O curas hominum! o quantum est in rebus inane!
'Quis leget haec?' Min tu istud ais? nemo hercule! 'Nemo?'
Vel duo, vel nemo. 'Turpe et miserabile!' Quare?
ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma 5
elevet, accedas examenque inprobum in illa
castiges trutina, nec te quaesiveris extra.
nam Romae quis non--? a, si fas dicere-- sed fas
tum, cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste
aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, 10
cum sapimus patruos; tunc, tunc, ignoscite-- 'Nolo.'
Quid faciam? sed sum petulanti splene cachinno.
Scribimus inclusi, numeros ille, his pede liber,
grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
scilicet haec populo pexusque togaque recenti 15
et natalicia tandem cum sardonyche albus
sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
mobile collueris, patranti fractus ocello.
hic neque more probo videas nec voce serena
ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum 20
intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
tun, vetule, auriculis alienis colligis escas?
auriculis, quibus et dicas cute perditus _ohe_.
'Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
innata est rupto iecore exierit caprificus?' 25
En pallor seniumque! o mores! usque adeone
scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
'At pulchrum est digito monstrari et dicier _hic est!_
ten cirratorum centum dictata fuisse
pro nihilo pendas?' Ecce inter pocula quaerunt 30
Romulidae saturi, quid dia poemata narrent.
hic aliquis, cui circa umeros hyacinthia laena est,
rancidulum quiddam balba de nare locutus,
Phyllidas Hypsipylas, vatum et plorabile si quid,
eliquat ac tenero supplantat verba palato. 35
adsensere viri: nunc non cinis ille poetae
felix? non levior cippus nunc inprimit ossa?
laudant convivae: nunc non e manibus illis,
nunc non e tumulo fortunataque favilla
nascentur violae? 'Rides' ait 'et nimis uncis 40
naribus indulges. an erit qui velle recuset
os populi meruisse et cedro digna locutus
linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?'
Quisquis es, o, modo quem ex adverso dicere feci,
non ego cum scribo, si forte quid aptius exit, 45
quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est;
sed recti finemque extremumque esse recuso
euge tuum et belle. nam belle hoc excute totum:
quid non intus habet? non hic est Ilias Atti 50
ebria veratro? non si qua elegidia crudi
dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
scribitur in citreis? calidum seis ponere sumen,
scis comitem horridulum trita donare lacerna,
et 'verum' inquis 'amo: verum mihi dicite de me.' 55
qui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,
pinguis aqualiculus protenso sesquipede exstet.
o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
nec manus auriculas imitari mobilis albas,
nec linguae, quantum, sitiat canis Apula, tantae! 60
vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est
occipiti caeco, posticae occurrite sannae!
Quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli
nunc demum numero fluere, ut per leve severos
effundat iunctura unguis? scit tendere versum 65
non secus ac si oculo rubricam derigat uno.
sive opus in mores, in luxum, in prandia regum
dicere, res grandis nostro dat Musa poetae.
ecce modo heroas sensus adferre videmus
nugari solitos graece, nec ponere lucum 70
artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes
et focus et porci et fumosa Palilia faeno,
unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,
cum trepida ante boves dictatorem induit uxor
et tua aratra domum lictor tulit-- euge poeta! 75
est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,
sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta.
hos pueris monitus patres infundere lippos
cum videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi 80
venerit in linguas, unde istuc dedecus, in quo
trossulus exsultat tibi per subsellia levis?
nilne pudet capiti non posse pericula cano
pellere, quin tepidum hoc optes audire _decenter_?
'Fur es' ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis 85
librat in antithetis: doctas posuisse figuras
laudatur 'bellum hoc!' hoc bellum? an, Romule, ceves?
men moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem
protulerim. cantas, cum fracta te in trabe pictum
ex umero portes? verum, nec nocte paratum 90
plorabit, qui me volet incurvasse querela.
'Sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
cludere sic versum didicit _Berecyntius Attis_
et _qui caeruleum dirimebat Nerea delphin_
sic _costam longo subduximus Appennino_. 95
_Arma virum_, nonne hoc spumosum et cortice pingui,
ut ramale vetus vegrandi subere coctum?'
'Quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
_Torva mimalloneis inplerunt cornua bombis,_
_et raptum vitulo caput ablatura superbo_ 100
_Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis_
_euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo?'_
haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
viveret in nobis? summa delumbe saliva
hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, 105
nec pluteum caedit, nec demorsos sapit unguis.
'Sed quid opus teneras mordaci radere vero
auriculas? vide sis, ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
littera.' Per me equidem sint omnia protinus alba; 110
nil moror. euge! omnes, omnes bene mirae eritis res.
hoc iuvat? 'hic' inquis 'veto quisquam faxit oletum.'
pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
meite! discedo. secuit Lucilius urbem,
te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis; 115
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit,
callidus excusso populum suspendere naso:
men muttire nefas? nec clam, nec cum scrobe? nusquam?
hic tamen infodiam. vidi, vidi ipse, libelle: 120
auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. 125
inde vaporata lector mihi ferveat aure:
non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit
sordidus, et lusco qui possit dicere 'lusce,'
sese aliquem credens, Italo quod honore supinus
fregerit heminas Arreti aedilis iniquas; 130
nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas
scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
si cynico barbam petulans nonaria vellat.
his mane edictum, post prandia Calliroen do.