo, quod ei primum
in _Cypro_ insula templum sit constitutum; vel quod parientibus
praesideat; κυεῖν enim graece _parere_ significat. Veneri puellae
_cypriae_ suam ipsarum pudicitiam dicabant.
[TR1] "missso" → "misso".
[TR2] "casaurium" → "casarium".
[TR3] "parthici" → "pathici".
[TR4] "I, I, sqq." → "I, 1 sqq."