ATTAMINARE: Temerare: gallice _violer._

"Omnibus ante juratis viris ne ullam quis _attaminet_."

—Just. _Hist._ I, 21.

ATTINGERE: Sensu venereo.

Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis,

Falsum est: non illam vir prior _attigerat,_

Languidior tenera cui pendens sicula beta

Nunquam se mediam sustulit ad tunicam.

—Catull. LXII, 19 sqq.

ATTRECTARE: Femora, mammas manu libidinosa tractare.

"In conviviis exoletos maxime juxta se ponebat, eorumque

_attrectatione_ et tactu praecipue gaudebat.

—Lamprid. _in Heliogabal._

"Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas e coena

redeuntes, _attrectatas_ esse a Caelio."

—Cic. _pro Caelio._

AUCTORARI: De questu corporis.

"Nec a genuina levitate descivit mulier, sed execrando metallo

pudicitiam suam _auctorata est_."

—Apul. _Met._ IX.

AURA GENITABILIS: Favonius; ventus ab occasu aequinoctiali vernum

inchoans. Sic dictus tanquam ferens vitam novam.

Nam simul ac species patefacta est verna diei,

Et reserata viget _genitabilis aura_ Favoni, etc.

—Lucret. I, 10 sq.

AURES: De ornamentis aurium. Vid. INAURES.

AURICULIS PRENDERE: Amasiorum osculi genus, quo mutuo apprehensis

auribus se pares collabellabant.

"...sine te _prendam auriculis,_ sine dem savium."

—Plaut. _Poenul._ I, II, 163.

AURUM: Ab omni memoria omnipotens _aurum_ in amore.

In custodes:

Inclusam Danaen turris ahenea

Robustaeque fores, et vigilum canum

Tristes excubiae munierant satis

Nocturnis ab adulteris;

Si non Acrisium, virginis abditae

Custodem pavidum, Jupiter et Venus

Risissent; fore enim tutum iter et patens

Converso in pretium deo.

—Hor. _Od._ III, XVI, 1 sqq.

Et quidem in puellas:

Discite formosas _aurum_ superare puellas.

—Petron. _Frag. de electione conjugii,_ 9.

_Auri_ captandi peritissimae praesertim meretrices.

...invenit artem

Foemina, qua cupidi carpat amantis opes.

Institor ad dominam veniet discinctus emacem,

Expediet merces teque sedente suas.

Quas illa, inspicias, sapere ut videare rogabit;

Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.

Quid? quasi natali quum poscit munera libo,

Et, quoties opus est, nascitur ipsa sibi?

Multa rogant utenda dari; data reddere nolunt.

......

......

Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes,

Cum totidem linguis, sint satis ora decem.

—Ovid. _Art. Am._ I, 420.

"Aut _aurum_ periit (inauris), aut conscissa pallula est, Aut empta

ancilla, etc."

—Plaut. _Trucul._ I, I, 32 sq.

Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

Saepe periscelidem raptam sibi flentis; uti mox

Nulla fides damnis, verisque doloribus adsit.

—Hor. _Ep._ I, XVII, 55 sqq.

AURUM IN GENIS: Inaures aureae.

"_Aurum in genis_ et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam

profecto confitebatur."

—Apul. _Met._ I.

AUSPICIUM: Nullae nuptiae, praesertim legitimae, sine _auspicio_.

"...nedum consulem designatum, cum uxore principis, praedicta die,

adhibitis, qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum caussa,

convenisse; atque illam audisse _auspicum_ verba, subiisse,

sacrificasse apud deos."

—Tacit. _Annal._ XI, XXVII.

...Tyriusque palam genialis in hortis

Sternitur, et ritu decies centena dabuntur

Antiquo: veniet cum signatoribus _auspex_.

—Juv. _Sat._ X, 334 sqq.

AUTOMATA (αὐτόματα): Motus puellae crissantis, annominatione

machinarum, quae sponte moveri videntur.

"Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater

sororis suae _automata_ per clostellum miratur, accessi, tentaturus

an pateretur injuriam."

—Petron. _Sat._

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 42 / 190 题