Inde _adolescens_, et

ADOLESCENTIARI: Luxuriari.

"Tum quidem ut faciat censeo, quoniam tu quoque adhuc

_adolescentiaris_."

—Varr. _apud Non. Marc._

ADOLESCENTURIRE: Inconsultus agere, more juvenum; juveniliter vivere.

(_Quint. Varr._ etc.)

"Incipio _adolescenturire_, et nescio quid nugarum agere."

—Fabreius _apud Nonn. Marc._

ADONIS: Filius Cynarae, regis Cypriorum; matre vero Myrrha, propria

Cynarae filia. _Adonidem_ Venus in deliciis habuit. Hic, primo aetatis

flore, dum in Idalio nemore venatur, apri dente sub inguine percussus

moritur, et a Venere ipsa in florem Adonium, qui est sanguineo colore,

transformatus est.

Dicunt alii in flumen cecidisse _Adonidem_, dum venustatem suam

contemplaretur.

Inde:

ADONIA: Festa Veneris Adonidem plangentis, apud Graecos celeberrima.

(_Ammian. hist._ l. 22.) Vid. Hieronymus in Ezechielem his verbis:

"Ecce ibi mulieres sedebant plangentes _Adonidem_."

Celebrabantur _Adonia_ mense Julio, quo Adonis in fluvium cecidisse

dicebatur.

ADORARE: Deos _adorandi_ ritum explicat Apuleius his verbis:

"Inaccessae formositatis admiratione stupidi, et admoventes oribus

suis dexteram, primori digito in erectum pollicem residente, ut ipsam

prorsus deam Venerem, religiosis _adorationibus_ venerabantur."

—Apul. _in Apologia_.

Hac forma translative utebantur adulatores proceribus obvii; necnon

amasii erga amicas; nunc adhuc basia digitis impressa ad amasiam

jaciuntur.

ADORARE: Sensu venereo, vehementer amare.

"Imo, inquam ego, per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem

peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te

_adorari_ permiseris."

—Petron. _Sat._

ADSECTARI MULIEREM: Verbum juris.

"Aliud est appellare (matronam scilicet aut virginem), aliud

_adsectari_. Appellare est, blanda oratione alterius pudicitiam

attentare; _adsectatur_ qui tacitus frequenter sequitur. Adsidua enim

_adsectatio_ quasi praebet nonnullam infamiam."

—Ulpian l. 15, _de Injuriis et famosis libellis_.

Idem sonat ac _sectari_; sed hic AD auget.

...quare, ne poeniteat te,

Desine matronas _sectarier_: unde laboris

Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.

—Hor. _Sat._ I, II, 77 sqq.

ADSESTRIX: Ancilla quae puerperae assidebat, subsidio obstetrici.

Matulam portabat, fasciolas plicabat, calefaciebat lintea. (_Cujac. ad

leg._ CCXXXVI, _de Verborum significat._; _Hieron. epist._ XI, 9;

_Pignor. de Serv._ etc.)

"Dimittit _adsestricem_, me adesse vocat."

—Afranius, _apud Non. Marc._

ADSUCTA LABRA: Humida voluptate aut cupidine.

Quae complexa viri corpus cum corpore junxit,

Et tenet _adsuctis_ humectans oscula labris.

—Lucret. IV, 1187 sq.

ab _adsurgere_.

ADULTER, ADULTERA: _Adulter_ et _adultera_ dicuntur, tanquam _ad

alterum_ aut _alteram_ se conferant. (_Fest._)

Quod licet ingratum est; quod non licet acrius urit.

—Ovid. _Amor._ II, XIX, 3.

_Adulterorum_ graves aerumnas et imminentia damna describit Horatius:

Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis

Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem

Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos.

Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud

Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem

Demeteret ferrum.

—Hor. _Sat._ I, II, 41 sqq.

......

Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat,

Janua frangatur, latret canis, undique magno

Pulsa domus strepitu resonet; vel pallida lecto

Desiliat mulier; miseram se conscia clamet;

Cruribus haec metuat, doti deprensa; egomet mî.

Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,

Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.

Deprendi miserum est...

—Hor. _Ibid._ 127 sqq.

In _adulteros_ poenae et vindictae:

...Fiet _adulter_

Publicus, et poenas metuet quascumque mariti

Irati debent: nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem

Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

Concessit.

—Juv. X, 311 sqq.

Lepriatae quos deprehendebant _adulterantes_, per triduum vinctos circa

civitatem ducebant, mox in futurum contemptibiles. Mulieres vero

_adulteras_ diebus undecim in foro exponebant, itidem vinctas et veste

perlucida circumvestitas.

Apud Aegyptios, virgis caedebatur _adulter_ ad mille plagas; conscia

vero mulier naribus demutilabatur.

Quibusdam antiquae Graeciae civitatibus, moechus deprehensus per

civitatem producebatur lana coronatus. (Vid. _Cael. Rhod. Lect. antiq._)

Saepissime plectebantur _adulteri_ detruncatione membrorum, aut

mutilatione praesertim aurium nariumque, ut deformitate corporis simul

crimen et ultio denuntiarentur. Sic laceratus Deiphobus Helenae

_adulter_:

Atque hic Priamidem laniatum corpore toto

Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora,

Ora manusque ambas, populataque tempora raptis

Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares.

—Virg. _Aeneid._ VI, 494 sqq.

Pauperibus in _adulterio_ deprehensis Athenienses, antiquo more, nates

cum cinere calido depilabant, deinde raphanos et mugiles in podicem

immittebant. Ad hoc supplicium alludit Juvenalis:

...Necat hic ferro, secat ille cruentis

Verberibus; quosdam moechos et mugilis intrat.

—Juv. X, 316 sq.

Vid. et _Catull._ XV, 19.

Nec minus acerbi in moechos mariti romani.

"Sempronius Musca C. Gallium, deprehensum in _adulterio, flagellis

cecidit_.—C. Memmius L. Octavum, similiter deprehensum, _nervis

contudit_.—Carbo Attienus a Bibieno, item M. Pontius a P. Cervio

deprehensi, _castrati sunt_. Cn. etiam, Furium Brocchum qui

deprehendit, _familiae stuprandum_ objecit."

—Val. Max. VI, I.

Uxorem armati futuis, puer Hyelle, tribuni,

_Supplicium_ tantum dum _puerile_ times.

Vae tibi, dum ludis, _castrabere_ ...

—Mart. II, LX, 1 sqq.

Quis tibi persuasit _nares abscindere_ moecho?

Non hac peccatum est parte, marite, tibi.

Stulte, quid egisti? Nihil hic tua perdidit uxor,

Quum sit salva sui mentula Deiphobi.

—Mart. III, LXXXV, 1 sqq.

Hic alludit Martialis ad Helenae moechum, de quo Virgilius, Aen. VI,

vid. supra.

In _adulterum_ usus est Aurelianus imperator duarum arborum inflexis

capitibus ad pedes moechi religatis; moxque dimissis, intervulsus

utrinque propendebat. (Vid. _Cael. Rhod._ X, 5.)

Ante legem Juliam, apud Romanos, ut olim apud Graecos, licebat marito

uxorem occidere; qua de re Gellius, l. X, c. 23. Licitum et erat in

_adulterum_ saevire. Lex Julia plus patri in filiam, quam marito in

uxorem permisit. Pater enim quemlibet _adulterum_ occidere poterat una

cum filia; dum maritus, nonnisi viliores, uxorem vero minime.

Soluto matrimonio _adulterii_ causa, marito retentio dotis competebat,

si vere culpa mulieris stuprum accidisset. Hujus poenae exemplum

insigne apud Val. Max. l. VIII, c. 2.

Prisco more, poenam _adulterii_ vitabant matronae, modo aedili

continuandae prostitutionis voluntatem denuntiarent. Tunc statim libro

meretricum inscribebantur.

"Satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii

credebant veteres."

—Tacit. _Annal._ II, LXXXV.

Sed extra modum crescente hujus generis inscriptionum proluvie, novis

scitis cautum fuit ne quaestum illa faceret, cujus avus, aut pater, aut

maritus, eques romanus.

Matronis ob _adulterium_ dimissis stola prohibebatur (Vid. MATRONAE);

et in ignominiae signum toga induebantur (Vid. TOGA), sed albata, ut a

pallulata plebecula secerni possint.

Coccina famosae donas et ianthina moechae.

Vis dare quae meruit munera? mitte _togam_.

—Mart. II, XXXIX, 1 sq.

Thelin viderat in _toga_ spadonem;

Damnatam Numa dixit esse moecham.

—Mart. X, LIII, 1 sq.

Hic notandum frequentissimum hoc scelus quo, bellis civilibus,

saepissime duces, quum alicujus secreta scire vellent, uxores ejus de

_adulterio_ compellabant; quod factitasse Augustum auctores nonnulli

tradunt. (_Loevin. Torrent. in Horat. Carm._ III, VI, 17.)

Ex lege Julia, plectebatur ut famosus et reus lenocinii, maritus qui

_adulteram_ uxorem in matrimonio retinebat: qua de poena intelligendus

est hic Ausonii locus:

Jurisconsulto, cui vivit _adultera_ conjux,

Papia lex placuit, _Julia_ displicuit.

—Auson. _Ep._ LXXXVII, 1 sq.

ADULTERARE FOEMINAM: Corrumpere, vitiare.

"_Adulterare_ matronas."

—Suet. _Aug._ 67.

ADULTERARI: Torum alterius inire.

"Latrocinari, fraudare, _adulterari_, turpe est."

—Cic. _de Off._ I.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 23 / 190 题