IX

DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores,

nec tibi perpetuo libera uerba fore:

ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae,

et tibi nunc quaeuis imperat empta modo.

non me Chaoniae uincant in amore columbae

dicere, quos iuuenes quaeque puella domet.

me dolor et lacrimae merito fecere peritum:

atque utinam posito dicar amore rudis!

quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen

aut Amphioniae moenia flere lyrae?

plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero:

carmina mansuetus lenia quaerit Amor.

i quaeso et tristis istos compone libellos,

et cane quod quaeuis nosse puella uelit!

quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu

insanus medio flumine quaeris aquam.

necdum etiam palles, uero nec tangeris igni:

haec est uenturi prima fauilla mali.

tum magis Armenias cupies accedere tigris

et magis infernae uincula nosse rotae,

quam pueri totiens arcum sentire medullis

et nihil iratae posse negare tuae.

nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,

ut non alterna presserit ille manu.

nec te decipiat, quod sit satis illa parata:

acrius illa subit, Pontice, si qua tua est,

quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos

nec uigilare alio nomine cedat Amor.

qui non ante patet, donec manus attigit ossa.

quisquis es, assiduas a fuge blanditias!

illis et silices et possint cedere quercus,

nedum tu possis, spiritus iste leuis.

quare, si pudor est, quam primum errata fatere:

dicere quo pereas saepe in amore leuat.

X

O IVCVNDA quies, primo cum testis amori

affueram uestris conscius in lacrimis!

o noctem meminisse mihi iucunda uoluptas,

o quotiens uotis illa uocanda meis.

cum te complexa morientem, Galle, puella

uidimus et longa ducere uerba mora!

quamuis labentis premeret mihi somnus ocellos

et mediis caelo Luna ruberet equis,

non tamen a uestro potui secedere lusu.

tantus in alternis uocibus ardor erat.

sed quoniam non es ueritus concedere nobis,

accipe commissae munera laetitiae:

non solum uestros didici reticere dolores,

est quiddam in nobis maius, amice, fide.

possum ego diuersos iterum coniungere amantis.

et dominae tardas possum aperire fores;

et possum alterius curas sanare recentis,

nec leuis in uerbis est medicina meis.

Cynthia me docuit semper quaecumque petenda

quaeque cauenda forent: non nihil egit Amor.

tu caue ne tristi cupias pugnare puellae,

neue superba loqui, neue tacere diu;

neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris.

neu tibi pro uano uerba benigna cadant.

irritata uellit, quando contemnitur illa,

nec meminit iustas ponere laesa minas:

at quo sis humilis magis et subiectus amori,

hoc magis effecto saepe fruare bono.

is poterit felix una remanere puella,

qui numquam uacuo pectore liber erit.

Sexti Properti Elegiarvm: Liber Primvs · 第 10 / 22 题