VI. HYMNUS ANTE SOMNUM

Ades Pater supreme,

quem nemo vidit unquam,

Patrisque sermo Christe,

et Spiritus benigne.

O Trinitatis huius 5

vis una, lumen unum,

Deus ex Deo perennis,

Deus ex utroque missus.

Fluxit labor diei,

redit et quietis hora, 10

blandus sopor vicissim

fessos relaxat artus.

Mens aestuans procellis

curisque sauciata

totis bibit medullis 15

obliviale poclum.

Serpit per omne corpus

Lethaea vis, nec ullum

miseris doloris aegri

patitur manere sensum. 20

Lex haec data est caducis

Deo iubente membris,

ut temperet laborem

medicabilis voluptas.

Sed dum pererrat omnes 25

quies amica venas,

pectusque feriatum

placat rigante somno:

Liber vagat per auras

rapido vigore sensus, 30

variasque per figuras,

quae sunt operta, cernit.

Quia mens soluta curis,

cui est origo caelum,

purusque fons ab aethra 35

iners iacere nescit.

Imitata multiformes

facies sibi ipsa fingit,

per quas repente currens

tenui fruatur actu. 40

Sed sensa somniantum

dispar fatigat horror,

nunc splendor intererrat

qui dat futura nosse.

Plerumque dissipatis 45

mendax imago veris

animos pavore maestos

ambage fallit atra.

Quem rara culpa morum

non polluit frequenter, 50

nunc lux serena vibrans

res edocet latentes.

At qui coinquinatum

vitiis cor inpiavit,

lusus pavore multo 55

species videt tremendas.

Hoc patriarcha noster

sub carceris catena

geminis simul ministris

interpres adprobavit. 60

Quorum reversus unus

dat poculum tyranno,

ast alterum rapaces

fixum vorant volucres.

Ipsum deinde regem 65

perplexa somniantem

monuit famem futuram

clausis cavere acervis.

Mox praesul ac tetrarches

regnum per omne iussus 70

sociam tenere virgam

dominae resedit aulae.

O quam profunda iustis

arcana per soporem

aperit tuenda Christus, 75

quam clara! quam tacenda!

Evangelista summi

fidissimus magistri

signata quae latebant

nebulis videt remotis: 80

ipsum tonantis agnum

de caede purpurantem,

qui conscium futuri

librum resignat unus.

Huius manum potentem 85

gladius perarmat anceps

et fulgurans utrimque

duplicem minatur ictum.

Quaesitor ille solus

animaeque corporisque 90

ensisque bis timendus

prima ac secunda mors est.

idem tamen benignus

ultor retundit iram

paucosque non piorum 95

patitur perire in aevum.

Huic inclitus perenne

tribuit Pater tribunal,

hunc obtinere iussit

nomen supra omne nomen. 100

Hic praepotens cruenti

extinctor antichristi,

qui de furente monstro

pulchrum refert tropaeum.

Quam bestiam capacem 105

populosque devorantem,

quam sanguinis charybdem

Ioannis execratur.

Haec nempe, quae sacratum

praeferre nomen ausa est, 110

imam petit gehennam

Christo perempta vero.

Tali sopore iustus

mentem relaxat heros,

ut spiritu sagaci 115

caelum peragret omne.

Nos nil meremur horum,

quos creber inplet error,

concreta quos malarum

vitiat cupido rerum. 120

Sat est quiete dulci

fessum fovere corpus:

sat, si nihil sinistrum

vanae minentur umbrae.

Cultor Dei memento 125

te fontis et lavacri

rorem subisse sanctum,

te chrismate innotatum.

Fac, cum vocante somno

castum petis cubile, 130

frontem locumque cordis

crucis figura signet.

Crux pellit omne crimen,

fugiunt crucem tenebrae:

tali dicata signo 135

mens fluctuare nescit.

Procul, o procul vagantum

portenta somniorum,

procul esto pervicaci

praestigiator astu! 140

O tortuose serpens,

qui mille per Maeandros

fraudesque flexuosas

agitas quieta corda,

Discede, Christus hic est, 145

hic Christus est, liquesce:

signum quod ipse nosti

damnat tuam catervam.

Corpus licet fatiscens

iaceat recline paullum, 150

Christum tamen sub ipso

meditabimur sopore.

The Hymns of Prudentius · 第 15 / 59 题