IV

QVID mihi tam multas laudando, Basse, puellas

mutatum domina cogis abire mea?

quid me non pateris uitae quodcumque sequetur

hoc magis assueto ducere seruitio?

tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu

Spartanae referas laudibus Hermionae,

et quascumque tulit formosi temporis aetas;

Cynthia non illas nomen habere sinat:

nedum, si leuibus fuerit collata figuris,

inferior duro iudice turpis eat.

haec sed forma mei pars est extrema furoris;

sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat:

ingenuus color et multis decus artibus, et quae

gaudia sub tacita dicere ueste libet.

quo magis et nostros contendis soluere amores,

hoc magis accepta fallit uterque fide.

non impune feres: sciet haec insana puella

et tibi non tacitis uocibus hostis erit;

nec tibi me post haec committet Cynthia nec te

quaeret; erit tanti criminis illa memor,

et te circum omnis alias irata puellas

differet: heu nullo limine carus eris.

nullas illa suis contemnet fletibus aras,

et quicumque sacer, qualis ubique, lapis.

non ullo grauius temptatur Cynthia damno,

quam sibi cum rapto cessat amore deus:

praecipue nostri. maneat sic semper, adoro,

nec quicquam ex illa quod querar inueniam!

V

INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas

et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!

quid tibi uis, insane? meos sentire furores?

infelix, properas ultima nosse mala,

et miser ignotos uestigia ferre per ignis,

et bibere e tota toxica Thessalia.

non est illa uagis similis collata puellis:

molliter irasci non solet illa tibi.

quod si forte tuis non est contraria uotis,

at tibi curarum milia quanta dabit!

non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:

illa feros animis alligat una uiros.

a, mea contemptus quotiens ad limina curres,

cum tibi singultu fortia uerba cadent,

et tremulus maestis orietur fletibus horror,

et timor informem ducet in ore notam,

et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,

nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!

tum graue seruitium nostrae cogere puellae

discere et exclusum quid sit abire domum;

nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,

aut cur sim toto corpore nullus ego.

nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:

nescit Amor priscis cedere imaginibus.

quod si parua tuae dederis uestigia culpae,

quam cito de tanto nomine rumor eris!

non ego tum potero solacia ferre roganti,

cum mihi nulla mei sit medicina mali;

sed pariter miseri socio cogemur amore

alter in alterius mutua flere sinu.

quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,

quaerere: non impune illa rogata uenit.

Sexti Properti Elegiarvm: Liber Primvs · 第 6 / 22 题