Cum nostro cordi affectuose adiaceret Hungarorum gesta cognoscere et id
etiam ueraciter constitisset, nationis eiusdem uictorias, quæ diuersis
sparsæ bellis per Italiam, Franciam, ac Germaniam sparsæ sunt et
diffusæ, in uolumen unum redigere procuraui, non imitatus _Orosium_, qui
fauore _Ottonis_ Cæsaris, cui Hungari in diuersis suis præliis
confusiones plures intulerant, multa in libellis suis apochrifa
confingens, ex Dæmonibus incubis Hungaros asseruit generatos. Scripsit
enim, quod Filimer magni _Aldarici_ Regis _Gottorum_ filius, dum fines
_Scythiœ_ armis impeteret, mulieres, quæ generationes nomine _Bal
tucme_ nominantur, plures secum in exercitu suo dicitur deduxisse. Quæ
dum essent militibus infestissimæ, retrahentes plurimos per blandities a
negotio militari, consilium Regis ipsas fertur, de consortio exercitus,
ea propter expulisse. Quæ quidem peruagantes per deserta litora paludis
_Meotidis_ tandem descenderunt. Ibique diutius dum mansissent, priuatæ
solatio maritali, incubi _Dæmones_ ad ipsas uenientes, concubuisse cum
ipsis, iuxta dictum Orosii, referuntur. Ex qua quidem coniunctione dixit
Hungaros oriundos. Sed vt ejus assertio palam fiat falsissima, porro per
textum comprobatur Evangelicum, quod spiritus carnem, et ossa non
habent, _et quod est de carne, caro est, quod autem de spiritu, spiritus
est_. Contrarium quoque naturis rerum dixisse iudicatur, et penitus
aduersatur ueritati, vt spiritus generare possint, quibus non sunt
concessa naturalia instrumenta, quæ uirtutem, ac officium dare possint
generandi, ualentes perficere ueram formam embrionis. Quocirca patet,
sicut mundi nationes alias, de uiro et femina _Hungaros_ originem
assumpsisse. In eo etiam idem satis est transgressus ueritatem, ubi
solos sinistros præliorum euentus uidetur meminisse ipsorum
_Hungarorum_, felices præteriisse silentio perhibetur, quod odii
manifesti materiam portendit euidenter. Uolens itaque veritatem imitari,
sic improsperos, vt felices interseram, scripturus quoque ortum præfatæ
nationis, ubi et habitauerint, quot etiam regna occupauerint, et quoties
immutauerint sua loca. Illius tamen adiutorio, et gratia ministrante,
qui rerum omnium, quæ sub lunari circulo esse habent, et ultra, uita
quoque fruuntur creatione habita, est, Deus Opifex Creator idem et
Redemptor, cui sit honor et gloria, in secula sempiterna.
V
QUO HABITU ATTILA FUERIT, EIUS INDOLES, POTENTIA ET PUGNANDI RATIO,
TENTORIA, AC RELIQUA SUPPELLEX. MILITUM COPIA, ARMA HUNORUM. ATTILÆ
INSIGNIA.
Erat enim Rex _Ethela_ colore teter, oculis nigris et furiosis, pectore
lato, elatus incessu, statura breuis, barbam prolixam cum Hunis
deferebat. Audaciæ quidem temperantis erat, in præliis astutus, et
sollicitus, suo corpore competentis fortitudinis habebatur. In uoluntate
siquidem magnanimus, politis armis, mundis tabernaculis, cultuque
utebatur. Erat enim uenerens ultra modum, in arca sua æs tenere
contemnebat. Propter quod ab extera natione amabatur, eo, quod liberalis
esset, ac communis. Ex natura uero seueritatem habebat, (ideo) a suis
Hunis mirabiliter timebatur. Nationes ideoque regnorum diuersorum ad
ipsum de finibus orbis terræ confluebant, quibus pro posse liberaliter
affluebat. Decem enim millia curruum falcatorum in suo exercitu deferri
faciebat, cum diuersis generibus machinarum, quibus urbes et castra
destrui faciebat. Tabernacula etiam uariis modis, Regnorum diuersorum,
habere consueuerat operata, unum habebat sic celebre et solemne, vt ex
laminis aureis mirifice coniunctim solidatum modo solui, et nunc
reconiungi ad tendentium staret uoluntatem. Columnæ eius ex auro
laboratæ habentes iunctiones, opera ductilia, in medio tamen uacuæ, in
iuncturis suis pretiosis lapidibus iungebantur mirabiliter fabricatæ.
Sed etiam sua maristalla, dum pergeret in exercitum, equis diuersarum
patriarum replebantur, quos quamuis (caros) uisus esset habuisse,
largiter egentibus tribuebat, ita quidem, vt uix duos haberet aliquando
pro usu equitandi: Ista ergo maristalla ex purpura et bysso habebant
paraturam. Sellæ uero regales ex auro, et lapidibus pretiosis fuerant
laborate. Mensa autem eius erat tota aurea, uasa etiam coquinarum.
Thalamus quidem eius ex auro purissimo, laboratu mirifico, in exercitu
secum ferebatur. Expeditio autem eius, præter exteras nationes, decies
centenis armatorum millibus replebatur, ita quidem, vt si unum
_Scythicum_ decedere contigisset, alter pro ipso confestim ponebatur.
Sed arma gentis eius ex corio maxime, et etiam metallis uariis
diuersimode fuerant laborata, ferens arcus, cultros, et lanceas.
_Banerium_ quoque Regis Ethelæ, quod proprio scuto gestare consueuerat,
similitudinem auis habebat, quæ _hungarice turul_ dicitur in capite cum
corona. Illud enim banerium Huni usque tempora ducis _Geiche_ dum se
regerent pro communi, in exercitu semper secum gestauere. In istis
itaque, et aliis pompis huiusmodi, _Ethela_ rex Hunorum, præ ceteris
regibus sui temporis, gloriosior erat in hoc mundo. Ciuitatum,
Castrorum, Urbium, dominus fieri cupiebat, et super illas dominari,
habitare uero in ipsis contemnebat. Cum gente enim sua in campis cum
tabernaculis, et bigis incedebat; extera natio, quæ eum sequebatur, in
ciuitatibus, et in uillis (habitabat). Indumentorum uero ac forma sua,
et gentis, modum _Medorum_ continebat.