Inprimis hominis est propria veri inquisitio, atque investigatio. Itaque
cum sumus necessariis negotiis, curisque vacui, tum avemus aliquid
videre, audire, addiscere, cognitionemque rerum aut occultarum, aut
admirabilium ad beate vivendum necessarium ducimus. Ex guo intelligitur,
quod verum, simplex, sincerumque sit, id esse naturae hominis
aptissimum.
_Cicero._