"CANTIO.
"O Pampine! quo venisti?
Cur me spectas fronte tristi?
Tolle caput, sis jucundus,
Tolle poculum exue fundus,
Et salutem jam bibamus,
Ad sodales quos amamus;
O Pampine! tibi primum
Haustum summus hunc ad imum.
Ecce de christallo factum
Purum vas, et hoc intactum,
Lympha nunc et succo plenum,
Nec includit hoc venenum;
Medicamen quod repellit
Omnes malos, nec fefellit,
O Pampine! invito Momo,
Tibi, tu es meus homo.
Hic est sacer fons et flumen,
Quod qui potant vocant numen,
Iras pellit, demit lites,
Et superbos facit mites;
Et post flumen hoc te amoenum
Annos reparare senum:
O Pampine! tibi habe,
Bibe si sis dignus tabe.
Hoc si tu gustabit nectar,
Si sis Paris fies Hector,
Iras demit inquietas,
In memento facit lætas;
Pro doloribus est solamen,
Pro pulicibus medicamen;
O Pampine! habe tibi,
Bibe tu cum ego bibi.
Hic est aqua vera fortis,
Vincula quæ solvet mortis,
Aut, si placet, aqua vitæ,
Roborans ab atra Dite:
Hinc sunt uti qui potestis
Omnia, cibus, potis, vestis;
O Pampine! tibi cito
Bibe, aut ab hinc abito.
Si frigistis, sine joco,
Solo hoc utare foco,
Si esuries hic sunt oves,
Pulli, vituli, et boves;
Quod si sitis ecce montem,
Quem si scandes habet fontem;
O Pampine! bibe rursus,
Bibe, tu nam venit cursus.
Si ægrotas sume potum,
Vis ut valeas tolle totum,
Cape potum hunc paratum,
Sanus eris,--est probatum;
Si in corpore aut in mente
Dolebant in quavis dente;
O Pampine! tibi statim
Sume potum hinc gradatim.
Bacche jam et jam Silene,
Pocula impleatis plene,
Ope jam adiutus vestra
Domum, feram e fenestra.
Ædes vertunt jam rotundæ,
Et succedant res secundæ:
O Pampine! tibi bibo,
Bibe, vale! ego abibo."
[Footnote 1: Southey was not aware that the whole of Chaucer's Poem, and
the "Testament of Cressid," by Henryson, was translated by Kinaston and
accompanied by a copious commentary in English, but only exists in one sole
MS. The press of the Camden Society would be well employed on it.]
[Footnote 2: In Baron von Aretin's _Beytrage zur Geschichte und Literatur_,
vol. vii. p. 301.; but the copy, though a good text, was defective at the
end.]
[Footnote 3: [We are sure we are only expressing the opinion of the
majority of our readers when we say it will be _most acceptable_.--ED.]]
* * * * *