EPILOGUS

Inmolat Deo Patri

pius, fidelis, innocens, pudicus

dona conscientiae,

quibus beata mens abundat intus:

alter et pecuniam 5

recidit, unde victitent egeni.

Nos citos iambicos

sacramus et rotatiles trochaeos,

sanctitatis indigi

nec ad levamen pauperum potentes; 10

adprobat tamen Deus

pedestre carmen, et benignus audit.

Multa divitis domo

sita est per omnes angulos supellex.

Fulget aureus scyphus, 15

nec aere defit expolita pelvis:

est et olla fictilis,

gravisque et ampla argentea est parabsis.

Sunt eburna quaepiam,

nonnulla quercu sunt cavata et ulmo: 20

omne vas fit utile,

quod est ad usum congruens herilem,

Instruunt enim domum

ut empta magno, sic parata ligno.

Me paterno in atrio 25

ut obsoletum vasculum caducis

Christus aptat usibus,

sinitque parte in anguli manere.

Munus ecce fictile

inimus intra regiam salutis; 30

attamen vel infimam

Deo obsequelam praestitisse prodest.

Quidquid illud accidit,

iuvabit ore personasse Christum.

The Hymns of Prudentius · 第 29 / 59 题