ADULTUS, ADULTA: Qui, aut quae plene adolevit. A verbo _adolesco_.
Cognomen Jovis et Junonis: praecipue enim in connubiis, ethnici quinque
deos invocabant, Venerem, Suadelam, Dianam, Jovem _adultum_ et Junonem
_adultam_. (_Plut. in Problem._)
ADVENTITIUS: Spurius fortuito coitu genitus, aut stupro transitorio.
(_Varr. Ling. lat._ 9.) Gloriabatur Hector se _adventitium_ esse, sed
mero Trojano.
ADVENTORES: Hospites in cauponis stabulis, graneis, fornicibus.
"Ad fores auscultato, atque serva has aedes, Ne quis _adventor_
gravior abeat quam adveniat."
—Plaut. _Trucul._ I, II, 1 sq.
ADVENTORES MERETRICUM: Quasi hospites, qui eas adeunt ex consuetudine,
et rei causa. Gallice _des pratiques_.
"Si aequum facias, _adventores_ meos non incuses."
—Plaut. _Trucul._ II, VII, 55.
"Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basia
jactari, vel meretricum poscinummia, vel _adventorum_ negotinummia."
—Apul. _Met._ 10.
AEDES CARMENTAE: Templum Romae a matronis aedificatum in proclivio
montis Capitolini, et eodem loco ubi fuerat habitaculum _Carmentae_,
matris Evandri.
Petentibus maritis, prohibuerat senatus quoddam genus vehiculi ad usum
matronarum. Statim ut illae legem noverunt, inaudita conspiratione,
statuerunt neque uterum gerere, neque parere, ideoque viros suos
recusare, donec sententia mutaretur. Quo facto, paulo post mariti ipsi
senatusconsulti abrogationem rogarunt. Tunc placatae matronae templum
_Carmentae_ voverunt et aedificaverunt. (_Thesaur. Antiq. Rom. Gr.
Morestell. de Feriis Romanorum, Dial._ 5; _Faun. de Antiq. urb._)
Vid. CARMENTALIA.
AEDILIS: Plebis _aedilis_ officium erat tabernis, ganeis et lupanaribus
advigilare.
"Virtutem in templo invenies, in foro, in curia, pro muris;
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem, circa balnea ac
sudatoria, _ac loca aedilem metuentia_."
—Senec. _de Vita beata_, cap. 8.
Et etiam scortis et meretricibus: tabula enim apud _aedilem_ erat, qua
inscribebantur quae quaestum corporis profiteri cupiebant. Extra
numerum vagantes, pecunia mulctabantur, et etiam exsilio. (_Justin._ X,
31.)
Jus dicebat _aedilis_ de pretio concubitus, tanquam mercis annonariae.
(_Laur. Polymat._ I, 5.)
AEDITUUS: Poeta eroticus, quem memorat Apuleius in Apologia, cum Porcio
et Catulo, non _Catullo_.
AEGYPTII: Insignes erant puellae _Aegyptiae_ protervis salibus, necnon
suavi cantu, mollissimaque saltatione.
Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines;
Balsama qui semper, cinnama semper olet;
Cantica qui _Nili_, qui Gaditana susurrat.
—Mart. III, LXIII, 3 sqq.
"Et adduxit secum et fidicinas et tibicines ... et omnia mancipiorum
genera, quorum Syria et _Alexandria_ pascitur voluptate."
—Capitol. _in Verr._
"Gaudemus si quid licentius dixerint. Verba ne _Alexandrinis_ quidem
permissa _deliciis_, risu et osculo excipimus."
—_Quintil. Instit. Or._ I, 2; _Senec. Consolat. ad Albinum_, cap.
ult., _et Herodianus de Alexandrinis_, lib. IV.
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
Delicias, doctumve sui convicia _Nili_
Infantem, linguaque simul salibusque protervum
Dilexi.
— Stat. _Sylv._ lib. V, _Carm. ultim._ 66 sqq.
Pueri _Aegyptii_ in deliciis.
"Ut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balneas veniat."
—Auctor ad Herenn. Vid. _Athenaeus_ et _Petron. Sat._
Si quis forte mihi posset praestare locanti,
Audi quem puerum, Flacce, locare velim.
_Niliacis_ primum puer is nascatur in _oris_:
Nequitias tellus scit dare nulla magis.
—Mart. IV, XLII, 1 sqq.
Hic _nequitia_ pro blanditiis lascivioribus.
AEQUA VENUS: Pro mutuo amore et ardore pari.
Candida perpetuo reside Concordia lecto;
Tamque pari semper sit _Venus aequa_ jugo.
Diligat illa senem quondam; sed et ipsa marito,
Tunc quoque quum fuerit, non videatur anus.
—Mart. IV, XIII, 7 sqq.
AEQUOR VENTRIS: Nitor ventris immaculati et sine rugis.
"Ne _aequor_ illud _ventris_ irrugetur, ac de gravitate oneris et
labore partus fatiscat."
—Aul. Gell. I, 2.
_Aequor_ enim ab _aequo_ et plano. (_Cic. Academic._ 2, _Non. Marc._)
Ad cutem _aequandam_ nonnulla medicamina apud antiquos. Hic notabimus,
_Urinam._
"_Urina_ pueri impuberis, quae ventri illata mulierum, ne rugosus
fiat praestare dicitur."
—Plin. I, XXII, 21 et 50.
_Lomentum_, id est farina fabae.
_Lomento_ rugas uteri quod condere tentas,
Polla, tibi ventrem non mihi labra linis.
Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
Quod tegitur, majus creditur esse malum.
—Mart. III, XLII, 1 sqq.
_Salem mixtum cum nigellae succo._ (_Plin._ XXXI, 7.)
AETAS: Appellatio communis omnibus vitae partibus. A Varrone dividitur
aetas in _infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventam, senectam_.
"Gradus senectutis sunt aetas _ingravescens, provecta, decrepita_."
—Cic. _de Amicitia_, 10; Idem, _Tuscul._ I, 39.
AETAS AMBIGUA: Puerorum qui modo adulti, nondum tamen sunt perfect
viri. Sic Gellius de Euripde poeta:
"Ac prius tamen in certamen (Olympicum) per _ambiguam aetatem_
receptus non est. Post, Eleusi et Theseo certante, pugnavit et
coronatus est."
—Aul. Gell. _Noct. Attic._ 15-20.
AETAS BONA: Adolescentia.
"_Bonam aetatem_ quoque dicimus adolescentiam, vel juventutem: nam
prudentissime noster Maro diei partes primas, quasi ejus _aetatem_
puberem _meliorem_ dixit, nono libro."
—Non. Marc.
"Quod si istis ipsis voluptatibus _bona aetas_ fruitur lubentius,
primum parvulis fruitur rebus, etc."
—Cic. _de Senectute_.
AETAS MALA: Senectus.
"Miserum puto, si etiam istud ad _malam aetatem_ accessit mali."
—Turpil. _apud Non. Marc._
"Atque ut te dignam mala _malam aetatem_ exigat."
—Plaut. _Aulul._ I, I, 4.
Si possent homines delinimentis capi,
Omnes haberent nunc amatores anus.
Aetas, et corpus tenerum, et morigeratio,
Haec sunt venena formosarum mulierum;
_Mala aetas_ nulla delinimenta capit.
—Afranius _in Vopisco, apud Non. Marc._
AETAS ROBUSTA: Sic dicta a jurisconsultis, quae XXV annorum est.
"Lex Julia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare
prohibet, ut minorem annis XXV; nec enim visus est idoneus accusator
qui nondum _robustae aetatis_ est."
—Ulpian. I. 15, _de Adulteriis_.
Horatius vero _robustum puerum_ dicit, qui adolescentiae proximus sit,
et militiae rudimentis aptus.
Angustam, amici, pauperiem pati
_Robustus_ acri militia _puer_
Condiscat, ut Parthos feroces
Vexet eques metuendus hasta.
—Hor. _Od._ III, II, 1 sqq.
Et etiam Cicero:
"Deinde jam _robustus_ provinciae se ac rei militari dedit, atque
ibi, piratarum contumelias perpessus, etc."
—_Orat. de Aruspicum responsis._
Certe tamen _aetas robusta_ pro jam pubere, et plene adolescentia
vigente.
AETATULA: Pro aetate tenuiore.
"Monuit ut aut parcius, aut cautius _aetatulae_ indulgeret."
—Suet. _Claud._ 16.
AETATULA: Vita ipsa.
"Vos quae immunditiis, mollitiis deliciisque _aetatulam_ agitis."
—Plaut. _Pseud._ I, II, 40.
AFFLUERE: Saepe de voluptatibus.
"Nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita
dicam, et ad eos cum suavitate _afflueret_ et illaberetur, etc."
—Cic. _de Fin._ I, 39.
AGAGULUS, AGAGULA: Leno conciliator. (Vid. _Petron. Sat._ et _Heinsii
annotationes_.)
AGATHIAS: Cognomento _Scholasticus_, Smyrnaeus patria. Post Procopium,
Justiniani ducumque ejus Belisarii et Narsetis res gestas scripsit;
composuitque quae vocantur _Daphnica_, opus elegantissimum; diversaque
epigrammata graeca in volumen coegit. (V. _Suidas._)
AGATHO: Tibicen cantilenarum suavitate majorem in modum celeberrimus.
Nec mores ejus musicae suae dissimiles; laboravit enim infami mollitie.
Inde proverbium _Agathonicus cantus_, id est dissolutus. (Vide
_Suidas._) Primus ille _Agatho_ chori tragici cantum instituit, teste
Aristotele in Poetica.
AGER: Pro locis foemineis, et etiam podice, sensu vero obscenissimo.
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus;
Filia ficosa est, et gener, atque nepos.
Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi,
Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
Quum sint ficosi pariter juvenesque senesque,
Res mira est, ficos non habet unus _ager!_
—Mart. VII, LXXI, 1 sqq.
Hic ludit Martialis ambiguitate verborum; nam ficus et fructum et
morbum significat. (Vid. FODERE.)
AGGLUTINARE: Verbum suavissimum de complexu venereo.
"Nam hercle, jam ad me _agglutinandam_ totam decretum est dare."
—Plaut. _Cistell._ III, 17.
AGNATA MEMBRA: Quae praeter naturam et integritatem animalis nata;
exempli causa, homini sextus digitus, tertium femur. (Vid. _Plin._ XI,
LII, 113.)
AGON (ἄγων): Frequentissime hoc nomine appellabantur certamina
ludicra, quae apud Graecos _Olympia_, apud Romanos _Neroniana_, etc.
_Agonibus_ permiscebantur voluptaria, et etiam obscenissima. (V.
_Tertull. advers. gnost._ 6; _Sueton. in Dom._ 4, _et in Neron._ 22.)
AGONODICE: Puella Atheniensis, obstetricum princeps.
Ab antiquo, foeminae puerperio cubantes, medicis tantum, id est viris
adjuvabantur, reluctante pudore. Sed ecce _Agonodice_, Junonis hoc
officium sexui suo reddere volens, abscissa coma, se, habitu virili,
cuidam Hierophilo in disciplinam tradidit; a quo probe edocta,
parturientibus auxiliabatur, plaudente matronarum universitate.
Antiquissimum est proverbium, _nullam esse invidiam super invidiam
medicorum_; iratum ergo totum id genus, se non amplius ad foeminas
admitti, rivalem _Agonodicem_ in judicium pertractavit, tanquam
impudicum et mulierum corruptorem.
At illa tacens, coram Areopagitis, tunica allevata, se foeminam
ostendit: quo facto, legem antiquam emendans populus, artem medicam
mulieribus permisit. (_Hygin._) Vid. MEDICAE.
ALCINOI JUVENTUS: Molles et voluptatibus perditi: ab _Alcinoo_,
Phaeacum rege in Corcyra insula, populoque suo, per quaecumque foeda se
diu noctuque volutantibus. Unde proverbium, _Alcinoi mensa_ pro
luxuriosa.
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopes, nebulones, _Alcinoique_
In cute curanda plus aequo operata _juventus_:
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
—Hor. _Epist._ I, II, 27 sqq.
ALICARIAE: Humillima scorta, ante pistrina _alicariorum_ solita vagari.
(_Fest._)
"Prosedas, pistorum amicas, reliquias _alicarias_."
—Plaut. _Poenul._ I, II, 54.
Per plateas et quadrivia, tabernas instruebant _alicariorum_ mancipes,
mercisque occasione, de semetipsis quaestum agebant. (Vid. _Laurent. de
Adult. et meretric._; _Almelorol. Antiq. sacra. prof._ p. 36.)
ALIGER: Cognomen Cupidinis.
Ergo his _aligerum_ dictis affatur Amorem.
—Virgil. _Aeneid._ I, 667.
Sic πτέρως a Platone in _Phaedro_; et _pennatus_ a Cicerone _de
Natura Deorum_.
ALIPTES: Ab ἀλείφω. Unctor qui in gymnasio palaestritas ungebat.
...quemvis hominem secum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, _aliptes_,
Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit.
—Juv. III, 75 sqq.
Et etiam in balneis, ubi _alipti_ foeminae etiam pudenda detergenda
tradebant.
Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu,
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
Callidus et cristae digitos impressit _aliptes_,
Ac summum dominae femur exclamare coegit.
—Juv. VI, 419 sqq.
"Dolosus enim, ait Rigatius, versutusque unctor sciebat dominam suam
hujusmodi titillatione et contrectatione gaudere, cujus moechus
forsan erat."
—_Variorum annotationes in Juven. loco citato_.
Vid. CRISTA, SUMMUM FEMUR.
ALLEX VIRI: Cinaedus, paedico, virum sibi subandum quaerens. Ab
_allicere_.
"Tunc hic amor audes esse, _allex viri_?"
—Plaut. _Poenul._ V, V, 31.
ALLUDERE, ALLUDIARE: Veneri praeludere.
"Quando adbibero, _alludiabo_; tum sum ridiculissimus."
—Plaut. _Stich._ II, II, 58.
ALTER SEXUS: Foeminae.
...major tamen illa voluptas
_Alterius sexus_; magis ille extenditur, et mox
Auribus atque oculis concepta urina movetur.
—Juv. XI, 166 sqq.
ALTICINCTI: Lascivientes, parati ad opus venereum.
"Et _praecincti_ certe _altius_ eramus: imo ego sic jam paria
composueram ut, si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem,
Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine."
—Petron. _Sat._
"Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapila, cinguloque
succinctus, modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis
olidissimis inquinavit; donec Quartilla, ballenatiam tenens virgam,
_alteque succincta_, jussit infelicibus dari missionem."
—Petron. _Sat._
ALTIORA TANGERE: Irrumare.
Quod si tam gravis et molesta poena
Non profecerit, _altiora tangam_.
—_Priap. Carm._ XXVII, 4 sq.
ALUTA: Pellis flexilis, mollis: metaphorice vero, pro pene languido.
Ulcus habet, Priami quod tendere possit _alutam_,
Quodque senem Peliam non sinat esse senem.
—Mart. XI, LXI, 3 sq.
ALVEUS: Species labri quo pueri lavabantur, saepe testudineus.
"Nam quum Caesariana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus
ejus in testudineis _alveis_ lavarentur, etc."
—Capitol. _in Claud._
Prisce viri ipse, necnon matronae eodem puerili _alveo_ lavabant. (Vid.
_Salm. in Capitolin. loco citato._)
ALVUS: Venter foeminae, ab _alere_; uterus.
"Ut quam frigidissimus _alvus_."
—Accius _apud Non. Marc._
...infans genitricis ab _alvo_
Eripitur ...
—Ovid. _Met._ III, 310 sq.
AMARE: Absolute pro amore captum esse; et etiam sensu venereo
dicebatur. Sic Quintil. in Orat. _Amare in matrimonium_, id est ad
legitimum connubium. Inter _amare_ et _diligere_ eleganter differentiam
ponit Catullus.
_Dilexi_ tum te, non tantum ut vulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit, et generos.
Nunc te cognovi, quare, etsi impensius uror,
Multo ita nae mî tu vilior et levior.
Quî potis est, inquis? Quod amantem injuria talis
Cogit _amare_ magis, sed bene velle minus.
—Catull. LXVII, 3 sqq.
Inde:
AMARE PASSIM: Id est promiscue, sine jure, sine invidia ulloque
discrimine; more priscorum aetatis Saturniae.
...ne sint modo rure puellae:
Glans alat, et prisco more bibantur aquae.
Glas aluit veteres, et _passim_ semper _amarunt_.
Quid nocuit, sulcos non habuisse satos?
Tum quibus adspirat amor, praebebat aperte
Mitis in umbrosa gaudia valle Venus.
Nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
Janua; etc.
—Tibull. II, III, 71 sqq.
AMABILITAS: Amor venereus.
"Si _amabilitas_ tibi nostra placet."
—Plaut. _Stich._ V, IV, 58.
Sic, apud eumdem:
"..._amabilitati_ animum adjiceret."
—_Poenul._ V, IV, 1.
AMABO: Interjectio blandientis et amantis, frequentissima apud _Plaut.,
Terent._, etc.
AMASII: Qui vaga libidine foeminas insectantur. Mulierum vagi proci.
"Audite ac discite nostros quoque antiquiores poetas _amasios_ et
venereos fuisse."
—Aul.-Gell. XIX, 9.
"Nunc ego istos mundulos, urbanos _amasios_ Hoc ictu exponam, atque
omnes ejiciam foras."
—Plaut. _Trucul._ III, I, 13 sq.
"Miserrimum hodie ego hunc habeo _amasium_."
—Plaut. _Cas._ III, III, 27.
Ab _amasso_ aut _amasco_, id est amare incipio. (Vid. _Diomed. de
Qualitate verborum,_ et _Munkerum ad Anton. Metamorphos._ 34.)
AMASIAE, AMASIUNCULAE: Puellae Veneri deditae; virorum venatrices.
"Suadeo bonum tuum concoquas milva, et me non facies rigentem,
_amasiuncula_; aliquando experieris cerebrum meum."
—Petron. _Sat._
AMASIO: Idem ac _amasius_.
"Festivus hic _amasio_, mulierem ... gestiebat inscendere."
—Apul. _Met._ VII, _ubi de asino_.
AMASIUNCULI: Contumeliose, amatores nulli ponderis. Gallice _des
galantinis_.
"Videbis populi rixam inter zelotypos et _amasiunculos_."
—Petron. _Sat._
Et Prudent. _peri Stephan. Hymn. X_, 182.
AMATIO: De quacumque venere.
"Tua cum hac amica, cumque _amationibus_."
—Plaut. _Merc._ IV, IV, 54.
"Nimis pene inepta atque odiosa ejus _amatio_ est."
—Plaut. _Rud. apud Non._
AMATOR: Hanc dissimilitudinem constituere Latini inter amantem et
_amatorem_, quod _amator_ fingere possit, dum amans vere amat. (V.
_Donat. in Andr. Terentii_.)
_Amator_ saepissime foedo sensu. (Vid. _Plaut., Horat., Terent._, etc.)
"Adeo nullum sine _amatore_ vitium est."
—Senec. _Controv._ I, 5.
AMATOR STERILIS: Qui nil dat pro venere, avarus, aut aere carens.
"Nam quando _sterilis_ est _amator_ a datis, improbus est. Si negat
se habere quod det, soli pernoctandum est. Nec satis accipimus, satis
quum quod det, non habet. Semper datores novos oportet quaerere."
—Plaut. _Trucul._ II, I, 30 sqq.
AMATORUM SACRAMENTA: Tunc temporis, ut aevo nostro, omnino cassa,
lubidrioque habitissima; unde et quasi speciali nomine _perjuria_
dicebantur.
Nec vos aut capiant pendentia brachia collo,
Aut fallat blanda sordida lingua fide.
Et si perque suos fallax juravit ocellos,
Junonemque suam, perque suam Venerem;
Nulla fides inerit: perjuria ridet amantum
Juppiter, et ventos irrita ferre jubet.
—Tibull. III, VII, 13 sqq.
Nec jurare time: Veneris perjuria venti
Irrita per terras et freta summa ferunt.
Gratia magna Jovi: vetuit pater ipse valere,
Jurasset cupide quidquid ineptus amor.
—Tibull. I, IV, 21 sqq.
Tum jam nulla viro juranti foemina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles;
Qui, dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt:
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil perjuria curant.
—Catull. LIX, 149. sqq.
Juravi quoties rediturum ad limina nunquam,
Quum bene juravi, pes tamen ipse redit.
—Tibull. II, VI, 13 sq.
Esse deos credamne? fidem jurata fefellit;
Et facies illi, quae fuit ante, manet.
—Ovid. _Amor._ III, III, 1 sq.
Credebat tamen veterum superstitio, illos aut illas qui deos pejerando
laedere ausi essent, aliqua corporis parte mutilari aut debilitari.
Unde Horatius:
Ulla si juris tibi pejerati
Poena, Barine, nocuisset unquam;
Dente si nigro fieres, vel uno
Turpior ungui:
Crederem: sed tu simul obligasti
Perfidum votis caput, etc.
—Hor. _Od._ II, VIII, 1 sqq.
AMATORCULI: Pene adulti; nec venere, nec pecunia fructuosi.
"Nam quum sedulo munditer nos habemus, Vix aegreque _amatorculos_
invenimus."
—Plaut. _Poenul._ I, II, 26 sq.
AMATRIX: Saepissime in malam partem: quae virum appetit, quae venerem
ardet et quaerit. Meretrix, scortum.
"Sed adire certum est hanc ad _amatricem_ africam."
—Plaut. _Poenul._ V, V, 25.
Carmina fingentem Sappho laudabit _amatrix_:
Castior haec, et non doctior illa fuit.
—Mart. _de Theophila_, VII, LXIX, 9 sq.
AMATRICES AQUAE: Quae ad venerem excitant.
Exutusve puer pennis labentibus? aut qui
Odit _amatrices_ Hermaphroditus _aquae_.
—Mart. X, IV, 5 sq.
Vide eumdem VII, XV.
AMATUS: Pro catamito.
"Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum et _amatum_ habuit."
—Gell. XVI, 19.
AMATHA: Nomen commune novitiarum vestalium, a quadam hujus cognominis,
quae prima ad Vestae mysteria capta fuit. (Vid. _Carol. Steph. Dict.
hist._)
AMATHUS: Insula maris Aegaei, Veneri sacra. (_Plin._ V, V, 12) Unde:
AMATHUNTIA: Pro ipsa Venere.
Nam mihi quam dederit duplex _Amathuntia_ curam
Scitis, et in quo me corruerit genere.
—Catull. LXIX, 50 sq.
Hic Catullus duplicem dicit _Amathuntiam_, ex ritu veterum, qui duas
statuebant Veneres, alteram ad honestos amores, alteram vero ad
libidinem. (Vid. _Apul. in Apolog._ et verbum VENUS, quae etiam
_Amathusia_ dicta est eodem etymo.)
AMAZONES: Notissimae Scythiae mulieres; bellicosae et ipsae militantes,
sed non sine viris degentes, ut nonnulli fabulantur: mares enim non
trucidabant, sed tantum mutilabant aut cruribus aut brachiis; ut, si ad
militiam invalidi, eo magis ad venerem apti essent, maxime propter
otium.
Quum vero ad congressum _Amazonas_ illas hortarentur Scythae,
respondens regina Antianira: _Optime, ait, optime claudus init._ (Vid.
_Claud. Interpr._)
Inde proverbium de claudicantium salacitate.
AMBIGENAE: De pecoribus.
Haec sunt _ambigenae_, quae nuptu dispare constant.
Burdonem sonipes generat commixtus asellae;
Mulus ab Arcadicis et equina matre creatus;
Tityrus ex ovibus oritur hircoque parente;
Musinonem capra ex vervegno semine gignit;
Apris atque sue setosus nascitur Ibris;
At lupus et catula formant coeundo lyciscam.
—Petron. _Pseudepigr._ V, 1 sqq.
AMBITUS: In venere corporum amplexus tenacissimus.
"Jam pluribus osculis collisa labra crepitabant, jam implicitae manus
omne genus amoris invenerant. Jam alligata mutuo _ambitu_ corpora,
animarumque mixturam fecerunt."
—Petron. _Sat._
Inde:
AMBITIOSUS: Eodem sensu.
Omnes in Damalim putres
Deponent oculos; nec Damalis novo
Divelletur adultero,
Lascivis hederis _ambitiosior_.
—Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.
AMBRONES: Turpes, luxuriosi. (_Fest. Isidor. Gloss._) Ab _Ambronibus_,
Galliae gentibus, qui, subita inundatione quum sedes suas amisissent,
rapto vivere coeperunt errantes, brutarumque more sine lege inter se
venerem commiscentes. Inde _ambrones_ dicebantur vitae turpis et
luxuriosae viri.
AMBROSIUS: Epitheton rerum quacumque suavitate praeexcellentium,
metaphora apud Latinos usitatissima. Sic: _ambrosiae_ dapes (_Mart.
passim_); _ambrosiae_ comae (_Virg. Aeneid._ I, 43); color _ambrosius_
(_Apul. Met._ X); _ambrosii_ pedes (_Id. ibid._ XI); _ambrosium_ corpus
(_Id. ibid._ VIII).
"_Ambrosioque_ sinu puerum complexa ferocem."
—Claud. _de Nupt. Honor._ 110.
Sic Galli nunc dicunt, _un pied divin, une taille divine._ Ab
_ambrosia_, deorum cibo.
_Ambrosium_ gemino potabit ab ubere rorem,
Et vere roseo fiet odore rosa.
—Petron. _Frag._ IV, 3 sq.
AMBUBAIAE: Vocabulum e Syria Romam prolatum. Foeminae tibicinae e grege
mimarum et balatronum; et vero plerumque Syriae, bonaeque deae mysteria
agentes.
_Ambubaiarum_ collegia, pharmacopolae,
Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
—Hor. _Sat._ I, II, 1 sqq.
Raro palam meretricium agebant, propter metum aedilis, cujus albo
inscriptae non erant. (Vid. AEDILIS.) Sed inter doctas rerum
impudicarum peritissimae ipsae, asotorum comessationibus vocabantur cum
scortis et tibicinis.
"Coenitabatque nonnunquam...naumachia praeclusa, vel martio campo,
vel circo maximo, inter scortorum totius urbis _ambubaiarum_
ministeria."
—Suet. _in Neron._ 27.
AMBULARE IN MASCULOS: De paediconibus.
"_Ambulat in masculos_, adeo nullum sine amatore vitium est."
—Senec. _Controv._ I, 5.
AMBULATRIX: Mulier tecto suo instabilis, quotidieque vagans, loquelae,
et saepe quidem comessationum, et etiam libidinis causa; genus mulierum
rei domesticae pernicies.
"Ad coenam ne quod eat, neve _ambulatrix_ fiat."
—Cat. _de Re rustic._ c. 143, _de uxore villici_.
AMICA: Verbum venereum; pudice tamen accipiebatur quum de foemina ad
foeminam; sic et salsa catachresi tribadarum _amicae_ dictabantur, quae
sub illis patientes; quod, hac lesbiaca libidine, tribas agens virum
simulat.
Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
Recte, quam futuis, vocas _amicam_.
—Mart. VII, LXX, 1 sq.
_Amica_ ergo, quae amata extra conjugium.
"Sive uxor, sive _amica_ est, gravida est e Pamphilio."
—Terent. _Andr._ I, III, 10.
Ut nox longa quibus mentitur _amica_, diesque
Longa videtur opus debentibus, etc.
—Hor. _Ep._ I, I, 20 sq.
Habere _amicam_ nolo, Flacce, subtilem,
Cujus lacertos annuli mei cingant,
Quae clune nudo radat et genu pungat,
Cui serra lumbis, cuspis eminet culo:
Sed idem _amicam_ nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.
—Mart. XI, CI, 1 sqq.
Militis in galea nidum fecere columbae.
Adparet Marti quam sit _amica_ Venus.
—Petron. _Frag._
AMICA MANUS: Manus agens in solitaria venere.
Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva
Uteris, et veneri servit _amica manus_.
......
Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.
—Mart. IX, XLI, 1 sqq.
Turpe quidem factu; sed ne tentigine rumpar,
Falce manu posita, fiet _amica manus_.
—_Priap. Carm._ XXXIII, 5 sq.
AMICARIUS: Qui amicam habet. (_Diomed. Grammat._) Et etiam qui amicas
amatoribus conciliat. (_Petron. Sat._)