IV. HYMNUS POST CIBUM

Pastis visceribus ciboque sumpto,

quem lex corporis inbecilla poscit,

laudem lingua Deo patri rependat;

Patri, qui Cherubin sedile sacrum,

nec non et Seraphin suum supremo 5

subnixus solio tenet regitque.

Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus,

expers principii carensque fine,

rerum conditor et repertor orbis:

fons vitae liquida fluens ab arce, 10

infusor fidei, sator pudoris,

mortis perdomitor, salutis auctor.

Omnes quod sumus aut vigemus, inde est:

regnat Spiritus ille sempiternus

a Christo simul et Parente missus. 15

Intrat pectora candidus pudica,

quae templi vice consecrata rident,

postquam conbiberint Deum medullis.

Sed si quid vitii dolive nasci

inter viscera iam dicata sensit, 20

ceu spurcum refugit celer sacellum.

Taetrum flagrat enim vapore crasso

horror conscius aestuante culpa

offensumque bonum niger repellit.

Nec solus pudor innocensve votum 25

templum constituunt perenne Christo

in cordis medii sum ac recessu:

sed ne crapula ferveat cavendum est,

quae sedem fidei cibis refertam

usque ad congeriem coartet intus. 30

Parcis victibus expedita corda

infusum melius Deum receptant.

Hic pastus animae est, saporque verus:

sed nos tu gemino fovens paratu

artus atque animas utroque pastu 35

confirmas Pater ac vigore conples.

Sic olim tua praecluens potestas

inter raucisonos situm leones,

inlapsis dapibus virum refovit.

Illum fusile numen execrantem 40

et curvare caput sub expolita

aeris materia nefas putantem

Plebs dirae Babylonis ac tyrannus

morti subdiderant, feris dicarant

saevis protinus haustibus vorandum. 45

O semper pietas fidesque tuta!

lambunt indomiti virum leones

intactumque Dei tremunt alumnum.

Adstant cominus et iubas reponunt,

mansuescit rabies fameque blanda 50

praedam rictibus ambit incruentis.

Sed cum tenderet ad superna palmas

expertumque sibi Deum rogaret,

clausus iugiter indigensque victu:

Iussus nuntius advolare terris, 55

qui pastum famulo daret probato,

raptim desilit obsequente mundo.

Cernit forte procul dapes inemptas,

quas messoribus Abbacuc propheta

agresti bonus exhibebat arte. 60

Huius caesarie manu prehensa

plenis, sicut erat, gravem canistris

suspensum rapit et vehit per auras.

Tum raptus simul ipse prandiumque

sensim labitur in lacum leonum, 65

et, quas tunc epulas gerebat, offert:

Sumas laetus, ait, libensque carpas,

quae summus Pater, angelusque Christi

mittunt liba tibi sub hoc periclo.

His sumptis Danielus excitavit 70

in caelum faciem ciboque fortis

Amen reddidit, Halleluia dixit.

Sic nos muneribus tuis refecti,

largitor Deus omnium bonorum,

grates reddimus et sacramus hymnos. 75

Tu nos tristifico velut tyranno

mundi scilicet inpotentis actu

conclusos regis et feram repellis,

Quae circumfremit ac vorare temptat

insanos acuens furore dentes, 80

cur te, summe Deus, precemur unum.

Vexamur, premimur, malis rotamur;

oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt,

iuncta est suppliciis fides iniquis.

Nec defit tamen anxiis medela; 85

nam languente trucis leonis ira

inlapsae superingeruntur escae.

Quas si quis sitienter hauriendo

non gustu tenui, sed ore pleno

internis velit inplicare venis, 90

Hic sancto satiatus ex propheta,

iustorum capiet cibos virorum,

qui fructum domino metunt perenni.

Nil est dulcius ac magis saporum,

nil quod plus hominem iuvare possit, 95

quam vatis pia praecinentis orsa.

His sumptis licet insolens potestas

pravum iudicet, inrogetque mortem,

inpasti licet inruant leones,

nos semper Dominum patrem fatentes 100

in te, Christe Deus, loquemur unum

constanterque tuam crucem feremus.

The Hymns of Prudentius · 第 11 / 59 题