_Quomodo Loco procreavit equum Sleipnerum cum Svadilfaro._
“Faber quidam Asas adveniens, ad urbem illis ædificandam per tres
annos sese obtulit, eamque adeo munitam, ut tuta esset ab
incursionibus Gigantum. Mercedem vero laboris Frejam postulavit, ut
et lunam solemque. Dii vero, inito consilio, paciscuntur; si vero
quid laboris prima die æstatis superesset, præmium amitteret;
nullius vero opera ei uti liceret. Hic de auxilio equi sui
Svadelfari tantum pactus fuit. Omnia vero hæc fiebant, dirigente et
instigante Locone. Hic urbam ædificaturus, noctu per equum lapides
attraxit. Asis mirum videbatur, eam tam magnos adferre montes; nec
non equum plus, quam fabrum, conficere. Pacto autem multi
interfuere testes: quippe cum gigas videretur non satis tutus inter
Asas, si hic esset, Toro domum reverso. Qui jam mari Baltico
trajecto, hinc per amnes et fluvios ad Asiam progressus, (quod
priscis Austerveg audit) bellum cum gigantibus gessit. Urbs fuit
munita et tam alta, ut perspicere non valeres. Tribus vero reliquis
fabro diebus, Dii congregati solia sua ascendentes quæsiverunt,
quisnam auctor esset, ut Freya in Jotunheimiam elocaretur? ut et
aer perderetur, inducta cœlo calligine, sublatum solem et lunam
dando gigantibus. Illos vero inter conventum fuit, Loconem hoc
dedisse consilium. Dicebant, eum misera morte afficiendum esse,
nisi rationem, qua faber mercedem amitteret, inveniret, adjicientes
fore ut statim illum comprehenderent. Examinatus vero jurejurando
promisit se effecturum, ut faber mercede frustraretur, quicquid
tandem huic negotio impenderet. Fabro autem lapidis advehendi
causa, cum Svadilfaro, egressuro, ex sylva prosiliit equa quædam
solitaria, equo adhinniens. Quam conspicatus equus, in furorem
actus, rupto fune, eam adcurrit, jam in sylvam accelerantem,
insequente fabro, equum assecuturo. Equa vero totam per noctem
discurrente, faber impeditus fuit, quominus, hac nocte, una cum die
sequente, opus, uti antea, fuerit continuatum. Quo cognito, animo
percellitur giganteo. Quo viso, juramentis non parcentes Torum
invocarunt: qui statim adveniens, vibrato in aera malleo, dataque
mercede, occisum fabrum in Niflheimium detrusit. Loconi vero cum
Svadilfaro res fuit, ut equuleum genuerit nomine Sleipnerum, octo
habentem pedes.