IV. Synonyma, ut in NIZZOLIO sunt, simpliciter adscripsi.

V. Contraria signo )( notata, ut quæ se ipsis offerrent, non erat, ut

multa vestigatione conquirerem.

VI. Vocum, quas fere pro idem significantibus usurpat vulgus,

elegantiores vero haud paulum notionibus inter se differre observant,

_Differentias_, e LAURENTIO VALLA dedi aliquas, ac revera cœpi potius, et

quid voluissem ostendi.

VII. Suam vocibus singulis syntaxim seu _Usum_ peculiarem, sententiis

formulisque lectissimis e NIZZOLIO, POMÆIO, aliisque multo discrimine

decerptis attexui, quarum iterata lectio cum alias utilitates afferret,

tum si quampiam atque ab his alienam construendi formulam abhibuerint

Discipuli, fere in Idiotismum se impactos admoneantur.

VIII. Vulgatiores barbarismos seu Idiotismos Syntaxi Latinæ locis

quibusdam e SCHORO, etc. subjeci; ut venia sit ingenue confitenti, ubi

minimum oportebat, præparcus fui; nec enim solum demonstranda erat via,

qua incederent; sed infames quotidianis erroribus scopuli detegendi, ut

suæ barbariei identidem admonerentur juvenes.

IX. Ad Copiam seu Phraseologiam quod attinet, nempe operis partem

principem, ac discentibus desideratissimam, primæ Editiones nonnisi

collectas ROTERODAMI, MANUTII, quique omnibus præstat, SCHÖNSLEDERI

Phrases, paulum ad Juvenum captum deflexas habuere. In præsens opera

cujusdam Collegæ mei, et tædii vere decumani labore, accessere Liviana,

Cæsareana, Corneliana, Sallustiana, cum Indice diffusiore vocum

barbararum, alioque Tironibus admodum desiderato Gallico-Latino; Opusque

evasit ejusmodi, ut detrahi nihil, addi perparum possit. Ab viri modestia

obtinere non potui, ut suum de studiosa Juventute tam præclare meriti

nomen adscribi pateretur.

Habetis hic humaniorum litterarum Professores, quo consilio primum

cœptum sit Opus, et quantum ad ejus absolutionem recens accesserit.

Si præterquam quid præstiterimus, quid insuper voluerimus, apud vos

existimabitis, laboribus nostris, vestro vestrorumque commodo benevoli

utemini, fruemini.

[Illustration]

Lexicon Latinum · 第 8 / 58 题