XV

SAEPE ego multa tuae leuitatis dura timebam,

hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.

aspice me quanto rapiat fortuna periclo!

tu tamen in nostro lenta timore uenis;

et potes hesternos manibus componere crinis

et longa faciem quaerere desidia,

nec minus Eois pectus uariare lapillis,

ut formosa nouo quae parat ire uiro.

at non sic Ithaci digressu mota Calypso

desertis olim fleuerat aequoribus:

multos illa dies incomptis maesta capillis

sederat, iniusto multa locuta salo,

et quamuis numquam post haec uisura, dolebat

illa tamen, longae conscia laetitiae.

nec sic Aesoniden rapientibus anxia uentis

Hypsipyle uacuo constitit in thalamo:

Hypsipyle nullos post illos sensit amores,

ut semel Haemonio tabuit hospitio.

Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres

sanguinis et cari uincula rupit amor.

coniugis Euadne miseros elata per ignis

occidit, Argiuae fama pudicitiae.

quarum nulla tuos potuit conuertere mores,

tu quoque uti fieres nobilis historia.

desine iam reuocare tuis periuria uerbis,

Cynthia, et oblitos parce mouere deos;

audax a nimium, nostro dolitura periclo,

si quid forte tibi durius inciderit!

multa prius: uasto labentur flumina ponto,

annus et inuersas duxerit ante uices,

quam tua sub nostro mutetur pectore cura:

sis quodcumque uoles, non aliena tamen.

quam tibi ne uiles isti uideantur ocelli,

per quos saepe mihi credita perfidia est!

hos tu iurabas, si quid mentita fuisses,

ut tibi suppositis exciderent manibus:

et contra magnum potes hos attollere Solem,

nec tremis admissae conscia nequitiae?

quis te cogebat multos pallere colores

et fletum inuitis ducere luminibus?

quis ego nunc pereo, similis moniturus amantis

'O nullis tutum credere blanditiis!'

Sexti Properti Elegiarvm: Liber Primvs · 第 15 / 22 题