XII

QVID mihi desidiae non cessas fingere crimen,

quod faciat nobis conscia Roma moram?

tam multa illa meo diuisa est milia lecto,

quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;

nec mihi consuetos amplexu nutrit amores

Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.

olim gratus eram: non illo tempore cuiquam

contigit ut simili posset amare fide.

inuidiae fuimus: non me deus obruit? an quae

lecta Prometheis diuidit herba iugis?

non sum ego qui fueram: mutat uia longa puellas.

quantus in exiguo tempore fugit amor!

nunc primum longas solus cognoscere noctes

cogor et ipse meis auribus esse grauis.

felix, qui potuit praesenti flere puellae;

non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis:

aut si despectus potuit mutare calores,

sunt quoque translato gaudia seruitio.

mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:

Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

Sexti Properti Elegiarvm: Liber Primvs · 第 12 / 22 题