ARCUM TENDERE: Arrigere.
"Ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam
excepi, _arcum meum_ et ipse vigore _tetendi._"
—Apul. _Met._ II.
Astra igitur mea mens _arcum_ dum _tendit_ in illa,
Ex imo ad summam viva sagitta volat.
—Petron. _Epigr._ III, _ubi de mentula_.
ARDERE, ARDESCERE: Peculiariter de venere.
Nec simili venere _ardescunt_, nec moribus unis
Conveniunt, nec sunt eadem jucunda per artus.
—Lucret. V, 897.
Donec non aliam magis
_Arsisti_, neque erat Lydia post Chloen.
—Horat. _Od._ III, IX, 5 sq.
Formosum pastor Corydon _ardebat_ Alexim.
—Virg. _Eclog._ II, 1.
ARETALOGUS: Mere graecum, ἀρεταλογὸς: e familia scurrarum
et acroamatum. Genus philosophorum fere cynicorum, qui convivia
beatorum frequentabant, saturosque Romanos, disputationibus de virtute
et visio oblectabant.
"Nam et ad communionem sermonis tacentes provocabat, et aut
acroamata, aut etiam triviales e circo ludios interponebat, ac
frequentissime _aretalogos_."
—Suet. _Aug._ 74.
...bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat et mendax _aretalogus_.
—Juv. XV, 16 sq.
ARGUMENTA VIRI: Liberi; eo sensu quod pueri patrum virilitatem
testantur.
Nullum ergo meritum est, ingrate aut perfide, nullum,
Quod tibi filiolus, vel filia nascitur ex me?
Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
_Argumenta viri_.
—Juv. IX, 82 sqq.
ARGUTATIO LECTI: Clangor lecti, concubantium succussibus leviter
crepantis, et quasi ingemiscentis. Nam proprio sensu _argutatio_ est
tenuis sonus. Sic Virgilius _argutam ilicem_ dicit, et _argutum nemus_.
Sertisque atque syrio fragrans olivo
Pulvinusque, peraeque et hic et illic,
Attritus, tremulique quassa _lecti_
_Argutatio_; inambulatioque.
—Catull. IV, 8 sqq.
ARIMPHAEI: Populi Scythiae, prope Riphaeos montes, insignes moribus
pudicis et placidissimis. Detonsos capillos gestabant et mares et
foeminae; unde:
"_Arimphaeus capillus_ juxta foeminis virisque in probo existimatur."
—Plin. VI, 13.
ARISTIDES: Poeta milesius, qui scripsit de luxuria deliciisque patriae
suae. Unde _Libri milesii_, quorum _Plutarch. in Crass._ et _Lucian. in
Amm. Politian. Miscellan._ 16. Vid. MILESIUS SERMO.
Junxit _Aristides_ milesia crimina secum.
—Ovid. _Trist._ II, 413.
ARISTIPPUS: Cyrenaeus, Socratis auditor, qui primus quaestu
philosophatus est. Idem est quem Diogenes _canem regium_ appellabat,
quod Dionysio adularetur ventris gratia. Dicebat enim lautiorem victum
nulli impedimento esse ad bene vivendum. Voluptate sapientiam
metiebatur, opposite Stoicis. Quod lepide redarguit Horatius.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis vero custos, rigidusque satelles:
Nunc in _Aristippi_ furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
—Hor. _Ep._ I, I 16 sqq.
Inde _Cyrenaici_ dicebantur azoti et voluptuosi.
ARMA (-ORUM): Pro hasta virili.
Et, quamvis duplici correptum ardore juberent,
Hac Amor, hac Liber, durus uterque deus,
Subjecto leviter positam tentare lacerto,
Osculaque admota sumere, et _arma_ manu;
Nec tamen ausus eram dominae turbare quietem...
—Propert. I, III, 13 sqq.
"Paratus miles, _arma_ non habui."
—Petron. _Sat._
Frequentissime enim Romani militiae vocabula ad venerem transferebant.
ARMATA VENUS: A Lacedaemoniis culta. Quam memorant Lactantius,
Pausanias et Quintil. Obsessi a Lacedaemoniis Messenii, deceptis
obsessoribus, furtim egressi sunt ad diripiendam Lacedaemonem; sed a
Spartanis mulieribus fusi fugatique turbate recesserunt.
Interea, cognitis Messeniorum insidiis, hostem insequentes
Lacedaemonii, armatas mulieres obvias invenerunt, quae, quum Messenios
esse putarent, ad pugnam corpora sua nudarunt. At illi, uxoribus
recognitis, venereum praelium commissere. Cujus ad memoriam congressus,
_Veneri armatae_ aedem et simulacrum posuerunt.
_Armatam Venerem_ vidit Lacedaemone Pallas:
Nunc certemus, ait, judice vel Paride.
Cui Venus: _Armatam_ tu me temeraria temnis,
Quae, quo te vici, tempore, nuda fui?
—Auson. _Epigr._ XLI, 1 sqq.
ARMATA VIRGO: Sacerdotissa, victimas sacrificans.
"Tunc togae laciniam rejiciebat _armo_, id est humero."
—Fest.
Quod annotandum pictoribus et statuariis.
ARMILLAE: Sequiori sexui antiquitus in usu tantum; sed, et mox
gliscente luxuria, ad virorum ornamenta traductae sunt. Vid. _Plin._
XXXIII, 3, et _Suet. in Calig._
"Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum,
_armilla_ aurea cultum, et eboreo circulo lamina splendente connexum."
—Petron. _Sat._
ARRHAE SPONSALIUM: Plerumque monilibus consistebant. Vide _Cod.
Justin._ sub hoc titulo, et verbum SPONSALIA.
ARRIGERE: Adstare pene.
_Arrigis_ ad vetulas, fastidis, Basse, puellas;
Nec formosa tibi, sed moritura placet.
Hic, rogo, non furor est? non est haec mentula demens?
Quum possis Hecubam, non potes Andromachen.
—Mart. III, LXXVI, 1 sqq.
Et inquietus inguina _arrigat_ tumor.
—_Priap. Carm._ LXXXIV, 42.
Virgo virgulam amat, rigens, rigentem;
Mentem explere suam nequit puella;
_Arrecta_ est juveni flagrans cupido.
—Petron. _ex Vigiliocentonibus_, 29.
ARVUM: Mulierum pudenda.
Atque in eo est Venus, ut _muliebria_ conserat _arva_.
—Lucret. IV, 1101.
"Iisdem etiam pudicitiam ejus aggressus est...conciliante gratiam
ancilla, ac subinde dicente:
...Placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis _arvis?_"
—Petron. _Sat._
Inter gannitus, et subantis voculas,
Carpant papillas, atque amplexus intiment,
Arentque sulcos molli in _arvo venerio_.
—L. Apul. _Ἀνεχόμ._ 14, sqq.