COLUMBAE: Veneri dicatae, tanquam in amore praemollissimae. Vid.
_Juvenalem_, III, 201.
Amplexa collum, basioque tam longo
Blandita, quam sunt nuptiae _columbarum_.
—Mart. XII, LXV, 7 sq.
Basia me capiunt blandas imitata _columbas_.
Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
—Mart. XI, CV, 9 sq.
Ex antiquo, symbolum fidei matrimonialis.
"Conjugii fidem non violant _columbae._"
—Plin. X, 34.
COLUMBARE: Mixtis linguis sese invicem osculari.
"Quid si quis foeminae cirro crispatae labris _columbatur_?"
—Senec. _Ep._ 115.
COLUMBARIA: Proprie sunt foramina in peristrophiis, ubi columbae
nidulentur.
"Credo alium in aliam belluam hominem vortier, Illic in _columbum_,
credo, leno vortitur. Nam in _columbari_ collum haud multo post erit.
In nervum illic hodie nidamenta congeret."
—Plaut. _Rud._ III, VI, 48 sqq.
COLUMBATIM: Molliculum verbum Catulli. Vid. _Plin. Epist._ 202.
Pande, puella, genas roseas,
......
Porrige labra, labra corallina.
Da _columbatim_ mitia basia.
—_Ex Catalect. vet. poet. edente Valeto_, 1601.
COLUMNA: Pro pene.
Spectas me tamen et subinde rides:
Nimirum tibi salsa res videtur,
Adstans inguinibus _columna_ nostris.
—_Priap. Carm._ IX, 6 sqq.
Nec quae stat rigida supina vena,
De ligno mihi quolibet _columna_ est.
—Mart. VI, XLIX, 2 sq.
Simili metaphora Juvenalis:
...Sed omnes
Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem
Majorem quam sunt duo Caesaris Anticatones, etc.
—_Sat._ VI, 336 sqq.
Duo enim libri Caesaris adversus Catonem, in unum volumen complicati,
ingentis scopi figuram referebant.
COLUMNA LACTARIA: Ad quam deponebantur pueri exposititii: stabat in
foro olitorio. Vid. _Fest., Alex. Rup., Plaut., Publ. Victor._, etc.
COLUSTRA, COLUSTRUM, COLOSTRUM: Lac novum in mammis. (_Non., Marc.,
Laber., Lucil._ VIII, 10.)
Surripuit pastor quae nondum stantibus haedis
De primo matrum lacte _colostra_ damus.
—Mart. XIII, XXXV, 1 sq.
Inde, _colustri_ dicebantur, infantes aliti a muliere praegnante.
(_Plin._ XVI, 28.)
COMA: Ex more antiquorum, qui _comam_ nutriverant, circa nuptias
detondebant.
Conventum tamen et pactum, et sponsalia, nostra
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris...
—Juv. VI, 25 sqq.
COMA NIGRA: In laude apud antiquos.
Spectandum nigris oculis, _nigroque capillo_.
—Hor. _de Art. Poet._ 37.
Et Lycum nigris oculis, _nigroque_
_Crine_ decorum.
—Hor. _Od._ I, XXXII, 11 sq.
Capillitium nigrum Musis tribuit Pindarus.
COMA FLAVA: Sed dum pleraeque Romanae capite nigrabant, meretrices
contra, fere omnes alienigenae, flavis crinibus dignoscebantur. Sic,
mutata veste, Messalina, meretricis personam induens:
...Nigrum _flavo_ crinem abscondente _galero_,
Intravit calidum veteri centone lupanar.
—Juv. VI, 120 sq.
Et Martialis ad quamdam impudicam nomine Lesbiam:
Arctoa de gente _comam_ tibi, Lesbia, misi
Ut scires quanto sit tua _flava_ magis.
—Mart. V, LXVIII, 1 sq.
COMA MYRTEA: Eadem quam Galli _castaneam_ dicunt.
"Hodie quoque dicunt _myrteum_ qui medius est inter flavum et nigrum."
—Vet. Interpret.
Intonsi crines longa cervice fluebant,
Spirabat tyrio _myrtea_ rore _coma_.
—Tibull. III, IV, 27 sq.
COMATI: Molles, cinaedi, pathici.[TR3] Puerorum coma alebatur per
cervicem demissa.
...Fusos cervix cui lactea crines
Excipit, et molli subnectit circulos auro.
—Virgil. _Aeneid._ X, 137 sq.
Sed statim ut puberes facti, capillis attondebantur, in signum
virilitatis; et caesaries eorum, Apollini sacrata, aut alii deo, templo
ejus appendebatur. Vid. _Stat. Sylv._ III, _praefat. ad Pollium et
Mart._ IX, XVII.
Delicati vero et catamiti indetonsi manebant, _semper solliciti_, ait
Plinius, _ut virilitatem effugerent_; inde apud Synesium et Suidam
adagium illud: _nullus comatus, qui idem non sit cinaedus._
Comam enim alere parum virile putabant Stoici. Vide _Juvenalem_, II,
15, et XI, 149.
COMEDERE: Sensu obsceno.
Adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum
Commanducatur totum complexa, _comestque_.
—_Centon. ex Lucil._ X, 5 sq.
"Talis est via mulieris adulterae, quae _comedit_, et tergens os
suum, dicit: Non sum operata malum."
—Salom. _Proverb._ XXX, 20.
COMESSATIONES: Epulae libidinosae; a coena differebant: nam coena casta
erat, si non parca et temperata; dum _comessatio_ solutissima et longe
in noctem producta.
"Convivabatur frequenter et large, sed paene raptim: certe non ultra
solis occasum, nec ut postea _comessaretur_."
—Suet. _in Domit._ 21.
"Sed vel luxuriae saevitiaeque deditus, epulas trifariam semper,
interdum quadrifariam dispertiebat, in jentacula et prandia, et
coenas _comessationesque_; facile omnibus sufficiens, vomitandi
consuetudine."
—Idem _in Vitell._ 13.
Famosissimae Romanorum _comessationes_ omni genere nequitiarum.
"...Non temere ulla illustriore foemina abstinuit: quas plerumque cum
maritis ad coenam vocatas, praeterque pedes suos transeuntes,
diligenter ac lente, mercantium more, considerabat. ... Quoties
deinde libuisset, egressus triclinio, quum maxime placitam
sevocasset, paulo post, recentibus adhuc lasciviae notis, reversus,
vel laudabat palam, vel vituperabat, singula enumerans bona malave
corporis atque concubitus."
—Idem. _in Caligul._ 36.
"Libidines, amores, adulteria, convivia, _comessationes_, cantus."
—Cic. _pro Cael._ 27.
Lupanaria disponebantur ad usum convivarum.
"Crepidinibus stagni _lupanaria_ adstabant, illustribus foeminis
completa; et contra scorta visebantur, nudis corporibus."
—Tacit. _Annal._ XV, XXXVII.
Nudae ministrabant puellae.
"Coenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut
demeret; utque _nudis_ puellis ministrantibus coenaretur."
—Suet. _in Tiber._ 42.
Nudaeque saltatrices, crispantibus lumbis et obsceno motu, pruriginem
spectantibus conciliabant (_Macrob. Sat._ II, 1; _Buleng. de Conviv._
Vid. AMBUBAIAE), dum tractatrices membra virorum sollicitabant.
Jacet occupato galbinatus in lecto,
......
Et aestuanti tenue ventilat frigus
Supina prasino concubina flabello;
Fugatque muscas myrtea puer virga;
Percurrit agili corpus arte tractatrix,
Manumque doctam spargit omnibus membris.
—Mart. III, LXXXII, 5 sqq.
Bibebant poculis oblongis, penem referentibus.
...Vitreo bibit ille Priapo.
—Juv. II, 95.
Unde apud Plinium _bibere per obscenitates_. Panis et ipse forma
venereus; nam ex siligine fiebant Priapi et inguina muliebria.
Illa siligineis pinguescit adultera cunnis.
—Mart. IX, II, 3.
_Comessationum_ libidinis primi auctores Chaldaei.
"Babylonii maxime in vinum, et quae ebrietatem sequuntur, effusi
sunt. Foeminarum, convivia ineuntium, in principio modestus est
habitus; dein, summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem
profanant: ad ultimum, ima corporum velamenta projiciunt. Nec
meretricum hoc dedecus est, sed et matronarum virginumque, apud quas
comitas est vulgati corporis vilitas."
—Q. Curt. V, I, 38.
_Comessationes_ a _Como_, lascivorum conviviorum deo.
Vid. COMUS.