PREFACIO AUTORIS.

Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a

patre luminum. Huius patris datum optimum, post passionem et gloriosam

resurrectionem et ascensionem domini nostri Iesu Christi, omnes regiones

proueniens, qui omnes homines uult salvos fieri, ad orientalem

Hungarorum regionem usque defusum est, quos Iesus Christus, qui est deus

optimus, non in propria regione, in aliena que Sclaviania nominatur,

post multos labores et erumnas ad fidem catholicam mirabili sua

prouidencia uocare dignatus est.

* * * * *

(1) _De Aquila rege_. Cum autem rex eorum qui Aquila proprio nomine

nuncupabatur, esset locupletatus argento et auro et gemmis, hominorumque

animalium uolucrum ac bestiarum siluestrium maxima multitudine, ita ut

delicie mundi ex omni parte ei affluerent, exaltatum est et elauatum est

cor eius, et decreuit in animo suo ut omnia regna terrarum et omnes

naciones consurgeret et suo imperio subiugaret. Exit edictum ab ipso ut

omnes naciones super quas timor eius erat ad bellum ualidum parati et

armati congregarentur. Quod cum convenissent et innumerabiles campos

onerassent, elegit acies de uiris strenuissimis et ad bella

promptissimis, a nemine consilium disquirens, ne quis sibi ob pigriciam,

uel amore possessionum, uel dolore uxoris aut puerorum suorum

dissuaderet, sed cum probitate cordis sui et corporis constancia

consilium iniens, contra Lithuam acies mouit, quos statim oppressit et

omnem terram uastavit. Quibus subiectis Scuciam, ubi sanctus Brandanus

requiescit, intrauit, et sue potentie suppeditauit. Inde uero Daciam

ingrediens cum ipsis conflictum habuit, quibus terga uertentibus multos

occidit, reliquos suæ dominacioni subdidit. Congregatis autem carinis in

Dacia mare ascendit, et ubi fluuius qui Rhenus dicitur mare intrat, per

Rhenum exectis remis Theutoniam ingressus est, et ad Coloniam ciuitatem

egregiam ueniens tentoria fixit.

(2) _De occisione XI uirginum millium_. Mox illi contra occurrunt XI

millia uirginum, uisitatis liminibus sanctorum apostolorum Petri et

Pauli de Uerona ueniencium. Quas cum uidissent perterriti sunt custodes,

et celeriter nunciant regi, quia nondum aliquis perturbauerat, postquam

Allemaniam intrauerat. Rex et acies subito territi contra uirgines

Christi exierunt, et eas cedere ceperunt. Cum autem fere omnes cese

fuissent, et rex ipse ad uirginem christianam Ursulam appropinquasset,

et eam intuitus fuisset, et quod uirgo non uir esset cognouisset, dixit

ad eam: O si ad nostram regiam magnificentiam tam tua nobilis uirginitas

nuncium direxisset, et nobis tuum gloriosum aduentum significasset,

nunquam nostrum militum ferocitas tuas acies occidisset. Unde quia hoc

per ignoranciam factum est, noli de tuis collegis tristari, sed magis

consolari, quia mihi copulaberis et regina omnium regnorum eris. Cui

respondens beata Ursula dixit: inique canis ferox et audax. Ego regi

Cesari copulata sum, te autem qui est draco iniquus uorans christianos

ut diabulum despicio. Quod cum uituperatum coram exercitu suo se

cognouisset, rex iratus uehementer decollari eam percepit cum reliquis

uirginibus suis. Una autem cui nomen erat Cordula, inter funera uiua

latitabat. Cum autem media nox esset descendit Iesus Christus cum luce

clara et angelis canentibus, et deportauit animam sancte Ursule et

animas sanctarum uirginum ad regna celorum. Quod cum uidisset sancta

Cordula lacrymari cepit amarissime, quod sodales suas dereliquisset.

Mane autem facto statim surrexit, et per funa deambulare cepit. Quod cum

uidisset quidam paganus, gladio caput ejus amputauit.

(3) _De uictoria Aguile regis_. Mouit autem de Colonia tentoria sua ad

Austriam, et ibi pugnavit cum rege Theutonico. Quo deuicto Apuliam

ingressus est. Ibi cum Normandis et Francigenis pugnam habuit, et eos

deuincens sue magnitudini subiugavit. Post hoc montes pertransiens,

Lombardiam planam terram inueniens ciuitatibus multis repletam, muribus

ornatam, turribus altissimis decoratam, terram uastavit, mures

dissipauit, turres confregit, pro iniquitate autem tali plaga dei

appellatus est. Totum autem mundum peragrare uolens et romanum imperium

sibi usurpare cupiens, Romam exercitum suum mouit, et armatus feroci

animo procedebat. Cui in prima stacione nocturni, siue cum in cubiculo

dormiret, per uisum angelus sanctus: precepit tibi dominus deus Iesus

Christus, ut cum ferocicitate tua ciuitatem sanctam Romam, ubi

apostolorum meorum corpora requiescunt, ne introeas, sed reuerte et meum

electum regem Casimirum, qui in Sclauonie et Chruacie partibus toto

cordis ac mentis affectu fideliter seruiuit, et in eis qui ipsum

tradendo turpiter occiderunt, ulciscere. Quia dixerunt nunquam rex erit

super nos, sed nos ipsi regnabimus. Generationem autem tuam post te in

humilitate Romam uisitare et coronam perpetuam habere faciam. His dictis

discessit angelus. Cum autem mane factum esset, rex mouit exercitus suos

in ciuitatem quæ Uenetia uocatur, et inde progrediens uenit supra littus

maris, ibidemque ciuitatem nouam edificauit, eamque ad honorem nominis

sui et ad memoriam posterorum Aquileiam nominauit, unde ab Aquila rege

Hungarorum nomen sumpsit. Mouit autem inde se et exercitus suos, et

pertransiuit alpes Carinthie, et uenit in terminos Chruacie et Sclauonie

inter fluuios Sauam et Drauam. Ibique occurerunt ei principes Chruacie

et Sclauonie, et direxerunt acies, et refulsit sol in clypeos aureos, et

resplenderunt montes ab eis. Et fecerunt conflictum magnum octo diebus.

Tradidit autem eos deus in manus Aquile regis propter regem eorum

Casimirum, quem tradiderunt et turpiter occiderunt. Cesi sunt autem

Sclaui et Chruati, alii fugierunt, alii in captiuitatem ducti sunt.

Cum autem post uictoriam fluuium qui Draua dicitur pertransisset, et

uidisset terram planam atque frugiferam, et post XXV annorum curriculum

ab egressu terre sue orientalis Ungarie computasset, et post tantorum

bellorum uictorias se debilitatum presensisset, quid agere deberet

cogitare cepit, utrum in terram propriam redire, uel istam occupatam

possideret. Unde cum multos dies in cogitatione et tristicia duceret

rex, hoc ei bonum uisum est consilium, si uxores Sclauas et Chruatas

copularet, ita terram in pace et quiete possideret. Quod cum retulisset

exercitui suo, placuit omnibus consilium. Obambulauit autem terram et

delectabatur in ea, quia terra promissionis, tanquam terra israelitico

populo. Missis autem nunciis suis accepit a principe Sclauorum filiam de

tribu eadem, et copulauit sibi eam in uxorem, similiter et exercitus

ejus de eadem tribu uxoribus copulatus est. Pertransiens autem Danubium

inuenit terram planam et campestrem, herbisque superfluis uirentem,

pastoribus et pecudibus seu jumentis et poledris indomitis plenam. Nam

in terra hac solum pastores et aratores morabantur. Rex uero Sclauonie

et Chruacie circa mare delectabatur in ciuitate que Sipleth dicitur,

quam sanctus Paulus apostolus ad fidem christianam conuertit, et ipsam

episcopalem cathedram V annis tenuit, deinde ordinato episcopo Romam

peciit.

Histoire d'Attila et de ses successeurs (2/2) jusqu'à l'établissement des Hongrois en Europe · 第 29 / 43 题