SATURA VI.

Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?

iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?

mire opifex numeris veterum primordia vocum

atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,

mox iuvenes agitare iocis et pollice honesto 5

egregius lusisse senes. mihi nunc Ligus ora

intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens

dant scopuli et multa litus se valle receptat.

Lunai portum, est operae, cognoscite, cives!

cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse 10

Maeonides, Quintus pavone ex Pythagoreo.

hic ego securus vulgi et quid praeparet auster

infelix pecori, securus et angulus ille

vicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes

ditescant orti peioribus, usque recusem 15

curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto,

et signum in vapida naso tetigisse lagoena.

discrepet his alius! geminos, horoscope, varo

producis genio. solis natalibus est qui

tingat holus siccum muria vafer in calice empta, 20

ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente

grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,

nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.

messe tenus propria vive et granaria, fas est, 25

emole; quid metuis? occa, et seges altera in herba est.

ast vocat officium: trabe rupta Bruttia saxa

prendit amicus inops, remque omnem surdaque vota

condidit Ionio; iacet ipse in litore et una

ingentes de puppe dii, iamque obvia mergis 30

costa ratis lacerae. nunc et de caespite vivo

frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret

caerulea in tabula. 'Sed cenam funeris heres

negleget, iratus quod rem curtaveris; urnae

ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum, 35

seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

tune bona incolumis minuas? et Bestius urguet

doctores Graios: _Ita fit, postquam sapere urbi_

_cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers;_

_fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes._' 40

Haec cinere ulterior metuas? At tu, meus heres

quisquis eris, paulum a turba seductior audi.

o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus

insignem ob cladem Germanae pubis, et aris

frigidus excutitur cinis, ac iam postibus arma, 45

iam chlamydes regum, iam lutea gausapa captis

essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.

dis igitur genioque ducis centum paria ob res

egregie gestas induco; quis vetat? aude.

vae, nisi conives! oleum artocreasque popello 50

largior; an prohibes? dic clare! 'Non adeo,' inquis

'exossatus ager iuxta est.' Age, si mihi nulla

iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,

deque avia nihilum superest, accedo Bovillas 55

clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres.

'Progenies terrae?' Quaere ex me, quis mihi quartus

sit pater: haud prompte, dicam tamen; adde etiam unum,

unum etiam: terrae est iam filius, et mihi ritu

Manius hic generis prope maior avunculus exit. 60

qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?

sum tibi Mercurius; venio deus huc ego ut ille

pingitur; an renuis? vin tu gaudere relictis?

'Dest aliquid summae.' Minui mihi; sed tibi totum est,

quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam 65

legarat Tadius, neu dicta repone paterna:

_Faenoris accedat merces; hinc exime sumptus._

_quid reliquum est?_ Reliquum? nunc, nunc inpensius ungue,

ungue, puer, caules! mihi festa luce coquetur

urtica et fissa fumosum sinciput aure, 70

ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,

cum morosa vago singultiet inguine vena,

patriciae inmeiat vulvae? mihi trama figurae

sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?

vende animam lucro, mercare atque excute sollers 75

omne latus mundi, nec sit praestantior alter

Cappadocas rigida pinguis plausisse castata:

rem duplica. 'Feci; iam triplex, iam mihi quarto,

iam deciens redit in rugam: depunge, ubi sistam.'

Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi. 80

The Satires of A. Persius Flaccus · 第 77 / 115 题