BABYLON

BABYLON: Urbs Chaldaeae caput, totiusque Assyriae princeps, a Nimbrothe

aut Nimbroto condita (_Sacr. Litt. et Beros._ I, 3), a Semiramide vero

restaurata, coctilique muro circummunita.

Priori illi Semiramidi, circa corporis cultum occupatae, quum defectio

_Babylonis_ nunciata esset, soluta adhuc altera parte capillorum

protinus ad pugnam accurrit, nec prius comam in ordinem redegisse dicta

est quam urbem recepisset. Vid. _Val. Max._ IX, 2.

Luxuriae mater fuit _Babylon_, inde per totum orbem diffusae. Ex

publica auctoritate, uxores emebantur, quod hodie apud Musulmanos

servatur. (_Polydor. Virg. de Rerum invent._ IV, 4).

Mos et erat foeminas, tum nuptas, tum virgines, ex oraculo quodam,

commisceri, die festo Veneris, cum hospitibus et quibuscumque

adventitiis. A fano quisque suam abducebat, data pecunia, quae post

stuprum deae offerebatur. (_Cael. Rhod._ VIII, 21.)

Nec minus inclyta _Babylon_ vestium luxu, mollitiaque suppellectilium.

Inde:

BABYLONICUS CALIX: Cupa voluptatum, metaphora ethnicis et christianis

concionatoribus usitatissima.

"_Calix aureus Babylon_ in manu domni inebrians omnem terram."

—Jerem. LI, 7.

"_Calix Babylonicus aureus_, vice adagii, usurpatur a Hieronymo.

«‏Multa, inquit, de perfectione dicuntur, ut qui volumen

philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de _aureo calice

Babylonis_.» Meminit elegantissime item Ambrosius quodam loco:

‏Ille, inquit, apud me primus qui omnium perditissimus; ille meus

est qui suus non est; ille mihi gratior qui sibi nequitior; _calix

babylonicus aureus_ in manu mea inebrians omnem terram...»"

—Cael. Rhod. VIII, 21.

BABYLONICI NUMERI: Species sortis aut divinationis, Romae puellis in

magnam fidem. A Cicerone _Chaldaei_ et _Assyrii_ dicti.

"_Caldaei (numeri)_ non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati,

diuturna observatione siderum putantur effecisse, ut praedici posset

quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset."

—Cic. _Divinat._ I, _initio._

Sic Horatius ad Leuconoen meretricem:

Tu ne quaesieris scire, nefas, quem mihi, quem tibi,

Finem dî dederint, Leuconoë nec _babylonicos_

Tentaris _numeros_, etc.

—Hor. _Od._ I, II, 1 sqq.

BABYLONICAE VESTES: In deliciis foeminarum et mollium.

"Colores diversos picturae intexere _Babylon_ maxime celebravit, et

nomen ejus imposuit."

—Plin. VIII, 48.

Non ego praetulerim _babylonica picta_ superbe

Texta, Semiramia quae variantur acu.

—Mart. VIII, XXVIII, 17 sq.

Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est

Pectine niliaco jam _Babylonis acus_.

—Mart. XIV, CXLVIII, 1 sq.

BACARIO: Servulus qui lupanaribus aquam ministrabat, ad usum scortorum.

Vid. ABLUERE. Idem est ac _aquariolus_ (_Gloss. vet. et interpret. ad

Plaut. Poenul._ I, II, 14.) Graece πορνοδιάχονος. A

_baca_, specia vasis aquarii. Vid. _Gloss. Isidor._

BACCAE: Pro margaritis, a similitudine _baccarum_, quae proprie sunt

fructus minuti et orbiculati arbusculorum racemiferorum, ut myrti,

sambuci, juniperi, etc.

Hae _baccam_ conchae rasisse, et stringere venas

Ferventis massae crudo de pulvere jussit.

—Pers. II, 66 sq.

Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,

Scilicet ut decies solidum exsorberet, aceto

Diluit insignem _baccam_.

—Hor. _Sat._ II, III, 329 sqq.

Sub Augusto excudebantur solidi aurei ad numerum quadraginta quinque in

libra: quisque ergo solidus pollebat, pondere gallico, 1 _gros_ 68

_grains_, pretioque nostri temporis, 19 fr. 30 c.

Sed rationariis romanis quotiescumque summa per adverbium scripta est,

cententuplicato intelligenda est. Sic _sexagies sestertium_ pro 6,000

sesteriis.

_Baccae_ ergo Metellae pretium erat mille solidorum, et monetae

nostrae, 19,300 fr.

Nec sit marita, quae rotundioribus

Onusta _baccis_ ambulet.

—Hor. _Epod._ VIII, 13 sq.

_Baccas_ enim gestare, foeminarum gloria erat, digitis et auribus,

saepeque binas aut ternas. Vid. ELENCHUS et INAURES.

Quo margarita cara _tribacca_ Indica?

An ut matrona ornata phaleris pelagiis

Tollat pedes indomita in strato extraneo?

—Petron. _Sat._

Viris etiam usurpabantur _baccarum_ uniones: quod patet ex Lampridio.

"Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit, dicens

gemmas viri usui non esse; matronas autem regias contentas esse

debere uno reticulo, atque inauribus et _baccato monili_, et corona

cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso, et cyclade

quae sex unciis auri plus non haberet."

—Lamprid. _in Alex._

Quanto plura hodie possident, quanto impudentius ostendunt meretriculae

nostrae!

BACCATUS: _Baccis_ ornatus.

...colloque monile

_Baccatum_.

—Virg. _Aeneid._ I, 658 sq.

..._baccatum_ induta monile.

—Sil. Ital. VIII, 134.

BACCHA: (Singulari numero.) Mulier insaniens.

"_Bacchae_ bacchanti si velis adversarier, ex insana insaniorem

facies."

—Plaut. _Amph._ II, II, 71.

BACCHANAL: Proprie locus quo _Bacchi_ sacra celebrabantur: saepe pro

ganeo et lupanare.

"Quî, amabo? Quia, Bacchis, Bacchas metuo et _Bacchanal_ tuum."

—Plaut. _Bacch._ I, I, 19.

BACCHANALIA: _Bacchi_ festa, quibus cum ululatu et rumore promiscua

stupra, inter vina et epulas, noctu agebantur, patientibus non tantum

foeminis, sed et pueris tenerulis.

"Initia erant (_bacchanalium_) quae primo paucis tradita sunt; deinde

vulgari coepta per viros mulieresque: additae voluptates religioni

vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos

et nox, et misti foeminis mares, aetatis tenerae majoribus, discrimen

omne pudoris exstinxissent... nec unum genus noxae; stupra commiscua

ingenuorum foeminarumque erant."

—Tit. Liv. XXXIX, 8.

"_Bacchanalia_ sacra, vel potius sacrilegia, sunt instituta, de

quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit,

ut in urbe Roma esse prohiberet."

—Aug. _de Civ. Dei._ XVIII, 13.

Foemineae voces, et mota insania vino,

Obscenique greges, et inania tympana vincant?

—Ovid. _Met._ III, 536 sq.

Inde:

BACCHANALIA VIVERE: Perdite vivere.

...quoties aliquid de moribus audent

Qui Curios simulant, et _Bacchanalia vivunt_.

—Juv. II, 2 sq.

BACCIBALLUM: In blanditiis; quasi diceres _bella bacca_. Gallice _mon

bijou_.

"Noveratis Melissam Taurentiam, pulcherrimum _bacciballum_."

—Petron. _Frag. de Coena Trimalchionis._

BACTRIASMUS: Saltatio lascivi generis, lumbis tremulis et molliter

fluctuantibus. (_Bulenger. de Theatr._ I, 51.)

BADAS: Pro cinaedo. Mere graecum βάδας, a Latinis usurpatum. Vid.

_Cael. Rhodig._ XV, 17.

BADIZARE: Βαδίζειν. Proprie de molli incessu equi tolutatorii,

a Plauto ad motus venereos translatum. Notatur enim a Palmerio genus

quoddam libidinis quod _equus_ nominabatur.

"Si verum quidem est decorum, herum vehere servum, inscende...

Inscende actutum.—ego fecero; hem! quid istuc est? ut tu incedis!

Demam hercle jam de ordeo, tolutim ni _badizas_."

—Plaut. _Asin._ III, III, 111 sq.

BAGOAS: Βαγωας. Lingua persica spado. (_Plin._ XIII, IV, 9.)

Latinis eodem sensu usurpatum. (_Quinctil._ V, XII, 21.) Orsines,

nobilissimus satrapes, quum Alexandrum et amicos ejus muneribus

cumulasset, _Bagoae_ regis, nil quicquam honoris detulit. Admonitus a

quibusdam quam Alexandro cordi esset, respondet _se amicos regis

colere, non scorta_. Vid. _Suid._ et _Curt._ X, I, 26.

Quem penes est dominam servandi cura, _Bagoe_.

—Ovid. _Am._ II, II, 1.

BAIAE (-ARUM): Civitas Campaniae, secus mare sita; sic nominata a

_Baio_, Ulyssis socio, illic sepulto. Hujus agro sunt aquae libidinibus

famosissimae. _Baianas_ balneas insectatur Seneca, _Epist. moral._ I,

7, tanquam diversorium omnium nequitiarum.

"Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omni cupiditati; si

hoc in urbe, si in hortis, si in _Baiarum_ illa celebritate

faceret..."

—Cic. _pro Cael._ 49.

Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis,

Et quamvis tetrico tristior ipsa viro;

Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,

Et dum _Baianis_ saepe fovetur _aquis_;

Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto

Conjuge, Penelope venit, abit Helene.

—Mart. I, LXIII, 1 sqq.

Tu modo quam primum corruptas desere _Baias_;

Multis ista dabunt litora dissidium,

Litora quae fuerant castis inimica puellis.

Ah! pereant _Baiae_ crimen amoris _aquae_!

—Propert. I, II, 27 sqq.

BALANUS: Βάλανος. Glans arboris arabici, cujus oleum in

unguentis laudatur a Plinio, XII, 21; XIII, 1, sub nomine _myro-balani_.

Tyrrhena regum progenies, tibi

Non ante verso lene merum cado

Cum flore, Mecaenas, rosarum, et

Pressa tuis _balanus_ capillis

Jamdudum apud me est.

—Hor. _Od._ III, XXIX, 1 sqq.

_Balanus_ in deliciis mollium et cinaedorum. Unde Persius:

Tu quum maxillis _balanatum_ gausape pectas

Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat?

—Pers. IV, 37 sq.

Oleo _balanino_ ungebantur infantes post balneum frigidum, tanquam

remedio.

BALANUS: Pessarium, id est, veretrum lanae carminatae, quod vulvae ad

medicamentum intromittitur. Sed infimae latinitatis; nam id genus

remedii Celsus notare volens, vocabulo latino nominare non potuit.

BALNEAE: In deliciis populi romani, tanquam coetus garrulorum et

famigeratorum, necnon loci foedissimae libidinis. Plebeculae

aperiebantur minimo pretio; quandoque, impendio nullo ex munificentia

procerum.

"_Balneum_ quo usus fuisset, _sine mercede_ exhibuit."

—Jul. Capitolin. _in Anton. Pio._

_Balneis_ publicis quadrante lavabantur tenuiores. (_Senec. Ep._ 87.)

Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis.

Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?

Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?

Unde datur _quadrans_?

—Mart. III, XXX, 1 sqq.

Ne longum faciam, dum tu _quadrante_ lavatum

Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum

Praeter Crispinum, sectabitur...

—Hor. _Sat._ I, III, 137 sqq.

Quadrans vero monetae gallicae: = 0 fr. 31 c.

Gratis lavabantur pueri nondum quadrimi.

Atque una transire vadum tot millia cymba,

Nec pueri credunt, nisi qui _nondam aere lavantur_.

—Juv. II, 151 sq.

Quadruplices _balnearum_ species, unde totidem cellae ad singulos usus;

1° frigidariae; 2° tepidariae; 3° caldariae; 4° sudatoriae

vaporibus siccis. Vide _Laudent. Joubert de Balneis antiquorum_; et

_Martial. de Etrusci thermis, lib._ VI, _epigr._ XLII.

Primo obscura _balnea_ propter verecundiam, nec non servandum calorem.

Tale Scipionis _balneolum_ Linterni apud _Senecam, Epist._ 87.

...in medio qui

Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes;

Suave locus voci resonat conclusus.

—Hor. _Sat._ I, IV, 74 sqq.

Redde Lupi nobis tenebrosaque _balnea_ Grylli.

—Mart. I, LX, 3.

Sed paulo post omisso pudore, abundantia luminis elucebant.

"In hoc _balneo_ Scipionis, minimae sunt rimae, magis quam fenestrae,

ut sine injuria lumen admitterent. Sed nunc, blattaria vocant

_balnea_, si non ita aperta sunt ut totius diei solem fenestris

amplissimis recipiant; nisi, et lavantur simul et colorantur; nisi ex

solio agros et maria prospiciunt."

—Senec. _Epod._ 87.

"Intra conclave succensum solidus dies; et haec abundantia lucis

inclusae, et verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam

nudos."

—Sidonius Apollinaris, _lib._ II, _ep._ II.

Priscorum _balneae_ ex ligno, aut opere caementitio; sed, crescente

luxu, undique marmoratae summo nitore praeluxerunt.

Illic Taygeti virent metalla,

Et certant vario decore saxa,

Quae Phryx, et Libys altius cecidit.

Siccos pinguis onyx anhelat aestus,

Et flamma tenui calent Ophitae.

—Mart. VI, XLII, 11 sq.

"Foeminae lavantur, et, nisi argentea, solia fastidiunt... videret

haec Fabricius, et stratas argento _balineas_, ita ut vestigio locus

non sit cum viris lavantium."

—Plin. XXX, 54.

_Balnea_ inter lupanaria primaria. Ad horam nonam patebant, eamdem qua

lustra et tabernae. Prohibuit Hadrianus ante octavam. (_Cael. Spart. in

Hadrian._)

Mixtim lavabant et viri et foeminae. Vid. _Plin._ loco supra citato.

Lavacra, pro sexu, separavit Hadrianus.

In _balneis_ vagabant meretrices.

"Tales, ubi comitantibus singulos quadraginta ministris, _tholos_

introierint _balnearum_, ubi, ubi sunt, minaciter clamantes, si

apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae

quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam,

certatim concurrunt; palpantesque advenam deformitate magna

blanditiarum ita extollunt, ut Semiramin Parthi, etc."

—Ammian. Marcellin. XXVIII.

"Omnes de circo, de theatro, de stadio, de omnibus locis et

_balneis_, meretrices collegit in aedes publicas, et apud eas

concionem habuit, etc."

—Lamprid. _in Heliogabal._

Quum te lucerna _balneator_ exstincta

Admittat inter bustuarias moechas.

—Mart. III, XCIII, 14 sq.

Inde _balneae_ furtis venereis aptissimae.

Quum custode foris tunicam servante puellae,

Celent furtivos _balnea_ tuta jocos.

—Ovid. _Art. Amat._ 639 sq.

Omnia foemineis quare dilecta catervis

_Balnea_ devitat Blattara? ne futuat.

—Mart. XI, XLVIII, 1 sq.

Modus lavandi in _balneis_: e vaporibus siccis aut aqua calida, ad

frigidam ibant Romani.

Ritus si placeant tibi Laconum,

Contentus potes arido vapore,

Cruda Virgine, Marciave mergi.

—Mart. VI, XLII, 16 sqq.

Vid. _Petron._ infra. et _Senec. Epist._ 84.

Post lotionem, se oleo perfundebant, quandoque unguentis; quo facto,

corpus linteis aut palliis lana confectis tergebatur.

"Ac simul e promptuario, oleum unctui, et lintea tersui, et caetera

huic eidem usui, profer ocyter, et hospitem meum produc ad proximas

_balneas_."

—Apul. _Met._ I.

"Itaque intravimus _balneum_, et sudore calefacti, momento temporis

ad frigidam eximus. Jam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non

linteis, sed palliis ex mollissima lana factis."

—Petron. _Sat._

_Balneis_ et etiam coenae et comessationes.

"Nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit; commentus

novum _balnearum_ usum, portentosissima genera ciborum atque

coenarum: ut calidis frigidisque unguentis lavaretur."

—Suet. _in Calig._ 37.

Qui coenam dabant, _balneum_ quoque praebebant, et si non illis

privatum domi erat, ad publicum convivas mittebant, jam ante de mercede

securos.[TR1]

"Tene asymbolum venire! unctum atque lautum e _balneis_, Otiosum ab

animo quum ille et cura et sumtu obsumitur."

—Terent. _in Phormoion._ II, II, 25 sq.

Inde:

BALNEARES: Instrumenta _balneorum_, ut strigiles, ampullae, oleum,

lintei ad abstergendum corpus, etc.

"Haec adhuc me loquente, manu firmiter injecta Milo, jussis

_balnearibus_ adsequi, produxit ad lavacrum proximum."

—Apul. _Met._ III.

BAPTAE: Sacerdotes Cotyttus, deae impudicitiae, cui nocturna sacra

peragebant, saltationibus, omni voluptatum generi indulgentes. Dicti

_Baptae_ a graeco βάπτειν, quod, qui sacris Cotyttus

intitiabantur, aqua calida tingerentur. Vid. COTYTTO.

In _Baptas_ comoediam scripsit Eupolis, quam illorum nomine appellavit,

et in qua libidines eorum promulgavit; qua de re accensi, opus et

auctorem in mare submerserunt. Vid. _Suid._ et _Politian. Miscellan.

cap._ X.

Talia secreta coluerunt orgia taeda

Cecropiam soliti _Baptae_ lassare Cotytto.

—Juv. II, 91 sq.

Hinc _baptae_ pro mollibus et impudicis.

BARATHRUM: Nomen commune apud Graecos, pro quovis loco cavo et

profundo; ab Horatio translatum ad stomachum helluonis; a Martiale

usurpatum pro locis muliebribus:

Quid cum _foemineo_ tibi, Baetice Galle, _barathro_?

Haec debet medios lambere lingua viros.

—Mart. III, LXXXI, 1 sq.

BARBA: Primitias _barbae_ deponebant juvenes, magna cum celebritate

conviviorum et ludorum, in solemne indicium adeptae virilitatis.

Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,

......

Libat florentes haec tibi prima genas.

—Mart. III, VI, 1 et 4.

BARBATULI: Juvenes molles et lascivi, sic irrisione dicti, quod primam

diu lanuginem servabant, ut delicatiores viderentur.

"Concursabant _barbatuli_ juvenes, totus ille grex Catilinae."

—Cic. _ad Att._ I, XIII.

BASIARE: De quacumque venere dictum, et voluptate etiam spurcissima.

Aut quam sidera multa, quum tacet nox,

Furtivos hominum vident amores,

Tam te basia multa _basiare_

Vesano satis et super Catullo est.

—Catull. VII, 7 sqq.

"Hilarior post hanc pollicitationem facta, mulier _basiavit_ me

spissius, et ex lacrymis in risum mota, descendentes ab aure capillos

meos dentata manu duxit."

—Petron. _Sat._

Fartus papyro dum tibi torus crescit,

Flentes superbus _basiabit_ eunuchos.

—Mart. VIII, XLIV, 14 sq.

Quem quum fenestra vidit a Suburana

Obscena nudum lena, fornicem cludit,

Mediumque mavult _basiare_, quam summum.

—Mart. XI, LXII, 3 sq .

BASIUM: Veneris praeludium. Vid. OSCULUM, COLUMBARE, COLLUM APPLICARE.

Proprie ad os refertur; sed, ut surpa vidimus, dicebatur de cujuscunque

corporis partis osculatione.

"Ultimo cinaedus supervenit... extortis nos clunibus cecidit, modo

_basiis_ olidissimis inquinavit."

—Petron. _Sat._

BASIUM NUPTIALE: Basiatio casta et ore obstricto, ut publice inter

sponsum et sponsam; ex more enim romano, matrimonium titulus dignitatis

erat, non voluptatis.

Et aestuantem basiant, et algentem,

Et _nuptiale basium_ reservantem.

—Mart. XI, XCIX, 1 sq.

BASIUM MUTUM: Frigidum; quo nec linguae vibrant, nec labia

conferruminantur.

Ne sint _basia muta_, nec maligna;

Nec clusis aditum neget labellis.

—Mart. XII, LV, 9 sq.

BASIUM—POSCI-NUMMIUM—NEGOTI-NUMMIUM: Quaestus causa datum, more

meretricum.

"Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent _basia_

jactari, _posci-nummia_, vel adventorum _negoti-nummia_."

—Apul. _Met._ X _in fine_.

Inde et simili compositione:

BASIBALLUM, BASIBOLUM: Scortillum. (_Petron. Sat._) _Bolus_ enim idem

est ac praeda.

BASSUS: Poeta eroticus, Propertii coaevus.

Quid, mihi tam multas laudando, _Basse_, puellas

Mutatum domina cogis abire mea?

—Propert. I, IV, 1 sq.

_Bassi_ et meminit Ovidius. Vid. _Voss. Tract. de poet. latin. legitim._

BATUERE: Percutere. Ad obscena translatum, et tunc a βάτειν,

inire.

"Et quidem jam, etiam non obscena verba pro obscenis sunt. _Batuit_,

inquit, impudenter; depsit, multo impudentius."

—Cic. _Ep._ IX, XXII.

"...Quî, quaeso potius quam sculponeas Quibus _batuatur_ tibi os,

senex nequissime?"

—Plaut. _Casin._ II, VIII, 59.

BELLUM: De militia venerea; nam frequentissima dilogia verba rei

castrensis ad venerem convertebantur. Sic Horatius:

Vixi puellis nuper idoneus,

Et militavi non sine gloria:

Nunc arma, defunctumque _bello_

Barbiton hic paries habebit.

—Hor. _Od._ III, XXVI, 1, sqq.

Tum victor madido prosilias toro,

Nocturni referens vulnera praelii.

—Claud. _in nupt. Honor. et Mariae_, 126 sq.

BELLUS: Proprie venustus, elegans; sed saepe in malam partem. Sic:

BELLUS: Obsequiosus; qui alterius libidini favet; conciliator

benevolus. Gallice _un complaisant_.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima conjux

Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est _bellus_: nam dulces jungit amores,

Cum puero ut bello bella puella cubet.

—Catull. LXXXIII, 1 sqq.

BELLUS: Pro molli et effoeminato. Gallice _un petit-maître_. Putidum

genus, sic a Martiale adumbratum.

_Bellus_ homo est, flexos qui digerit ordine crines:

Balsama qui semper, cinnama semper olet;

Cantica qui Nili, quid Gaditana susurrat;

Qui movet in varios brachia vulsa modos;

Inter foemineas tota qui luce cathedras

Desidet, atque aliqua semper in aure sonat;

Qui legit hinc illinc missas, recipitque tabellas;

Pallia vicini qui refugit cubiti;

Qui scit quam quis amet; qui per convivia currit;

Hirpini veteres qui bene novit avos:

Quid narras? hoc est, hoc est _homo_, Cotile, _bellus?_

Res praetricosa est, Cotile, _bellus homo_.

—Mart. III, LXIII 3 sqq.

BELLATULUS: Vox blandientis: nam infantilibus verbis gaudent amores.

"Cubitum ergo ire volt.—Quin imus ergo?—Bella _bellatula_."

—Plaut. _Casin._ IV, IV, 27 sq.

Gallice _mon petit mignon_.

BENE VIVERE: In deliciis.

"_Vixit_, dum vixit, _bene_."

—Terent. _Hecyr._ III, V, 11.

Conjuges, _bene vivite_, et

Munere assiduo valentem

Exercete juventam.

—Catull. LVI, 233 sqq.

BERECYNTHIA: Cognomen Cybeles, a _Berecynthio_, monte Phrygiae, ubi

templum matris divûm frequentissimum.

Ipsam deûm fertur genitrix _Berecynthia_...

—Virg. _Aeneid._ IX, 82.

Romae celebrabantur festa _Berecynthiae_ sexto kal. aprilis, cum magno

strepitu (Hor. Od. I, XVIII, 13; Lucret. II, 598 sqq.), nec non

libidinibus, famosaque infamia.

"_Berecynthiae_, matri omnium deorum, ante cujus lecticam...talia per

publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia, non dico matri

deorum, vel quorumlibet honestorum virorum, nec matrem ipsorum

scenicorum deceret audire."

—Aug. _de Civ. Dei_, II, 4.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 45 / 190 题